2010-08-19

De Naturali Historia

Timucuae et el Lagarto

Lunae die, cum Irisatus Iocohamensis posuisset Ioshitacam Iuriconem, non solum ob pulchritudinem sed etiam quod partes insolitas quibusdam in pelliculis iam suscepisset, debere principissae aboriginum personam gerere in fabula de Diaboli Infundibulo tradita, si cinematographice esset narrata, ego coepi velle noscere qualis asepctus facieique fuerint hi aborigines qui ante Hispanos adventos hanc terram floridissimam incolebant. Itaque Floridense Museum Naturalis Historiae petivi.

Regula regulusque Calusarum, qui Floridam meridionalem incolabant.

Plerumque apud homines Anglice hodie loquentes ea historia dicitur esse naturalis in qua lapides metallae gemmae mare terra caelum herbae arbores animantia observata censeantur et describantur, neque usu neve experimentis a statu ut aiunt naturae longe removeantur, nisi quod omnia quandam ad schedas verbosis titulis instructas fibula glutineve affixa e naturali mundo illata sint in museum humano ingenio aedificatum. Quamquam Plinius libros hominum vitarum gentiumque variarum rationibus complevit, tales tamen res in museis naturalis historiae generatim hodie non reperiuntur…nisi quae ad Indos seu aborigines Americanos spectant. Nam usque fere ex eo tempore quo primum novus mundus est a Europaeis inventus, hi "aborigines" vel etiam "naturales" ab Europaeis nuncupati variis modis naturae aut apponebantur aut opponebantur, sed raro sine natura considerabantur.

Aborigines homunculis minimae altitudinis repraesentati retibus manibusque piscantur.

Christophorus enim Colonus aborigines innocentes descripsit fere secundum naturam viventes et malorum dolorum imperitissimi: immo Indos paene videri Stoicorum aureo saeculo vel Christianorum paradiso frui. Nam apud Colonum haec verba legimus:

Incolae utriusque sexus, nudi semper incedunt, quemadmodum eduntur in lucem, praeter aliquas feminas, quae folio frondeve aliqua, aut bombycino velo, pudenda operiunt, quod ipsae sibi ad id negotii parant.

Muscogeorum abavi qui saeculo 14º vixerunt.

Ut Adam, antequam ipse sed postquam eius uxor erubescere didicit (scilicet ne prorsus tam innocentes viderentur ut iniustum esset eos blanditiis armisve in Europaeorum ditionem redigere), sic hi aborigines vitas plus minusve naturales degebant. Quod fuit Colono Europaeisque commodo. Nam qui secundum naturam vitas agunt (ut philosophi iamdudum decantabant) omnia bona inter se communiter impartiuntur nec ius propriae possessionis agnoscunt. Sic nonagesima in Epistula Morali de aetate non tam praeterita quam ex maiore parte mente efficta scripsit Seneca:

Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens in tutelam omnium; haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim in quo pauperem invenire non posses?

Quae verba conferas cum Coloni his:

Nec bene potui intelligere an habeant bona propria; vidi enim quod unus habebat aliis impartiri, praesertim dapes, obsonia, et huiusmodi.

Qui nesciverit propriae rei dominium privatim tenere, illi nullum damnum inferes cum tu fortior et possessionis iuris peritior eandem rem ei abstuleris: ille enim, qui possessionis et furti nomine caruerit, te furtem nominare coram aliis gentibus ecclesiasticisque non poterit. Itaque nonnulli, inter quos numerandus est Colonus, scripserunt Indios secundam naturam benigne et liberaliter habitasse et maximum erga omnes amorem prae se ferre neque scivisse terrae dominium asserere nec certos fines inter se et alias gentes interponere defendereque; qua naturalissimae gentis historia scripta, quis diceret Hispanos Britannos Gallos Americanos aboriginum insulas agrosque iniuste cepisse?

Proeliator Calusanus

Alia tamen ex parte scripersunt alii, qui crudelitatem aboriginibus tribuerunt ac mores contra naturam institutos, ut crudelitatem, sodomiam, idolatriam. Nam, qui contra naturam vivere dicuntur, etiam contra ius naturale vitas miserrimas degere dicuntur, quod eandem commoditatem fortioribus advenis praebet ac si aborigines secundum naturam viverent: nempe quod dicebantur malae consuetudines radicitus esse evellendae. Secundum huius sententiae severiores, non solum in consuetudines malas procliviores sunt Indi, sed ipsi radicitus mali sunt, qui domari mansuefierique nequeunt. Itaque in aborigines ab Americanis dictum est:

Neque Indus nec perdix nec picea perdomari possunt.

