2010-08-07

De navibus mira celeritate, quarum vectores et nautae multum inter se differant.

M. Antonius Muretus, quinto in Variarum Lectionum libro, cum de beatorum insulis non sine poetarum fuco dissereretur, haec larvalia verba protulit:

Sed de earum situ non idem ab omnibus traditur.  Nam cum plerique omnes, Homerum secuti, eas in Hispaniae finibus collocent: non desunt tamen, qui Indiae vicinas esse dicant; in primis autem mihi visum est admirabile et absurdum, quod apud Graecum quendam Grammaticum reperi, eas in Britannia esse.  Talem enim quandam fabulam narrat: esse in littore eius maris, quod insulam Britanniam alluat, homines quosdam piscibus capiendis victitantes: qui Francis quidem pareant, neque tamen sint vectigales.  Ii nonnumquam in aedibus suis dormientes audiunt vocem, qua inclamantur; sentiuntque, pro foribus adesse multitudinem quandam hominum summa cum hilaritate plaudentium; expergefacti autem, et domo exeuntes, neminem quidem conspicantur; naves tantum quasdam reperiunt, non suas, quas ex ipso strepitu vectorum plenas esse intelligunt; subeunt igitur illas et ex consuetudine remigant Britanniam versus; et quo alioqui ne velis quidem passis, secundo vento, suis navibus pervenire breviore quam quatuor et viginti horarum spatio solent: eo tum unica eaque non long remigatione deferuntur; ibi incognitos illos vectores exponunt; cumque neminem omnino videant, sentiunt tamen ingentem concursum fieri ad littus hominum congratulantium iis, qui recentes venerunt, eosque maxima cum laetitia excipientium.  Audiunt etiam eos inter se humanissime consalutantes: cum alius alium proprio nomine, alius a tribu, alius ab artificio, alius etiam gentis ac cognationis nomine appellet; tum iisdem illis navibus conscensis, qua celeritate venerant, eadem revehuntur domum.  Quin etiam a quodam historiae scriptore proditum est, C. Iulium Caesarem eo aliquando una triremi cum centum hominibus delatum: cumque incredibili loci amoenitate captus sedes ibi capere vellet, ab illis ἀειδέσιν incolis invitum et reluctantem eiectum esse.

Huius fabulae naves invisitata celeritate praeditae studium meum movent, quippe quae ad mentem illas vocant Phaeacas, quibus Alcinous dixit Ulyssen domum quam citissime vectum iri his verbis:

τῆμος δὲ σὺ μὲν δεδμημένος ὕπνῳ
λέξεαι, οἱ δ' ἐλόωσι γαλήνην, ὄφρ' ἂν ἵκηαι
πατρίδα σὴν καὶ δῶμα, καὶ εἴ πού τοι φίλον ἐστίν,
εἴ περ καὶ μάλα πολλὸν ἑκαστέρω ἔστ' Εὐβοίης·
τὴν γὰρ τηλοτάτω φάσ' ἔμμεναι οἵ μιν ἴδοντο
λαῶν ἡμετέρων, ὅτε τε ξανθὸν Ῥαδάμανθυν
ἦγον ἐποψόμενον Τιτυόν, Γαιήϊον υἱόν.
καὶ μὲν οἱ ἔνθ' ἦλθον καὶ ἄτερ καμάτοιο τέλεσσαν
ἤματι τῷ αὐτῷ καὶ ἀπήνυσαν οἴκαδ' ὀπίσσω.

Itaque et umbrarum et Phaeacum naves possunt unius diei spatio mare, vel potius limen quoddam inter vivos et mortuos, inter domum et terras tam fabulosas quam remotas, inter historiam et fabulam positum transgredi. Necesse autem est utrique navis generi a nautis gubernari, quos oportet alios esse atque ipsos vectores, quorum alter tranquillus dormiebat, alter turba hiliaritate gaudens e vita iam excesserat. Et fortasse, quod somnum quasi gelidae mortis imago videri potest, consimiles naves nautaeque cum utraque fabula non inepte neque illepide coniunguntur. At magis nobis placet de his nautis aliter cogitare: qui videntur morigerorum officiis fungi servorum ad auctoris commoditatem, qui velit personam non solum a loco in locum movere sed etiam ab altero narrationis genere in alterum: nam tam longe distat Phaeacum urbs mira atque Ulyssis mirabiliores fabulae ibi narratae ab Ithaca, quam Caesaris res gestae lucifugentibus a larvis beatorumque insulis. Caesar tamen non dicitur vel dormivisse vel mortuum esse cum transfretasset illuc unde poetae negant redire quemquam.

No comments:

Post a Comment