2008-02-29

Μῆνιν ἄειδε, θεά

Etsi insulsum et inurbanum est facere, vix queo quin exsultem meque iactem: nam dimidam partem Homeri Iliadis iam perlegi, seu unum totum tomum Oxoniensem. Numquam enim antea tantam molem versuum Graecorum legi, quo confecto gaudeo. Mox ad alteram partem me vertar, ut uno spatio academico totum carmen perlegerim. Mihi perplacet res incohatas perficere.

2007-12-07

Senectus

Triginta annos iam sum natus, qua de causa senili animo nunc possum meam omnium rerum oblivionem iuste purgare. Licet nunc mea membra fessa prope focum quieti dare, garriens iuniores miserandos fabulis affligere quae argumentis sensu finibus prorsus careant, dies antiquiores melioresque laudare, tempora moresque recentiores suspicere.

Triginta annos vita mihi benigna erat. Praeter duas glandes metallicas quae nescioubi inter intestina gero, sanus sum corpore necnon mente (ut spero saltem). Neque esurio nec frigore sum oppressus nec tecto supra caput careo. Nec careo placenta e malis facta, quam etiam nunc devoro in thermopolio quodam. Vita est bona, etiam post tot annos. Sed ignoscite mihi, quia necesse est nunc capillos numerare, ut certior fiam quot hodie amiserim et quot magis cinerei hodie esse videantur. Estote boni parvuli!

2007-12-04

De Lingua Latina Discenda

Nuperrime, ut fere omnes amici epistolis electronicis me certoriem fecerunt, Harrius Mound scripsit commentariolum de lingua Latina discenda, quod potest legi non solum Anglice sed etiam Latine in ephemeride praestantissima, c.n. New York Times:

http://www.nytimes.com/2007/12/03/opinion/03mount-latin.html

Caveatis, quaeso, menda.

2007-12-03

Aequitas et Suffragia

Duos dies abhinc de amico quodam scripsi qui putabant propter Patriae Patrum sententiam (male, ut equidem puto, interpretatum) feminas non debere suffragia ferre. De amica quadam velim hodie aliquot verba facere, necnon de alio vocabulo Anglico cuius significatio possit homines in confusionem detrahere.

Illa vult marito nubere. Apud nos, idem nomen "husband," quod sibi vult "maritus" qui in matrimonio cum uxore coniungitur, temporibus antiquis etiam potuit ad agros colendos et ad pecora curanda spectare. Qua de causa nonnulli, sicut illa amica, hodie putant maritus debere domum regere sicut fundum, atque uxorem ei ita parere ut pecudem pastori.

Ego dissentio, nam multo iucundius mihi videtur maritum esse quam pastorem. Quis enim malit in matrimonio coniungi cum pecude quam cum femina?

Ut apparet, nonnulli volunt, atque, id quod difficilius credere videtur, etiam extant nonnullae, sicut illa amica, quae malunt pecudes esse quam feminas. Secundum quorum (et pro dolor quarum) sententias uxores numquam debent a maritis dissentire, nec suffragia ferre, nec magistratus petere. Hoc eis videtur sola ratio secundum quam libertatem potest servari, quia matrimonium vitamque familiaremque, ut dicunt, sint vitae communis et patriae fundamenta, et patria libertatem nobis servet. Hilariam Clinton igitur prosus in odio habent, quippe quae nulla eis agnus mollis videatur.

Aliquando, et praesertim si illis cum amicis colloquar, non possum intellegere quo pacto nos Americani potuerimus tot artes callere, tantam scientiae molem consequi, vitam communem componere, cum eodem tempore multi velint dimidiam nostri populi partem, vel plus quam hanc, in statum inferiorem redigere, et praesertim cum hoc facere velint in nomine libertatis. Nonne simplicius videatur si omnes eadem iura habeant? Nonne est aequitas verum libertatis fundamentum?

2007-12-01

Cavendumst

Nos Americani docemur semper hoc prae omnia alia nostris in mentibus cordibusque ferre: "omnes homines creavisse aequales." Sed ut verius confitear, necesse erat mihi haec verba in sermonem Latinum vertendo aenigma quoddam solvere. Nam Latine duo sunt nomina, hominum et virorum, quae illud Anglicum "man" potest significare at non idem valent, cum unum vocabulum Anglice possit sibi valere utrumque Latinum. Quod nonnulli momenti potest apud nos esse, inprimis hac in sententia gravissima et nobis praestantissima.

Veneris die cum fessus serius quam vellem nonnullas probationes et pensa in υποδιδασκάλων scriptorio corrigerem, in colloquium incidi cum discipulo quodam, qui illam sententiam supradictam necnon alios locos a Patriae Patribus scriptos laudavit ut demonstraret illos auctores putavisse feminas haud aequales esse maribus. Ille enim habet eas esse viris inferiores nec debere suffragii iure frui, ac rationem vel disciplinam, quae "feminismus" nominatur, esse multorum malorum radicem. Haud difficile est coniectare illum putare potius "omnes viros" quam "omnes homines" creavisse aequales, neque erat necesse coniectare quod hoc plane et simplicter dixit.

Equidem numquam hanc rem diu mente pendidi, nec praesertim quid minutissime et exacte sibi voluissent nostrae Patriae Patres cum vocabulo "man" essent usi. Potest fieri ut reapse modo ad virorum iura spectarent, sed ego puto hoc hodie esse nihili momenti. Nos nunc scimus illos putavisse servos non debere eisdem iuris frui ac liberos, homines ex aliis stirpibus natos eisdem ac alios ex aliis; et nunc scimus illos in errorem cecidisse. Melius possumus nos hodie iura humana tractare, quippe qui civitatem et iura et suffragium vellemus omnibus, et maribus et feminis et albis et nigris, hominibus mandare. Qua de causa debemus agnoscere Patres aliquando erravisse.

At exstant nonnulli, sicut ille discipulus, qui volunt res antiquiores servare et in praeteriti similtudinem (vel nonnumquam in imaginem earum condicionum quae illi etiam vellent effingere in praeterito pollere) mutare. Cavendum est tamen ne eidola falsa fiant e praeterito. Ut antea dixi, debemus errores agnoscere ne hodie et in futuro eosdem identidem committamus. Quis enim potest velle servitutis institutum in hodiernum usum revocare? Et puto eos, qui velint suffragii ferendi ius feminis auferre, non procul abesse ut in talem barbariem iterum cadant et nos omnes secum trahant.

Maximopere doleo quod tales homines possunt sententiam tam pulchram ad causas tam foedas pervertere, et hodiernae libertatis fundamenta adhibere ad dimidiae partis nostrae civitatis libertatem rapiendam?