Quod non longe abest a consimilibus adagiis Hispanice dictis. In tales autem homines naturales indomitabilesque, qui ad malitiam natura proniores se praebere dictitabantur, bellum indicere idem habebatur ac se ab hominibus naturaliter pravis iuste defendere. Huius modi erant Americani illi senatores imperatoresque qui saeculo undevicesimo Indorum agros capiebant dum in usum proferebant hoc adagium:

Nullum Indum bonum nisi mortuum.

Vel, ut Theodorus Roosevelt eandem sententiam illepide mutavit:

Non eatenus rem agam ut censeam nullos Indos esse bonos nisi mortuos, sed huiusmodi censeo esse novenos e denis, nec velim in decimum nimis diligenter inquirere.

Natura iterum commodum belli iusti praetextum praebet lucrosum, quamquam raro fit ut revera iustum esse videatur.

Alii, ut Sepulveda, voluerunt Indos depingere tamquam ad servitudinem natura ipsa institutos informatosque. Ut dixit Democrates apud Sepulvedam, qui de iustis belli causis apud Indos dialogum composuit:

Sunt et aliae iusti belli causae, quae minus quidem late patent minusque saepe accidunt, iustissimae tamen habentur, nitunturque iure naturali et divino: quarum una est, si non potest alia via in ditionem redigantur hi quorum ea conditio naturalis est, ut aliis parere debeant, si eorum imperium recusent; hoc enim bellum iustum esse lege naturae philosophorum maximi testantur.

Itaque commoditatis causa in pretio erat Indos seu aborigines cum natura coniungere. Qui igitur de rebus in America gestis legerit, hoc saltem, etsi nihil aliud, discet: si quem audiveris nimis celeriter garrientem de "iure naturali" aut de "naturae statu", eum fugas et quam longissime curras, nam certius certo ille quoddam malum tibi insalubre intendat, quo tu vel libertate vel agris vel vita ipsa priveris.

Perigrinator Muscogeus Apalachearum regulam, quae in lectica sedet, lamina donat cuprea.

Recentioribus annis has fabulas naturalibus de Indis decantatas iterum susceperunt homines qui vellent aboriginum imagine ad suos usus abuti. Qui maxime cultores habentur naturae circumiectae et colore viride insignes in medium ponunt naturam esse omni nisu conservandam, hi reguli Seattli verba proferunt,

Quomodo potestis caelum aut emere aut vendere, terrae calorem? Sententiam nobis miram. Si nos dominium nec ventorum increbescentium neque aquarum scintillantium tenemus, quomodo vos potestis ea emere?

Omnis pars huius telluris a meis sancta habetur… Albi mortui et suae patriae obliti ad astra eunt ambulatum; nos huius telluris pulchrae numquam obliviscemur, quippe quae genetrix sit rubrorum. Pars huius telluris sumus atque illa est pars nostrum.

Quae regulus Seattlus numquam dixit: immo haec verba vicesimo saeculo—anno millesmio nongintesimo septuagesimo primo—a Theodorico Perry in cuiusdam pelliculae cinematographicae scripto scaenario primum inveniuntur. Sed quibus commodum est hanc nexum inter aborigines et naturam esse effictum, ii sicut psittaci hanc oratiunculam ficticiam ut veram decantant: nam haec verba leguntur in libros in discipulorum usum editos, variis in paginis interretialibus, etiam typis edita ab Alberto Gore, qui locum e "Seattli" contione excerptum rettulit in libro cui titulus Tellus in Trutina. Sed homines volunt credere Indum ita naturam amavisse…quod commodum est mendacium.

