2010-08-21

Iterum De Naturali Historia

Hortulus Papilionum ad Floridense Museum Naturalis Historiae

Non solum aboriginum effigies ficticiae in Floridensi Museo Naturalis Historiae inveniuntur sed etiam veri papiliones, quorum numerus fibulis acubusque affixorum et in arcis conditorum fere infinitus est atque intus quasi in bibliotheca papilionum congestus; viventium autem et in hortulo foris volitantium multitudo non minus mirabilis, quo hortulo nullus locus, quoad sciam, hoc in oppido taedioso amoenior. Immo est quasi Zhuangi Zhoi somnium in nostrum et cotidianum mundum arte magica illatum.

Brephotropheum quoque adest, in quo erucae alantur donec in papiliones mutentur.

Papiliones in chrysallidibus sicut infantuli in incunabulis informantur.

Verba Plinii:

Insidet hic raphani folio primo vere et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. Inde porrigitur vermiculus parvus et triduo mox uruca, quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. Ad tactum tantum movetur, araneo accreta, quam chrysallidem appellant. Rupto deinde cortice volat papilio.

Tirones obliquum in ordinem se disposuerunt.

Foris in hortulo ipso:

Nullus hortulus sine piscibus illis magnis qui "koi" nuncupantur.
Papiliones mangis arienisque pascuntur.

5 comments:

  1. Anonymous21/8/10 09:00

    Mihi placuit tua symbola. Te verba Plinii retulisse gaudeo. Scito tamen 'papilio' sic sribi, nam aliquotiens prave est scriptum.

    -Patricius

    ReplyDelete
  2. Quod saepe mihi fit. Gratias tibi ago quod has bestiolas littera i carentes invenisti. Quas papilones inveni, in papiliones mutavi.

    ReplyDelete
  3. Quam pulchras imagines! Cepistine tu ipse? Mihi quoque uerba tua et Pliniana semper placet euoluere. Is quidem hoc in loco mentionem generationis spontaneae insectorum facit ex libris Aristotelis (ἡ γένεσις αὐτόματος). Eum enim qui papiliones generat esse rorem (tamquam patrem?) insidentem raphani folio (quasi matri?), sole iuuante, Plinius scripsit. Sed quamquam hodie compertum uidetur "omne uiuum ex ouo", quis tamen uel quae uel quid ouum primum ediderit, mecum insulse cogito.

    ReplyDelete
  4. In lingua Japonica, ut in Anglica, discrimen est inter duo genera papilionum, quarum una "chou" nuncupata die volat alisque "clausis" stat multisque ob pulchritudinem placet, altera "ga" nuncupata noctu volat alisque "apertis" stat odiosaque habetur. Ego etiam cum magnam "chou" inveniam, eam insequor ad visendum, dum magnam "ga" fugio. Itaque paulum miratus sum, cum primum scivi Francogallos non eas praecise distinguere ac Aemilium Gallé effinxisse tam magnas papiliones nocturnas....  

    ReplyDelete
  5. Animalia per noctem vagantia lucifugaque semper effugimus, ut tenebras et noctem ipsam vitamus. Quis enim bubonem aquilae anteponit?

    At lusciniae cantus omnibus nisi morosissimis placet, nam e nocte amor quoque oritur, ut scripsit Hesiodus:

    τίκτε δὲ καὶ Νέμεσιν πῆμα θνητοῖσι βροτοῖσι
    Νὺξ ὀλοή· μετὰ τὴν δ' Ἀπάτην τέκε καὶ Φιλότητα

    ReplyDelete