Lente progreditur aestas pluviosa, et me taedet nihil faciendi. Autoraedam enim ad officinam mechanicam nonnullos dies statui, ut olla silentaria et lucernae et instrumentum aeri temperando reficerentur, quae refici erat pretiosum sed necessarium. Illa machina caloribus pellandis tam vetusta fuit (fere viginti annos!) ut liquor refrigeratorius esset inclusus qui Dicholorodifluoromethanum seu Freon-12 vocatur, opus chimicum cuius usus est nostra in republica nunc illegitimus. Quia omnes apparatus partes erant usu detritae necnon ad liquorem instructae qui emi non iam potest, novum instrumentum totum erat imponendum, quod tetrafluroethano uteretur, ac nunc tandem est impositum. In Florida civitate sine dubio erit mihi iucundius autoraedam gubernare frigoribus fere congelato quam sudanti, et praesertim mensibus Julio Augustoque, cum praeter quadrigesimum gradum Celsianum tendat hydrargyrum thermometri. Nihilominus carissimum erat, atque aliquando puto facilius (et fortasse tutius) fore novum carrum emere quam vetustum autocinetum tamquam pannosam vestem resarcire.
Volo sperare me quodam die vehiculum novum et Americanum empturum, si Obamae consilia bene everterint et societas GM coacta sit autoraedas facere et formosas et quae benzinum sorbillent potius quam hauriant. Nulli tamen hodie sunt tam stulti qui credant etiam Obamam posse efficere ut vel GM societatas vel Fordensis vel Chrysler umquam autocineta aut pulchra aut bona faciant, id quod numquam post hominum memoriam sit factum; itaque fortasse debeo de autoraedis Germanis quae Smart vocantur magis cogitare (nisi fortasse Fiat societas Itala potest quodammodo aurum colligere de sterquilinio Chrysleri).
Quam pulchra sunt semper tua caffea! num quoque et tu talia caffea concinnas an ex thermopolio emis? nonne te paenitet potandi ista portenta? birotis machinariis siue motorcycle quae dicuntur mihi magis placent quam autocynetis uti fruique cum iam a pueritia his utarer... quamquam semper ad studiorum uniuersitatem tramine uehor cum multum aberro ab urbe. utinam consiliis publicis uestris GM salua perueniat... ast difficile certe. Vale!
Raro fit ut domi caffeam cibumve parem; soleo enim popinas ganeas cauponas thermopolia frequentare. Domi dormio; aliter inter amicos malo versari. Quod ad alia pertinet: placeret traminibus vehi, et praesertim inter civitates, ut fieri potest in Europa. Non tamen apud nos fieri potest nisi inter quibusdam urbibus quae sunt vel in California civitate vel in regione septentrionali et orientali sitae. Ut exemplum afferam, nullum curuum agmen it per Lexintoniam, nisi hamaxostichos onerarius: nam ferratae viae cursus per urbem tendit ut onera et importentur et auferantur, sed ne statio quidem exstat ubi homines in tramen etiam conscendant. Si vellem tramine Lexintonia (quae in Kentukia est sita) Norfolkiam (Virginiensem) vehi, esset necesse: autoraeda longa Nofolkia ad aliam urbem c.n. Newport News vehi; quattuor horas tramine vehi Vasingtoniam; unde septendecim horas hamaxosticho Chicagum veherem, ut possim autoraeda longa seu autocinetum laophoricum iterum octo horas vehi Chicago Lexintoniam. Constaret ducentis et quinquagenta dollaribus, et duos dies duraret iter. Autoraedis longis usus nec traminibus, liceret mihi idem iter conficere septendecim horis et centum dollaribus. Si tamen ipse autoraedam meam guberno, possum intra spatium novem horarum totam viam metiri et tantummodo quinquagenta dollares ad benzinum emendum solvere. Re vera, nisi quis vult iter Vasintonia Neo-Eboracum vel Bostoniam facere, numquam commodum est traminibus vehi, quod prorsus displicet. Birota automataria vehi per nives hieme etiam displiceret, sed fortasse in Florida commodius videbitur.
Quam iucundum esset si tramina nostra suis muneribus fungerentur et possemus parvo pretio et commode itinera longiora facere... hae res multo melius sese habent in Europa.