2010-06-18

De festis et de armis gestis

Singulis diebus Veneris et aestivis iuxta fontem in media urbe habentur sollemnia ludicra, inter quae cives carmina audiunt et saltant, cervisiam vinumque bibunt, vespere aestivo communiter et civiliter fruuntur.  Millia hominum adsunt, et fortasse plus centum ante scaenam humum pede pulsant.  Hac nocte tamen aliquid paulo insolitum iuxta braxatorialem abacum ad sinistram orchestrae conspexi.  Adolescens enim fortasse duodeviginti annorum manuballistam in sclopotheca circum se cincta gerit.  Quamvis per Virginiae civitatis leges omnibus civibus dumtaxat annos duodeviginti natis liceat palam armatis circumgredi, plerumque tamen per sensum communem talis consuetudo habetur incomis insulsaque.  At talia in dies saepius apud nos fiunt, cum in dies audaciores fiant rustici qui partibus dextris faveant et praesertim isti qui studiosi sint factionis Theae, ut vocatur.  Explicatio Freudiana hanc ad consuetudinem quam maxime pertinet.

manuballista.jpg

Non potui imaginem ope lucis bene describere, cum contra morem solitam instrumento usus sim potius telephonico quam machina photographica, ne nimis plane apparerem manuballistam animadvertere.

2 comments:

  1. Quid sit "braxitorialis abacus", mihi quaeso dicas, Nemo. Sensum enim uocabuli "braxitorialis" ignoro. Ceterum iste mos incedendi armati ita ferus immanisque mihi uidetur, ut publico edicto usus omnis armorum generis interdicendus esset, maxime adolescentibus, ne dicatur sicut olim de Hispano quodam populo: "Ferox gens, nullam uitam rati sine armis esse".

    ReplyDelete
  2. "Braxitorialis" nihil aliud est quam mendum typographicum quod pro "braxatorialis" stultus posui, quamquam fortasse melius dixissem "braxatorius." Nam ad illam mensam vendebatur cervisia, quae numquam videtur longe a sclopetis manuballistisque abesse.

    ReplyDelete