2010-09-12

De accipitribus Aegyptiis

Joannis Pierii Valeriani Bellunensis ... - Google Books.jpg

Caput octavum (cui titulus "Mars et Venus") ex Iohannis Pierii Valeriani Belluensis Hieroglyphicorum libro vicesimo primo ("De iis quae per accipitrem significantur") sumptum infra subdidi:

Erat et illud apud sacerdotes Aegyptios memorabile commentum, quod Martem et Venerem per duos utriusque sexus accipitres intelligebant, quorum marem Marti, feminam Veneri dedicabant.

Causam figmenti eam memorant, quod reliqua feminei sexus animalia maribus concubitum assiduum deposcentibus minime morigera sint, quod una praestat accipiter: tricesies enim uno die requisita, quantumlibet secesserit, appellata a mare iterum atque iterum obsequitur. Feminas vero maribus morigeras, sive ut in aliquot Hori codicibus habetur, in Venerem procliviter pronas, elogio Veneris Aegyptii honestabant: difficiles autem, rusticas et morosas, ab huiusmodi cognomento repellebant.

Alia item causa est cur Martis vocabulo accipiter accipiatur: quia scilicet ex traditione quadam astronomica sanguinem a Marte regi noverant, cuius accipiter est egregie sitibundus: est autem animal omnino violentum, imperiosum, caedis crurorisque avidum. Hinc apud Platonem in Phaedone legas eorum animas qui dominationem per violentiam et iniuriam et rapinas exercuerint, post obitum in accipitres et milvios abire.

Hi sacerdotes Aegyptii, si Iohanni credimus, in accipitrum naturam ea transferebant et praeter omnem modum torquebant quae in hominum moribus consuetudinibusquqe iam statuta invenerunt aut invenire voluerunt. Quaerendum igitur est cur violentiam maribus, obtemperationem libidinis feminibus attribuerint sacerdotes: cui facillime responditur eos omnes viros fuisse atque ea quae sibi placerent in accipitres imposuisse. Quid enim his barbaris magis placebat quam effingere sese aliis viribus fortiores qui possent eos debellare, nisi effingere feminas libidine in se motas et morigeras? Sententia in utrumque sexum inhumana atque iniusta, sed apud nos quoque communis et trita: nam permultis in pelliculis cinematographicis viri violentia pollent, feminae maris libidini obtemperant; quid enim aliud fit in illa pellicularum serie cuius persona principalis est Iacobus Bond speculator Britannicus? Quodsi feminae sanguinem sitirent et mares se mulieribus morigeros praeberent, fabula derideretur.  Itaque post tria millia annorum quam longe a sacerdotibus Aegyptiis revera progressi sumus?

1 comment:

  1. Omnia mutari dicitur, mi Nemo, sed aliqua lentissime!

    ReplyDelete