2010-05-30

Oleo Tranquillior

Britannorum Petroleum: quae societas fere ducenties vicies dollarium (id est $22,000,000) dicitur singulis diebus solvere ad mare purgandum littoraque tergenda, eadem fertur quadringenties quinquagies dollarium ($45,000,000) cotidie priore anno atque ad noningenties tricies dollarium ($93,000,000) singulis diebus hoc anno fecisse lucrum.

No comments:

Post a Comment