2010-08-21

De primis Iesuitis in Floridam missis.

Semper avidus fabulas de Florida antiquitus traditas expiscandi et Epitomen offensus Historiae Societatis Iesu a Iosepho Iuvencio compositam, gaudeo quod non solum Iesuitarum res gestas sed etiam descriptionem regionis ibi legi possunt. Locos ex hac epitoma sumptos duos apponam, quos postea facilius inveniam cum necessitas oriatur voluntasve.

Annus Christi 1566: Societatis 27.

Non eadem pax nec successus idem nostros excepit in Florida, quam hoc anno Societas parum felicibus auspiciis ingressa sudoribus rigavit suis, perfudit sangine, ad extremum destituit.
Florida vocatur pars Americae septentrionalis, infra Canadam, et intra trigesimum et quadragesimum ab Aequatore Boream versus gradum. Clauditur ab ortu Oceano, et fretum Gaditanum longe prospicit; ab occasu Mexicum habet; a meridie ingentem sinum, quem Hispaniae Novae Sinum seu Mexicanum geographi appellant; a septentrione Mexici et Novae Franciae partem videt.1
Inventa est anno mdxii, ea die quam Pascha Floridum Hispani vocant. Inde factum regioni nomen.
Solum sterile, ac minime floridum.2 Gens atrox, robusta, currendi iaculandique peritissima.3 Solem et lunam pro numinibus colit. Frumento indico, herbis, venatu piscatuque alitur.
Hispani pauca, secundum litus, habebant castella, et acerrimum a fame indigenisque bellum aegre sustinebant, cum Petrus Menendes, a rege Catholico Floridae praefecturam adeptus, auxilium laborantibus attulit. Socii tres, ut enixe petierat, cum eo profecti iam erant in conspectu Floridae, cum placuit unam e tota classe navim praemittere, quae littora exploraret, si qua forte statio Hispanorum deprehenderetur in quam Patres tuto possent exponi. Pater Petrus Martinius in scapham, cum novem Belgis et perpaucis Hispanis rectoribus descendit. Sed orta subito tempestas navim, unde in scapham desilierant, procul ad insulam Cubam deportavit.
Ipsi dies multos per asperam et incultum vagati litus, fame prope iam enecti, ad insulam exiguam provehuntur. Ibi adolescentes pisciculos retibus excipiebant. Unus celeri cursu proripuit sese suspicionemque insidiarum fecit. Nec temere: barbari confluunt et ad scapham natando leniter, ut erat litori vicina, progressi, Patrem Martinium duosque vectores belgas furtim a tergo complectuntur et asportant in litus. Martinium, in terram abiectum, cum insistens genibus extulisset ad caelum manus, clava capite impacta, mactant; duos pariter eius comites interficiunt ac spoliant. Reliqui e scapha tristem carnificinam clamoribus et eiulatu multo spectantes, vix barbarorum sagittas, protracto celeriter in altum navigio, effugerunt, alteroque post die devenerunt in stationem Hispanorum.
Erat Martinius virtute, doctrina, prudentia insigni praeditus. Nihil modestius illo, nihil oboedentius; nihil laboris et animarum salutis amantius. Natus Celdis, dioeceseos Caesaraugustanae oppido mdxxxii; Societatem inerat mdliii; ac Valentiae, Vallisoleti, Orani, omnes religiosi operarii numeros impleverat. In hac vero postrema expeditione labores maximos et pericula incredibili caritate toleravit.
Alii e Sociis Patres Iohannes Rogerius et Franciscus Villaregius rei domesticae adiutor, qui cum Patre Martinio ex Hispania solverant et quos ab eo disiunctos tempestas ut diximus abripuerat in Cubam insulam, inde Floridam anno sequnti petierunt.

1 Florida vocatur…videt] Hac descriptione Iosephus Iuvencius complexus est multas regiones quae nunc inter Civitates Foederatas numerantur, nam etiam Vasingtonia urbs sub latitudinis borealis gradu duodequadragesimo iacet. Paeninsula tamen quae Floridae nomine hodie vocatur sita est fere omnis infra latitudinis gradum tricesimum ac Sinum Mexicanum potius ab occasu habet quam a meridie.
2 Solum sterile, ac minime floridum.] Quid his verbis falsius? nisi sensu nimis frigide translato, qui ad loci naturam nullo pacto spectat, Iuvencius loquebatur de fidei seminibus novo in orbe terrarum serendis.
3 Gens atrox, robusta, currendi iaculandique peritissima.] Tales paene usque dicuntur esse Floridenses, nisi Alabamenses anno peracto se robustiores et currendi iaculandique peritiores praebuissent.

Annus Christi 1571: Societatis 32.

