Triginta annos iam sum natus, qua de causa senili animo nunc possum meam omnium rerum oblivionem iuste purgare. Licet nunc mea membra fessa prope focum quieti dare, garriens iuniores miserandos fabulis affligere quae argumentis sensu finibus prorsus careant, dies antiquiores melioresque laudare, tempora moresque recentiores suspicere.
Triginta annos vita mihi benigna erat. Praeter duas glandes metallicas quae nescioubi inter intestina gero, sanus sum corpore necnon mente (ut spero saltem). Neque esurio nec frigore sum oppressus nec tecto supra caput careo. Nec careo placenta e malis facta, quam etiam nunc devoro in thermopolio quodam. Vita est bona, etiam post tot annos. Sed ignoscite mihi, quia necesse est nunc capillos numerare, ut certior fiam quot hodie amiserim et quot magis cinerei hodie esse videantur. Estote boni parvuli!
Duae glandes metallicae! Quid manducare soles, Nemo?