2010-08-13

De Micanopia

Mediatoris Ecclesia Micanopiensis

Hodie e lecto taedioque solito me excitavi ut vetustum oppidulum visitarem, cui nomen est Micanōpia. Nam nonnihil boni de quadam huius oppidi popina audivi ex amica nunc absente, cuius consilia sententiaeque me antea numquam fefellerant. Porro semper avidus sum cupidusque novas res tam visendi quam discendi: itaque annales evolui Floridenses, ut Micanopiae origines resque ibi gestas ante iter susceptum compertas haberem.

A studiosis antiquissimas Hispanorum equitum narrationes lecticantibus hic locus fertur a Timucuis aboriginibus (qui fortasse sub Ocmulgearum nomine septimo vel octavo saeculo post Christum natum huc advenerunt) antiquitus esse habitatus. Hi Timucuae, qui late imperabant per has regiones quae nunc Florida et Georgia vocantur, in gentes divisi erant tres, quorum Ferdinandus de Soto sexto decimo saeculo rettulit regulos esse Saturivam, Utinam, Potanum, qui inter se fere continenter bellum gererent et suum ipsius nomen in suum quisque gregem imposuisset. Eo tempore hoc oppidulum Potano obtemperabat, cuius ipsius sedes circiter tria millia passuum distabant prope magnum lacum qui hodie Arancius vocitatur; sed post Potanum mortuum et cum temporis morbique variolarum progressu Timucuarum potestas diminuebatur, donec duodevicesimo saeculo pauci superstites cum aliarum gentium aboriginibus novum et mixtum condiderunt populum, qui Seminoles1 usque appellatur.

Ex his Seminolibus quaedam tribus Oconearum anno millesimo septingentesimo decimo quinto (aut paulo postea), quo longius ab Europaeis advenis habitaret, solum vertit et novum oppidum hoc in loco condidit, cui nomen Cuscovillae2 imposuit. Cuius rei historia ad nostram aetatem per Guiliemi Bartram Americani perigrinatoris curam diligentiamque est tradita, quippe qui philosohpiae naturalis studiosus anno millesimo septingentesimo septuagesimo quarto, cum Britanni Floridam regere conarentur, hanc regionem lustrans Cuscovillam invenisset visitavassetque necnon sua Itinera descripsisset. Guiliemus, cum comiter in Seminolum mensas dapesque exceptus ipsos aborigines atque eorum amoena prata silvasque iucundas laudaret, eorundem res minus iucundas gestas quoque litteris mandavit, ut ex eius Itineribus excerpta verba haec ostendunt:

Hos agros, usque ad Floridae promontorium, eo tempore sibi asserebant et Tomocae3 et Utinae et Calusae et Iamases, atque aliae antiquorum Floridensium reliquae gentes, necnon septentrionales profugi e suis finibus a Caroliniensibus exacti ac nunc cum Hispanis foederati et eorum aegide tuti, qui, ut septentrionales iuvarent, novum oppidum oppugnabant et multos annos vexabant; sed Alachuae seu Oconeae, ab et aliis advenis et praesertim profugis Muscogeos (quibuscum Alachuae foedere erant coniuncti) fugientibus firmati...omnes consociati tandem potuerunt hostibus resistere atque etiam eos in ipsorum sedibus aggredi; tandem hi Alachuae, cum Muscogeis quasi patruis adiuvantibus, hostes vicerunt atque exstinxerunt, deinde in Hispanorum colonias ingruerunt, quas omnino diripuerunt.

Postea, Britannis ab Americanis expulsis, cum Hispani de iure easdem terras ab Americanis iterum anno eiusdem saeculi octogesimo tertio accepissent, Seminoles coeperunt ex Hispanorum Foridae finibus impetus facere in Georgiam, quod Americani et praesertim Georgienses aegre ferebant. Itaque undevicesimo saeculo ineunte Americani coeperunt varia bella gerere contra Seminoles, qui cum Britannis contra Americanis foedus panxerant. Si lectori tam difficile quam nobis nunc videtur meminisse quis cum quo consociatus cuius in fines bellum intulisset, omnibus fortasse gaudio erit sequela multo simplicior: nam hunc nodum exercitus Americanus, duce Andrea Iacksone4, gladio solvit et, foedere cum Hispanis anno 1819º icto, Floridam in Americanorum dicionem anno 1821º accepit.

Cuscovilla tunc Micanopae5 regulo Seminolensi parebat, qua de causa Neoeboracenses, qui novam urbem inter primas colonias Americanas in Florida sitas condiderunt, eam vocaverunt Mĭcănōpĭa.6 Quarto tamen die post ferias Christi natalicias celebratas anno millesimo octingentesimo tricesimo quinto Micanopa cum fere ducentis Seminolibus ex insidiis centum et decem milites Americanos a Francisco Dade ductos invasit (Micanopa enim ipse primus glandem in Americanos misit), quorum militum sunt omnes praeter tres desiderati, atque tres tantum Seminoles sunt interfecti. Sic Micanopae ipsius manu incohatum est alterum bellum Seminolense, quod per septem annos duravit. Intra quos annos duo castella prope Micanopiam munita sunt, quibus nomina indita sunt Castellum Provocationis et, non sine quadam ironia, Castellum Micanopiae. Eo tempore Micanopia oppidulum ex fortasse octo aut decem tuguriis constabat. Septem cruentis annis circumactis a Seminolensibus occisi sunt circiter tricenti milites Americani, ab Americanis tamen quot aborigines interfecti sint, nemo est qui sciat. At Micanopa ipse, indutiis pactis, contra ius gentium ab Americanis comprehensus, cum multis ex suis captis a Floridae finibus exactus in Oclahomam est deportatus, quae regio (eo tempore nulla civitatis iure firmata) decies centenis millibus passuum a Cuscovilla Micanopiaque distat.

