2010-08-31

De Pandora papilionibusque, necnon de Incarum regis morte

Apud Gregorium Nagy Incae, qui Peruviam olim regebant, feruntur fabulam enarrasse his Hesiodi versibus consimilem quae sunt:

Πρὶν μὲν γὰρ ζώεσκον ἐπὶ χθονὶ φῦλ' ἀνθρώπων
νόσφιν ἄτερ τε κακῶν καὶ ἄτερ χαλεποῖο πόνοιο
νούσων τ' ἀργαλέων, αἵ τ' ἀνδράσι κῆρας ἔδωκαν.
ἀλλὰ γυνὴ χείρεσσι πίθου μέγα πῶμ' ἀφελοῦσα
ἐσκέδασ', ἀνθρώποισι δ' ἐμήσατο κήδεα λυγρά.

Nam Graecorum Pandora deorum dolium dolosum aperuit et imprudens (uxor enim potius Epimetheo fuit quam Prometheo) mala morbosque mortalibus deprompsit. Gregorius Nagy autem Incas ad Hesiodum apposuit ut monstraret fabulas consimiles posse duobus in locis nullo gentium connexu vinculove cultus coniunctis oriri, sed fabulam non enarravit nec quidquam, pro dolor, dixit nisi eam posse apud Sinclair legi. Ille Thomas Alan Sinclair anno 1932º (Anglice) haec scripsit:

Peruviani antiqui credebant pestilentiam aegritudinemque omnem sub papilionum specie in pyxide esse conditam ab Illo Creatore atque Opifice Rerum ad Huyana-Capac [melius Huayna] Incam per atri nuntii manus missa atque, arcula aperta, omnes morbos inter homines serpsisse.

Non solum hanc fabulam sed etiam verba ipsa Thomas ille Sinclair a Jacobo Frazer sumpsit, qui anno 1898º commentarios in Pausaniae Graeciae Descriptionem composuerat. Frazer dixit se hanc fabulam invenisse apud Adolphum Bastian, qui Die Culturländer des alten America conscripsit, quo libro nostra bibliotheca caret.  Neque ullius est momenti, nam huius fabulae oblivione fere perditae fontem principalem inveni apud Iohannem de Sanctae Crucis Pachacutium Iamquium Salcamaehuam, qui anno plus minusve 1620º librum Antiquitatum Regni Peruviani in lucem edidit.  Cuius fabulam subdidi:

Deinde Inca Quitum ivit se refectum et regimen legesque institutum. Postea, cum praeter Pastum progressus esset, Quitum redivit, ubi Ccapac-Raemi rite confirmaret.  Solita hora cenandi nuntius quidam intravit atra lacerna indutus, qui reverenter Incam osculatus pputi [pyxidem] ei tradidit. Quam Inca nuntium iussit aperire, sed ille se excusavit dicens illum Creatorem mundi imperavisse ut nemo nisi Inca ipse arcam panderet.  Quod cum Inca fecisset, magna vis rerum papilionibus schedisve similium e pyxide evolaverunt et ubique diffundebantur donec conspici non possent.  Haec fuit pestilentia Sarampionis, et paucis diebus postea Mihcnaca Maeta dux mortuus est una cum aliis praefectis, vultibus ulcerum crustis velatis.

Huayna Capac quoque morbo (fortasse variolarum, ut plerumque habetur) absumptus est anno 1527º, paucis annis antequam eius gens est a Francisco Pizardo pacata. Itaque haec fabula de papilionibus et pyxidibus et nuntiis atris decantata non ad antiquitatem remotiorem spectat sed ad regem sexto decimo saeculo (nec longe ante historias de Incas ab Europaeis scriptas) mortuum propter morbum novum et invisitatum. Debemusne igitur putare hanc fabulam esse verum translaticii mythi exemplum, quod sine ullis Europaeae doctrinae indiciis ortum est, an videturne facilius suspicari fabulam esse contaminatam, ut nonnumquam in Novo Orbe Terrarum factum est, et cum Pandorae imprudentia commixtam, aut etiam a Pachacutio prorsus effictam ut regis mors per allegoriam explicaretur? Immo, etiam si Huayna Capac ille Inca multo antea et morbo non novo inauditoque periisset, esset haec causa cur suspicaremus fabulam esse saltem contaminatam: quod in studia litterarum primum inducta est a Christiano scriptore Lusitanorum sermonis perito, qui litteris Europaeis iam erat imbutus.  Quae suspicio hoc augetur: quod auctor ille dixit in arca fortasse infuisse schedas, quae Europaeis sed non Incis notae fuerant.

Periculosum igitur est exemplum e mythis Americanis afferre quo monstres varias gentes posse consimiles fabulas separatim excogitare: nam fere omnes fabulae Americanae, quippe quae primum a doctis Europaeis describerentur, ea causa non reapse sine quadam gentium affinitate sunt relatae.

At equidem miror fabulam Americanam, aut quae fertur saltem esse Americana, a fere nullis traditam esse nisi a perpaucis umbraticis hominibus qui commentarios in Pausaniae Hesiodive scripta perantiqua componerent.

No comments:

Post a Comment