2010-06-03

Oleo Tranquillior II

Primo, cum nuntiatum esset petroleum in Sinum Mexicanum effundi, simulabant oratores pro Britannorum Petroleo verba facientes damnum quod natura pateretur fore minimum. Deinde dictitabant millena dolia olei singulis diebus in mare immitti, deinde bis millena, deinde quinquies millena. Cum fistula vero coepissent oleum e fonte subaquaneo exsugere, laeti nuntiaverunt se quinquies millena dolia ea fistula singulis diebus ducere, quae tamen modo minor pars esset totius effusionis, cuius vis multo maior.
Statim diunariis liquet oratores de numeris antea esse mentitos. Quanta copia petrolei cotidie in Sinum Mexicanum effundatur nemo scit nisi pauci et taciti apud Britannorum Petroleum. Hoc solum scimus: eos nullam causam nobis praebuisse cur debeamus ullam fidem suis verbis tribuere. Adde hoc alterum, quod compertum habemus: damnum naturae iam datum esse magnum, maius datum iri.

1 comment:

  1. Quam horribile et visu et lectu, optime Nemo! Lamentor quod maxima homunculorum pars vix conprehendere videtur, quid ibi nuperrime sit actum.

    ReplyDelete