In Galliam inde procedens litteras accipit longe tristissimas de rebus prope perditis in Florida. Illuc, ubi a barbaris anno mdlxvi caesus erat Pater Martinius, reversi Pater Ioannes Rogerius et Frater Villaregius, spargere Dei verbum coeperant exiguo proventu. Indigenae Hispanis infensi caedibus mutuis odiisque certabant.
Ludovicus Menendes, regius Praetor illius expeditionis princeps in Europam recurrit ac, pericula dissimulans, spem in immensum augens, Borgiam impulit ut Socios sex in Floridam submitteret 4 duce Patre Ioanne Baptista Segura qui statum regionis miserabilem contemplatus, omnino faciendum existimavit ut in Cuba insula, quae vix iter unius diei distat a Florida, poneretur statio Societatis unde Sacerdotes et opportuna subsidia tempestive sumerentur. Non persuasit. Quare in Florida consistere coactus, occasionem pestilentiae ad barbaros vitae melioris studio inflammandos arripuit, nec paucos salubri tinxit unda caeloque intulit.
Interea audit regionem vicinam, Axacam nomine5 multo esse paratiorem ad Evangelii satus accipiendos. Nihil cunctatus eo contendit, invitante Neophyto, qui ante annos undecim ab Hispanis vectus in Europam, ibique donatus baptismo et laute ac liberaliter habitus, redierat in patriam. Laeti reperto duce itineris Christiano et summis beneficiis affecto pergebant.
Sed brevi mutatum et proditorem senserunt. Unum tamen hunc habebant, quo interprete uterentur, vernaculi sermonis ignari. Orant igitur ut hanc ipsis operam dare ne gravetur. Negat improbus, et fuga se proripit. Rogandum impensius et munusculis conciliandum Segura existimans, tres e Sociis ad eum allegat, Patrem Ludovicum Quirosum et duos non sacerdotes, Gabrielem de Solis et Ioannem Baptistam Mendem. Occurrit proditor cinctus globo barbarorum, et subeunti ad salutandum Patri Quiroso pectus sagitta transfigit, duos eius comites ceteri peremerunt.6
Expectabat Segura dum redirent Socii, eosque iam quintum diem morari mirabatur, cum Neophytum proditorem conspicit truci properantem vultu. Nec diu addubitatum est quid pararet, cum religiosis vestibus, quas Patri Quiroso detraxerat, per ludibrium indutus apparuit. Segura cum suis procubuit in genua, et omnes impiorum securibus concisi optatam mortem fortiter exceperunt.
Remanserant in insula Cuba Patres Rogerius et Sedennius; cumque nulli de Florida nuntii perferrentur, neque ignorarent quid barbarus furor posset, cognoscere per se ipsi quid ageretur decreverunt. Neophyti proditionem, caesos Patres, sacelli sacram suppellectilem conspurcatam, cognoverunt ex adolescente qui fuerat in Patrum comitatu. Neque inultam crudelitatem impii tulere. Comprehensi plerique ab Hispanis, poenas dederunt: antea tamen baptismum, singulari Dei beneficio; et eorum scilicet precibus, quos crudeliter interfecerant, consecuti. Proditor, cum reliquis percussoribus, in silvas evasit.

4 ut Socios sex in Floridam submitteret] Anno millesimo quingentesimo duodeseptuagesimo.
5 Axacam nomine]Axacae seu Aiacae nomen fuit illi regioni cui postea id Virginiae a Britannis est impositum. Angli enim anno salutis millesimo sexagesimo septimo, post Iesuitas occisas anno tricesimo septimo, Iacobi oppidum ibi condiderunt.
6 peremerunt] Die tertio Februarii anno millesimo quingentesimo septuagesimo primo.

2 comments:

  1. >Gens atrox, robusta, currendi iaculandique peritissima.

    >vix barbarorum sagittas, protracto celeriter in altum navigio, effugerunt,

    Descriptio haec de indigenis, qui in scapham ex litore sagittas jaculati fuerint, mihi valde interest.
    Scire vellem per quot metra volaverunt.In Ludis Olympicis jaculatores optimi possunt jaculari, ut sagittae eorum loca circa 100m distantia attingant.

    http://www.youtube.com/watch?v=sYvzYaGMSxU&feature=related

    >Alabamenses anno peracto se robustiores et currendi iaculandique peritiores praebuissent.

    Ecce adulescentes barbariores currendi jaculandi periti, quos docebant amicus meus.

    http://www.youtube.com/watch?v=hEfN3ITgOQ4&feature=related

    ReplyDelete
  2. Fere nihil de arcubus sagittis sagittariis habeo compertum, ut verius tibi confitear. Scio tamen Iohannem Pontium Legionensem, qui provinciae nomen "Floridae" dedisset et fontem iuventutis indagaret, sagitta toxico illita esse in Florida transfixum et postea ea causa in Cuba insula esse mortuum. Itaque saltum unus fuit inter Floridenses artis sagittandi satis peritus.

    De Britannorum ludo, quod harpastum a nonnullis vocatur, nihil intellego, nisi hoc: quod lusores semper videntur novas regulas sibi ad libitum excogitare... et omnes eis bona fide parere.

    ReplyDelete