2010-06-07

De fictis morbis discipulorum

cootie9ub.jpg

Saepe hodie fit inter discipulos minimae aetatis ut puer puellave, cum invenerit se ludibrio ab amicis haberi propter alterius cuiusdam amorem erga se ab aliis discipulis palam relatum nuntiatumque, pudore et fastidio moveatur ac ficta pestilentia laborare dicatur quae Anglice "cooties" vocatur. Nihil magis puerile, neque ut apparet antiquius. Nam Flaccus, cum de Arte Poetica dissereret, hos versus scripsit:

ego mira poemata pango;
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
et quod non didici sane nescire fateri.

Pomponius Porphyrio, qui altero tertiove saeculo ante Christum natum Horatii opera annotationibus instruxit, eius "scabiem" sic explicat:

Hoc ex lusu puerorum sustulit, qui ludentes solent dicere:

Quisquis ad me nouissimus uenerit, habeat scabiem.

Verum est nihil sub sole novum. At pueri hodie possunt amoris morbum depellere "insitione," id est carmine certis digitorum motibus adiuncto, quo ritu medicorum usus insitionis (ut variolarum vel cuiuslibet nocivae pestis) simulatur imitaturque. Porphyrio tamen antiquorum remedium scabiei puerilis, pro dolor, litteris posterisque non tradidit.

4 comments:

  1. Et non solum hoc lepidissimum quod tradis, Nemo neminum optime, uerum etiam scholis inerat quod quam pessimum quodque in rerum natura inuenire possitt nam apud Corderium collegi:

    "Aegrotum ſimulat, ut ſoluatur gymnasio. ) Soluatur gymnaſio, quasi carcere. Nam plæriſque ſcholasticis gymnaſium uidetur carcer eſſe. "
    Commentarius puerorum de Latinae Linguae elegantiae et uarietate &c., Lugduni 1551, cap. XXVIII, p. 243 (ad calcem)

    Insuper, perplacet te tuaque rursus oculis cottidie lustrare ita ut quoque mihi harum paginarum desiderium aliquantulum capiat rapiatque. Vale!

    ReplyDelete
  2. Tam iucundus quam utilis videtur liber ille quem tu indicasti, Consalve, ac gratias tibi ago non solum quod de illo me monuisti sed etiam quod verba Latina hic iterum scripsiti. Utinam tu saepius scribas ac plus elegantiae varietatisque ad rete ut dicitur universale ipse adferas!

    ReplyDelete
  3. Eccam, domine: http://elucubrationes.blogspot.com/

    ReplyDelete