Eiusdem generis sunt qui dictitent fistulas Nicotinanas ab Indis naturaliter paratas esse et salubriores quam alia sigarella.  Creditur a multis, et praesertim ab elegantioribus adolescentibus qui "hipsters" vocantur, societatem illam, quae "Naturalis Spiritus Americanus" nuncupatur et cuius proprium signum delineatio est aboriginis infundibulum nicotianum sugentis, naturales fistulas secundum mores Indorum parare sine elementis chemicis superadditis.  Scilicet omnes res "naturales" ita sunt hominibus salubriores, ut Natura est nobis alma genetrix.  Revera tamen illa negotiatorum societas pars est maioris et quasi maternis universitatis "R.J. Reynolds," nec ad aborigines ullo modo spectat, nec fistulas parat aliis salubriores—nam omnia sigarella sugatoribus fumorum carcinoma afferunt—sed fortasse etiam magis perniciosas.  Alter nexus inter Indos et fistulas Nicotianas exstat, nam eae quae in regionibus in aboriginum usum foedere reservatis multo minus constant, quod illis in regionibus nulla auctoritas est reipublicae qua vectigalia in sigarella imponantur.

Alter piscator cum parvulo monstro dimicat, quod aegre facile multis tridentibus uno tridente conficitur.

At, ut ad museum Naturalis Philosophiae revertar, non debet lectoribus mirum videre aborigines intra res naturales exhiberi, vel saltem figuras hominum ad similitudinem Indorum fictas.  Nulli Hispani equites, nulli Galli negotiatores, nulli Britanni purpureis vestimentis induti milites, nulli Americani Europaeis Africanisve stirpibus orti ostenduntur, sed soli aborigines.

9 comments:

  1. Primo in libro Samuelis Pufendorfii "De iure naturae et gentium" inscripto, dum notitias de sale uso monetae loco quaerebam, inueni haec uerba scripta de Apalachitis, populo Floridae. Scisne aliquid de hoc genere granorum alborum et nigrorum huic populo momenti tam maioris, ut eis uterentur loco nummorum?

    ReplyDelete
  2. Iam notitiam ullam inueni illo in libro Caesaris Rochefort.

    ReplyDelete
  3. De abstrusa admodum atque nodosa re rogas. Quod semper placet :)

    Primum dicendum est doctos homines in dubium iamdudum vocasse num a Caesare Rochefort (Rupifortiensi?) scriptus esset liber ille parum notus, cui titulus "Historia Naturalis et Moralis Insularum Antillarum Americanarum." In dubium quoque vocanda sunt multa (quamvis lepide scripta) apud eum auctorem ignotum reperta.

    Ut exemplum afferam, mihi difficile videtur multum fidei huic veritatis superlationi tribuere, quam scriptor de lucentibus vespere per arva cicindelis seu lampyridibus dixit altera in parte decimi quarti capitis Historiae Naturalis:

    "Mais, quelques Lumineus que puissent étre ces petis Astres de l'Orient, toujours ne font ils que comme une petite étincelle, au prix du grand feu, que jettent ces flambeaus volans de l'Amerique. Car non seulement, on peut à la faveur de leur clarté, voir son chemin pendant la nuit: mais à l'aide de cette lumiere, on écrit facilement, & on lit fans peine le plus menu caractere."

    Ego, licet velim simulare me haec ipsa verba bestiolarum lumine scripsisse, confiteor tamen astra etiam occidentalia non satis lucis noctis umbras pellere ut cicindelis freti legere scribereque possimus.

    Sed, ut ad granas revertar cum nigras tum albas, tres interpretandi rationes in mentem cervisiae vi debilitatam (nam haec nox ultima ante ergastulum scholasticum ineundum) influunt. Primum, quod nimis perspicuum manifestumque est ut possit ad veritatem accedere, nomen grani potest ad lapides spectare, ut paulo postea auctor noster nomine carens, "Les Apalachites," inquit, "trafiquent aussi avec des grains de Coral & de Cristal." Sed nolo hanc lectionem sequi, qui semper pronior sim in lectiones abstrusiores.

    Deinde, haec grana possunt esse semina cuiusdam plantae, nam scriptor ille etiam de seminibus in "Melons d'eau" repertis loquitur eodem grani vocabulo. Sunt enim duo maizii genera, quorum alterum fere flavum, alterum multo fuscius et rubidius. Sed quis eo tempore maizio adeo carebat ut vellet pro mercibus talia grana accipere?