Post alterum bellum Seminolense confectum Micanopia non multum crevit, sed Cuscovilla in temporis oblivionem prorsus evanuit, nisi fortasse hoc, quod proximus lacus fere siccus et quaedam via nomina habent Tuscavillae. Sed satis sanginis effusi, satis crudelitatis, satis omnium mendacium gentium dolorum his in rebus gestis leguntur ut debeat Micanopia esse referta phantasmatibus atque umbris.

Deversorium unius umbrae.

At, cum libros commentariorum de Floridensibus mostellis inveniendis scriptorum consulerem, didici unam et solam umbram, quae morbo Americano seu diabeti confecta e viventum mundo discessisset, dici parvulo in deversorio hospites non inquietare sed magis mollire et curare. Nam si quis labrum aquae semiplenum per noctem relinqueret dum Morphei regnum peteret, omnem aquam de labro (etiam obturamentum fixum) ante solem ortum a phantasmatis vi mysteriosa haustum iri.

Quid? Num e fere quingentis annis, e bellis innumerabilibus, e gentibus proditis atque alias prodentibus occisis nullum animae fragmentum nisi id cuiusdam obesae anus nimio lactis gelati pastae cui placeat labra curare haurienda dicitur Micanopiae repperiri? Nonne oppidulum tam historia quam nomine ad phantasmatum terriculamenta idoneum debet fabulas studium magis moventes perigrinatoribus praebere?

Ego cum circa cenandi tempus advenissem cunctum oppidulum inveni clausum: nam omnes tabernae et tres popinae (quorum una prandium praebet, duae potionem Arabicam et varia crusta, omnes tres lac gelatum) ante horam quintam aestate clauduntur, si etiam aperta sunt aliis quam Saturni Solisque diebus. Nam pauculi perigrinatores aestate per Floridam autoraedis itinera faciunt, et pauciores propter has pecuniarias angustias, et fere nemo post quintam horam. Micanopienses qui volunt in popina cenare possunt Gainesvillam petere; nulla igitur causa est cur in hoc oppidulo, cui plus minusve tantum sescenti et quinquaginta incolae (viventes, et una sola mortua), ulla popina debeat cenam apponere.

Itaque esuriens, taedio adhuc affectus, nihil ullius momenti intuitus, discessi et domum petivi. Haec prima fuit mihi perigrinatio Floridensis in qua nullam tortam crustulatam e Caionensibus citreis viridibus paratam comedi: insolitam iniustitiam!

Maximum totius oppiduli aedificium.

  1. Seminoles] nomen huius commixtae gentis videtur ex aboriginum verbis quae sunt Ishti Semoli profluxisse et vel 'errones' vel 'profugos' significavisse.
  2. Cuscovillae] Cuscovilla inter scripta Guiliemi Bartram legitur et plerumque in Floridensibus historiis post eius Perigrinationes conscriptis. Nomen Tuscavillae autem Micanopiae nonnullis in locis repertum dicitur ab Oconearum sermone esse ortum; quid discriminis sit inter Cuscovillam et Tuscavillam, si sit, nondum repperi.
  3. Tomocae] Hi Tomocae sine dubio idem nomen habent ac Timucuae, vocalibus paulo immutatis, et forsitan superstites fuerint illius gentis antiquae.
  4. Andrea Iacksone] Andreas Iackson postea anno 1821º Floridae praefectus est atque anno 1829º septimus Americanorum praesidens est creatus. Is primo in bello Seminolensi pugnabat; in altero bello contra eosdem gesto imperabat Zacharias Taylor, qui anno 1849º duodecimus attigit ad summum magistratum totius reipublicae. Mirum est hoc oppidum, inter primas colonias Americanas in Florida conditas et quod quasi incunabulum bellorum duos, qui praesidentiali honore digni futuri erant, ad hanc regionem vocavit, hodie fere nullius momenti haberi et a paucissimis incolari.
  5. Micanopae] Micanopa < mico ('rex') + naba ('supremus'). Qui, antequam regnum adeptus est, Sintchacea ('frequentator stagnorum') vocabatur. Idem etiam Hulbutta Haio, seu 'crocodilus insanus,' appellabatur; illud cognomen Haionis seu 'insani' videtur bellatoribus virtute insignibus esse inditum. Multae huius nominis formae leguntur, sed fere omnes sine littera "i" ante ultimam syllabam perperam interposita, nec possum ullam auctoritatem vel rationem invenire cur huius reguli nomen Micanopia scribi debeat.
  6. Micanopia] Nominis formam quae est Micanopia testantur et altera epistola a variis incolis ad Andrean Iacksonem praesidentem anno 1829º missa et altera a Micanopiensium triumviris ad eundem et eodem anno scripta.

No comments:

Post a Comment