2010-05-29

De Urbanitate Televisifica

Hodie cum avidis anxiisque amicis quibusdam per rete (ut aiunt) universale spectaculum Europaeum spectabam quod "Eurovision" nominatur. Nam etiam nos Americani quamvis subrustici scimus Europaeos esse urbanitatis peritissimos; itaque istud "Eurovision" spectamus primum quo melius cultum humaniorem et subtiliorem, utpote qui apud Europaeos polleat, intelligamus; deinde, quod volumus in antecessum discere quis Europam cras regat, ut hodie Silvius Berlusconius est Italorum dux necnon Carla Bruna in Gallia plurimum potest. Nonne enim ad gubernaculum sedere debet homo bene lallandi peritus, qui Halosin Ilii pulchre decantet dum e fiscis publicis ultimi nummi effundantur? Postremo fere tot homines feruntur his spectaculis interesse ad suffragia telephonice danda quot taediosis comitiis intersunt quae ad senatum pertineant Unionis (ut dicitur) Europaeae; nullum igitur est dubium quin eiusdem momenti habenda sint spectacula magis popularia atque ista comitia saepe a suffragatoribus spreta. Itaque, sicut temporibus antiquissimis sapientes, videlicet Solo et Lucretius et Trimalchio, coram discipulis civibusque canebant, hodierni vates multum sapientiae nos studiosos auditores docebant.

Et qualem philosophiam cecinerunt? Graeci de ἀδίκοις εὐχαῖς et de δακρύοις θερμοῖς et de ψεύδεσι πολλοῖς cantabant, dicentes se iam omnia debita persolvisse itaque tempus esse τὸ χθὲς comburere; haud aliter ac Solo qui quondam Athenienses de praeteritis rebus praetermittendis monuit cum novas institueret tabulas.

Germanorum (gens amore insignis) autem cantatrix dixit nihil sua referre utrum "tu" dulcem an crudelem te ipsum sibi praeberes, se utcumque te amaturam; te aliquando efficere ut ipsa doleret lugeretque ac se nolle res aliter fieri. Scilicet "tu" hoc in carmine pro Graecis ponitur, sicut "illa" amoris plena pro Angela Merkel.

Lepidus ille Jimmy Jump Hispanis aderat cum quinque tantum homines in scaena starent, antequam alter cantor adveniret qui sextus esset. Bonus enim et amicus atque urbanus qui suos cives adiuvet.

Itaque haec nunc accipmus qui "Eurovision" spectavimus: nos semper debere alios sublevare, sive qui creditoribus suis decoxerint sive qui amicis carere videantur. Ac Germanis placere indusia caerulea. Ac Britannos nec posse bene cantare neque umquam (hoc saltem saeculo) iucundum carmen excogitaturos (id quod iamdudum fuit nobis omnibus certius certo).

Tres horas trivimus, quare sumus ita deteriores. Volo tres illas horas meae vitae demptas reposcere.

No comments:

Post a Comment