    ReplyDelete
  4. Vero cum "grains noirs ou blancs" legam, in mentem serpunt vocabula Hispanica, quae sunt "grana negra o blanca." Haec vocabula peculiariter apud Hispanos circumscripta finitaque sunt saeculo decimo sexto, quod possumus ex equitis ingeniosissimi narratione septimo decimo saeculo scripta discere. Nam in alterius libri De Domino Quixoto a Manica conscripti capite undevicesimo sunt haec verba:

    "El uno de los estudiantes traía, como en portamanteo, en un lienzo de bocací verde envuelto, al parecer, un poco de grana blanca y dos pares de medias de cordellate…"

    Hoc granum album (grana plateada, grana blanca), quo vestes a Mexicis primis, deinde a Hispanis inficiebantur, et granum nigrum (grana negra) e bestiolis parantur Americanis, quibus Linnaeus nomen "Dactylopii cocci," Hispani id "cochinealis" imposuerunt. Discrimen illud inter nigrum et album granum e diversis modis oritur quibus bestiolae coquuntur, nam earum corpora cocta quasi calculi seu lapilli videntur aut nigri aut candidi.

    http://fcit.usf.edu/FLORIDA/photos/military/sanlu/sanlu4/sanlu412.htm - imago granorum descripta nigrorum

    Haec tincturae genera maximi momenti fuerunt Hispanis qui Mexicum domaverunt, quod maximo lucro apud Europaeos fuit granorum commercium. Qui enim Mexicos pacatos tenebant, monopolium in granis exercebant. Res igitur quasi arcana: nam Hispani nec fontes nec naturam huius tincturae divulgabant, nec constabat inter homines aliarum gentium doctos usque ad medium decimum septimum saeculum qua e materia nec quibus modis grana utriusque generis fierent.

    Quamquam sexto decimo et septimo decimo saeculis grana alba nigraque in Mexico capiebantur coquebanturque, cacti in quibus bestiolae illae utiles inveniuntur etiam in Florida sponte crescebant. Anno 1630º Frater Franciscus Alonsus de Iesus, qui "Custodis" seu viceprovincialis munere in Florida fungebatur, ad Hispanorum regem epistolas misit, in quibus "tunas" seu cactos dixit in Florida abundare ad optima grana paranda. Paulo antea, anno 1621º, Iohannes de Salinas, praefectus Floridae, alteram epistolam scripsit, qua regi moneret grana apud Floridenses iam posse invenire, ut Mexicos cochinalium colendorum peritos ad Floridam mitteret qui aborigines ibi habitantes doceret lucrum Hispanis facere. Anno 1677º Paulo de Hita Salazar, praefectus, item scripsit cochineal apud Apalachites seu Apalacheos iam inveniri. Itaque haec grana nigra et blanca Apalacheis nota fuisse videntur et sine dubio in commercio valebant.

    Haec explicatio, quod ex tribus rationibus allatis longissima, ideo mihi maxime placet.

    ReplyDelete
  5. Illam tam bestiolam quam tincturam ex eisdem factam, quam "grana blanca" et "grana negra" Hispani vocaverunt, "cochineal" Latine vocavisse videntur alii, "coccinillam" alii.

    ReplyDelete
  6. Placet multum explicatio tua, Nemo, argumentis bene appositis fulta. Certe illum insectum Hispanice «cochinilla» uel «grana» dicimus. Sed ante omnium necesse est rationem demoliri hanc:

    Quid putas de illis cochleis siue conchulis marinis usis tamquam monetis non tantum a Indis Occidentalis, sed etiam in Regnis Sinensibus et Africanis et Tartarorum, quae "cowries" uel "caurís" appellantur ex familia Cypraeidae?

    Nam Caesar Rochefort (quamlibet fere ignotus auctor fideque maxima expers, Pufendorfi quidem fons est),mentionem facit eorum granorum quae "coquillages" uocat, cum albarum (fortasse Cypraea moneta) tum nigrarum (forsitan Cypraea onix) pretiosiorum quibus Apalachitae monilia faciebant, ut uiderentur opulentiores. Vidistine in Museo Historiae Naturalis Floridensi monilia his conchulis uel aliis confecta?

