2010-08-15

De Captivo

Nuper, cum Stanislaus Varsoviensis commentationem de televisoriis lepide edidisset, ego coepi iterum spectaculo quodam televisifico frui quod praeterito anno primum spectavi.  Nam, etiamsi nullum televisorium domi habeo, possum tamen per rete ut aiunt universale pelliculas cinematographicas et series televisificas poscere ad mentem iucunde delendam.

Hac in spectaculorum serie, cui titulus Captivus est impositus, persona principalis oblivione omnis memoriae affectus sclopetarum sonu expergiscitur prope quondam oppidum, cui nomen simpliciter est Oppidum.  Quis sit, ipse nescit, sed sentit se quondam alio in loco extra Oppidum sito alteram vitam egisse.  Oppidani tamen omnes sentiunt, et conantur hunc virum suadere, suam vitae communis rationem, secundum mores sibi peculiares institutam, esse solam quae exstare possit.  Hi oppidani non nominibus sed numeris nuncupantur; numerum igitur Sextum in eum imponunt.  Seni porro cum affabili tum terribili obtemperant, cui numerus Alter et qui videtur aliquando medici muneribibus, aliquando tyranni officiis fungi.

Inter Sextum et Alterum disceptatur et quasi pugnatur de Sexti libertate pro semet ipso vitam eligendi, nam ille aut de sua vita Neoeboracensi somniat, quo ab Oppidulo effugere gestit, aut periculose hallucinatur atque in insaniem labitur, unde Alter et Oppidani conantur eum retractare.  Cum progressu temporis, Alter et familiam et amorem et artem psychologicam et praecipue terrorem adhibet ut Sextum alliciatur Oppidanorum mores sequi et quasi auream mediocritatem accipere, sed Sextus, aut in παρανοίην aut ad veritatem descendens, intellegit Alterius Oppidum ita constitutum esse ut omnes cives ad normas suae voluntati libertatique alienas accipiendas cogantur.  Sextus autem ipse suo ingenio cogitur Oppidi amoenitatem spernere, alios Oppidanos indagari qui alteram vitam somniant, ex Oppido ipso tandem effugere.

Tota fabula est quasi sensus translatio, qua et vita nostra communis et humanis mentibus effingi ostendatur et nos intra certos fines cohiberi, qui voluntatem nostram circumscribant et, si a ditioribus potentioribusque ad tyrannidem efficiendam abusi sint, opprimant.  Etsi haec sententia moralis aliquantulum trita esse videtur, spectaculum tamen ipsum arte cinematica, qua est paratum, multis etiam pretiosissimis pelliculis a Ruscisilvensibus seu Acrifoletensibus paratis, ut mea opinio fert, longe antecellit.

Itaque exercitationis causa non pessimum consilium mihi videbatur titulos addere Latine scriptos quibus histrionum verba verterentur, sed ipse de talibus artibus nihil scio, nec quoad sciam possum talia exercitia huic paginae apponere.  Alterum igitur consilium excogitavi, secundum quod titulos nubeculatos (sine dubio mendose) addidi quibusdam imaginibus e tertio huius seriei spectaculo sumptis, quae omnia in unum libellum pictographum congessi.  Qui forsitan sit illepide compositus, sed nihilominus me docuit alteram rationem qua aliquid Latine scribam cum nullum aliud possim argumentum idoneum excogitare. At, qua sum pigritia, quattuordecim tantum paginas perfeci. Fortasse alias quodam die conficiam, sed censeo me satis hodie didicisse de ordinatro et variis de programmatibus computatralibus quibus talia documenta parari atque in rete exponi possint, neque usui mihi fore talem scientiam, cum debeam magis in veros potius libros legendos incumbere quam tempus terere in nubeculatis libellis parandis.

2 comments:

  1. In mentem venit "Memoria absoluta" (Total Recall), secundum fabellam Philippi K. Dick, ubi persona principalis similiter quaerit memoriam sui veram.

    ReplyDelete
  2. Multae fabuluae eiusdem generis recentioribus annis et typis et pelliculis divulgabantur. Fortasse aliquid commoditatis auctoribus hoc argumenti genere praebetur: nam omnibus in fabulis necesse est auctoribus non solum fabulae ipsius argumentum narrando pedetemptim explicare sed etiam curare ut lectores spectatoresve de personarum rebus ante narrationem inceptam gestis quodammodo discant ut eorum vitae magis ad veritatem appropinquare videantur; sed his in fabulis, rerum iam antea gestarum memoriam ipsam ut argumentum principale tractantibus, munus illud necessarium, quod aliis in fabulis supplementi loco quoque accedit, uno argumento simplicius absolvitur.

    ReplyDelete