Corpus omne perseverare in statu suo quiescendi vel movendi...

23 June 2009 hora 22:45
Despectus ex Afton monte in Virginiam civitatem.

Nescio quot millia passum ab anno academico peracto peragraverim, sed pro certo habeo me parva autoraeda vectum praeterita hebdomade amplius triciens centena millia passuum lustravisse et civitates Virginiam, Virginiam Occidentalem, Kentukiam, Tennesiam, Georgiam, Floridam visitavisse. Itaque satis temporis mihi fuit neque ad Latine scribendum neque ad epistolas electronicas curandas, sed curavi commentationem academicam, ita polita ut bibliothecariis placeret, tandem ab illis accipiendam. Nam necesse erat efficere ut quaedam litterae minus fuscae viderentur necnon ut argumenti conspectus quarta potius quam tertia pagina numeraretur, quae omnia recusaverunt quominus mihi indicarent per epistolas electronicas, qua de causa necesse fuit iter longissimum suscipere ut viva voce has minutias audirem. Diaetam porro in Florida mihi conducere potui aliud iter faciens, quam ut inveniam praeteritum finem hebdomadis degi fervido sub sole in studiorum universitatis oppidulo, quod inane et vacuum aestatibus sine discipulis videtur: nemo aderat nisi Nemo, diaetam petens, et crocodili, Neminem petentes. Nihilominus mens antea sollicitata nunc quiescere potest, nam commentatio est iam accepta nec necesse erit mihi in viis dormire cum ad Floridam solum vertam. Nunc Lexintoniam reversus nonnulla alia negotia faciliora absolvere possum et paulisper quiescere... et tandem meo in lecto iterum dormire!

2 annotationes

  1. Jaume Says:

    Iubeo te quiescere et crocodilos cavere! Odysseam tuam per civitates iucunde nobis narravisti.

    Jaume

  2. Nemo Oudeis Says:

    Haud invitus quievi, et te invicem iubeo feriis tuis frui!

Post a Comment

Licet tibi tuas annotationes litteris fuscioribus (<b>) vel inclinatis (<i>) ornare et ligaminibus seu nexibus (<a>) instruere.