2010-07-19

In itinere

Nisi fallor, aeroplanum insolitae speciei quod in huius imaginis parte sinistra conspici potest
 est eius generis quod "Antonov AN-225" vocatur.

Iter mihi longum, breve tempus.  At me exspectant boni amici, ego exspecto dies laetos.  Eundumst.

2 comments:

  1. Dies laetissimos tibi bonis amicis comitato exoptat viatrix nuper regressa ex itinere quoque longo. Valeas multum.

    ReplyDelete
  2. Maximas gratias tibi, viatrix doctissima, ago, et gaudeo te tutam atque incolumem longum absolvisse tuum iter, quod spero tibi tam iucundum fuisse quam hoc meum quo nunc ego fruor. Bene tu valeas!

    ReplyDelete