2010-08-04

De imaginum libello Americano-Iaponico

Hodie referuntur milites Americanos sacra anniversaria celebrare propter foedus cum militibus Iaponicis abhinc annos quinquagintos ictum, ad quam rem in Iaponum animos vocandam libellus pictographicus est ab exercitu nostro per rete universale in lucem editus. Hoc in libello, quoad intellegere possum, Americani milites se depingunt tamquam pueros auricomos et cuniculorum auribus praeditos qui sollicitas puellas Iaponicas (cuius prudentia perspicillis notatur) sine dubio in periculum maximum inducant.

Fortasse aliquis linguae Iaponicae peritus (ut Irisatus?) poterit mihi explicare quam ob rem homines velut lepusculos depingere lepidum esse videatur... nam vix possum mea mente causam effingere cur nostri milites velint magnis auriculis videri insignes.

At fortasse hic imago tantum ad milites exercitus ipsius pertinet, nam milites classici aliter alias depinguntur: id est ut puella Patris Natalicii pilleo induta. (Lector est de verbis classicorum propriis, quae illa in imagine insunt, monendus; nam illa periodos in Iaponum sermonem versa est sumpta a pelliculae intra bellum Vietnamense veracissime depictae et omnibus adulescentulis Americanis notae, cui nomen "Toto Metallico Tegumento," scaena prima et notissima.)

Estne haec ratio pingendi solita? Num inter Iapones bellatores saevi ferocesque cuniculorum auriculas pilleosve Natalicios gestitant? Estne qui velit hunc libellum enodare explicareque vel titulos nubeculatos in Latinum sermonem vertere?

2 comments:

  1. Japonia ut regnum mangarum antiquissima ex aetate florebat ac floret, quod monstretur, exempli gratia, pellicula hac;
    http://www.youtube.com/watch?v=qQkANTB4ECk

    Atque nobis tradita est cum systemate rerum symbolicarum implicatissimo elegantissima ars mangarum depingendarum. Ideoque omnibus qui significationem veram quaeque mangae explicare velint necesse est habere scientias iconographicas similes earum Panovskianarum. Quas etiam attentissime perdidicisse mihi videtur eruditissimus pentagonii dux, qui jusserit depingere mangam hanc et Japonice "Foedus nostrum est amicitia aeterna" inscriptam.

    Ita, mihi tironi hujus disciplinae severissimae difficillimum est omnia hac in manga depicta recte intellegere. Vere ut dicam, confitendum etiam est me intellexisse tantummodo auriculas maximas haberi facultatem inimicorum citissime inveniendorum...

    ReplyDelete
  2. Hesterna nocte amicus quidam et linguae Iaponicae et libellorum imaginibus hoc modo instructorum studiosus alteram rationem proposuit qua hic lepus lepide explicetur: nam vocabulum Iaponicum "usagi" videtur idem valere ac Latinum nomen "cuniculi," sed per lusus litterarum eodem modo scribi potest atque "USA G.I.," quorum litteris primis tribus Civitates Foederatae Americanae significantur, ultimis duabus miles gregarius secundum usum communem. Sed tu, Irisate, hanc delineationem multo simplicius explicasti, atque ea de causa facilius videtur fidem tribuere rationi tuae. At maluerim auriculas non esse cuniculi sed aselli, nam prominentes auriculae Midam, ut aiunt, produnt.

    ReplyDelete