2010-08-03

De pellicula Rubra

Cum Pastrix mentionem fecisset de vestium ostentatrice quae tam forma quam munditiis urbanitateque nomen mereret Primae Gallarum Dominae, necnon cum ego quodam in colloquio eodem nomine "ostentatricis" usus essem, in mentem pellicula nuper venit pulcherrima, cui titulus "Ruber" est datus et a Christophoro Kieslowki peritissimo dispositore cinematographico est anno millesimo noningintesimo nonagesimo quarto in lucem editus. Nam in lepidissima fabula illa, cuius argumentum prinicpale est hominum fraternitas, ut in antecedentibus pelliculis libertas atque aequalitatis tractabantur, Valentina, indutrix tam pulchra quam erga homines animaliaque lenis aspero cum iudice Helvetico, cui nomen Iospehus, de officiis disputat quae inter omnes debeantur. Hac in dispositione personarum nonnihil urbanitatis latet: nam vestium ostentatrices, quae vulgo "exemplaria" vocantur et quae ita in praeconiis ut in elatis spatiis ad deambulationem aedificatis, ubi coram criticibus, diunariis, machinulis photographicis certo animo etiam falsa confidentia roborato gradiantur, ab omnbius tamquam vera exemplaria imitabilia spectantur, cum iudicis sit homines inspicere ad veritatem animamque penitus conditam indagandam. Apud Christophorum Kieslowski, utriusque vita, ingenium, anima ab altero non solum spectatur sed etiam funditus quatitur, ut de omnium fraternitate discendo uterque de semet ipso quoque res novas discat quae sine amicitiae speculo non possit imaginari.

Ostentatrix: Falsum habes.

Iudex: De qua re?

Ostentatrix: De omnibus rebus. De omnibus. Homines non sunt mali. Non est verum.

Iudex: Sic.

Ostentatrix: Aliquando debiles sunt.

Iudex: Puer, qui didicit patrem non sibi suum proprium esse patrem, eratne tibi amator an frater?

Ostentatrix: Meus frater.

Iudex: Quot annos est natus?

Ostentatrix: Sedecim.

Iudex: Quam diu heroino utebatur?

Ostentatrix: Quomodo scis?

Iudex: Non difficile erat coniectare.

Ostentatrix: Forsitan nescias: canem tuam esse gravidam.

Id nesciebat iudex, qui antea nullam sollicitudinem cani praestabat, nam, qui iudicis oculis omnia aliena secreta atque arcana facile potuit cernere et decernere, ipse de sua cane, sua domo, sua vita pauca recte intellegebat. Spectator igitur a spectata inspicitur, dum is illam invicem inspicit: qua in mutua ratione et cura fundamentum constat fraternitatis.

Tales pelliculae sunt mihi saltem oblectamentis, quamquam plerisque nihil nisi taedium afferunt quippe quae armis pyrotechnicis displosivisque careant et manante ubique curore.  Difficile igitur est hodie spectacula cinematographica invenire quae fabulam potius narrant quam series proeliorum ac iocos insubidos; sed fraternitatis causa cum amicis spectanda sunt etiam ista Ruscisilvae seu Acrifoleti novissima et raucissima.

No comments:

Post a Comment