2010-07-13

De soleis sanctis et pretiosis

Femina quaedam Floridensis divinum consilium ad lucrum faciendum e caelo accepisse fertur.  Nam soleas, quas quilibet qualibet in taberna potest uno dollari emere, ea coepit viginti dollaribus vendere.  Ideo audet pretium tam carum pro mercibus tam vilibus poscere, quod his in soleis inscripti sunt loci e Scriptura Sacra excerpti.
Soleae Sanctae
Lucerna pedibus meis verbum tuum et lucrum loculis meis.
"Nunc," inquit, "scio quid sit vocatio divina.  Quod scio paulo insolitum videri, sed ex corde censeo Deum me iussisse hoc agere.  Video autem Eum quotienscumque de qualibet re angor sollicitorve, me in novam partem dirigere, et omnes aerumnas semet ipsas enodaturas.  Compertum igitur habeo me recte hoc agere."
Censet igitur haec mulier Deum ipsum se allocutum esse atque hortatum esse non solum ut eius sciptura sub fidelium pedibus calcaretur, sed etiam ut pretium viciens auctum a religiosioribus et religiose calceatis solveretur.  Liquet Floridensium Deum esse callidum mercatorem.

3 comments:

  1. Nonne sacra vera calcare blasphemia ?

    Me comonefacit le Chanoine Docre, e Huysmansi libro Là-bas, qui cruces in imis pedibus compunctas habebat ut omnibus gradibus blasphemaret.

    ReplyDelete
  2. sed etiam ut pretium viciens auctum a religiosioribus et religiose calceatis solveretur. Liquet Floridensium Deum esse callidum mercatorem

    Catholicus ipse, miror mulierem istam talia dixisse. At certe, optimus mercator (potius mercatrix illa!) est Deus si alii pecuniam pro istis solvent...

    ReplyDelete
  3. Vobis adsentior. Equidem putabam talem consuetudinem quasi blasphemiam haberi, nisi quod blasphemiae nomen plerumque ad verba potius quam ad facta spectat. At merx, mercatrix, negotium adeo carent urbanitate ut perversa quadam ratione haec omnia visa sint mentione digna.

    ReplyDelete