    ReplyDelete
  7. Auctor ille, cui nomen aut verum aut ficticium "Rochefort" inditum est, quamquam quadam ex parte videtur in Apalacheis describendis Britannum quendam "Bristock" nomine secutum esse, alias tamen narrationes quoque adeo confudisse fertur, ut sine discrimine plurimas gentes et moribus diversas in unum Apalacheorum nomen coniunxerit. Ea de causa, si eius grana alba nigraque ad easdem res spectabant atque illa tantum (quoad invenire possum) alba quae apud Iacobum Cartier descripta sunt, id est ad ornamenta in vicem pecuniae adhibita, quae vampum apud quosdam Indos septentrionales (Algonguinios, si recte recordor) nominabantur et eodem nomine usque vocitantur, tunc facile potest fieri ut non unius Floridensis gentis mores pecuniarii sint descripti, sed quarundarum gentium aliarum (fortasse ex regione magis septentrionali?) quas cum Apalacheis auctor noster commiscuerit.

    Qui in vampum indagationes susceperunt, apud eos omnibus dubiis sublatis constat Indos septentrionales usos esse talibus corallis conchyliisve baccis seu globulis, et, quamquam ambigebatur utrum Indi meridionales, ut Floridenses, tantum voluptatis ornamentique causa an etiam ad negotia agenda colligissent, plerumque tamen nunc liquet eos quandam concharum vim habuisse quam alienis saltem gentibus vendere possint.

    Quod ad Cypraeides pertinet, Indi septentrionales vampum factitabant ex buccinis undatis quibus homines animantium periti nomina dederunt Busycotypus canaliculatus et Venus mercenaria seu Mercenaria mercenaria. Floridenses autem conchas semper in teretes formas redigerunt neque eas eadem forma adhibuerunt qua secundum naturam inveniuntur. Illud museum Floridense quodam in loco conditas habet baccas Timucuanas, sed ego adhuc de eorum usu vel fine nihil certi reperire possum.

    Quae scripsit Iacobus Cartier de Canadensibus (id est de Algonquiniis, nisi fallor), sunt lectu digna, quamqaum non prorsus omnia intellego. Nam nescio an credam pecuniam eorum e cadaveribus mersis oriri. Verba eius:

    La plus precieuse chose qu'ilz ayent en ce monde, est Esurgny, lequel est blanc comme neif, & le prennent audit fleuve en cornibotz en la maniere qui ensuyt. Quand ung homme a desservi mort, ou qu'ilz ont prins aucuns ennemys à la guerre ilz le tuent, puis l'incisent par les fessens, cuysses, & espaulles à grandes taillades puis au lieu ou est ledict Esurgny, avallent ledict corps au fond de l'eaue & le laissent dix ou douze heures, puis le retirent à mont & treuvent dedans lesdictes taillades & inciseures lesdictz cornibotz, desquelz ilz font manieres de patenostre, & de ce usent comme nous faisons d'or & d'argent, & le tiennent la plus precieuse chose du monde. Il a vertu d'estancher le sang des nazilles: car nous l'avons experimenté.

    Animadvertendum est Iacobum nihil dixisse de pecunia nigra, sed tantum locutum esse de ea quae tam alba quam nix sibi videretur.

    Forsitan tua intersit hoc quoque: quod idem Iacobus Caritier dixit Canadenses esse insulsos, vel, ut ipsius verba referam: Tout leur vivre est sans aucun goust de sel.

    ReplyDelete
  8. Aborigines in Japonia quoque sunt Ainu appellati in insula Hokkaido habitantes, quorum cultus linguaque a nostra multum differunt. Anno 1994 vir quidam gentis hujus Kayano Shigeru nomine senator electus est ac anno 1997 in senatu orationem fecit utens lingua Ainu, quam magna pars Japonicorum primum in vitis suis audiverunt. Nisi fallor, disseruit gentem Ainu vixisse cum natura conjunctam. At commentario tuo lecto jam me rogare velim utrum natura verum hominibus alma haberi potuisset. Dolendum est quod nec Ainu nec Japonice nec Anglice oratio sua interretialiter legi possit .

    ReplyDelete
  9. Quo plures gentes lego audiove "secundum naturam" vivere, quo certior fio illa verba "secundum naturam" semper dici in homines quodammodo infirmiores, qui ob inscitiam ignorantiamque iniurias patiantur. Victores sunt, qui ferrum in saeculum aureum inferant atque ignem in paradisum, qui artes disciplinasque magis calleant quam alii, qui operam dent ut omnia naturae rerum aenigmata indagentur atque superentur. At saepe dicitur naturam sequi esse quasi meliorem agere vitam: quod paradoxon mihi videtur.

    ReplyDelete