2010-09-05

De Crocodilo et Lepore

Ut in fabellis Aesopiis sub specie animalium hominum mores explicantur, ita multis inter aliis gentibus placet eadem ratione narrandi fabulas informari. Apud Muscogeos, qui hanc Floridae regionem quandam colebant cui nomen "Alachuae" tradiderunt, quaedam fabellae eius generis feruntur esse narratae, e quibus exemplum subdidi.


Crocodilus pulcher, dum in tigno protentus apricatur, subito Leporem laetum conspexit per caenosam pratam salientem, quem, solito more crocodilorum, furtim et malo animo insequi coepit. Lepus tamen eum animadvertit et tam vafer quam celer timorem simulans allocutus est: "Salveas tu, pulcher domine Crocodile. Ignoscas quaso si proterva fronte videar quippe qui timidus Lepus te venatorem torosum et paludis pratorumque regem formidulosum me insequentem audeam hoc modo alloqui, sed gestio te hoc unum ante rogare quam miserum prandiolum tibi fiam: utrum tu Diabolum ipsum umquam visus sis. Nam, licet tuam maxillam gulosamque vim iuste pertimeam, ille tamen etiam te fortior videtur ac magis formidandus."

Cui respondit Crocodilus rauce tonans, "Minime, mi Lepus, sed ego neque eum neque ullum alium timeo."

Lepus, "Equidem," inquit, "Diabolum modo vidi. Vin tu, domine Crocodile, discere quid ille de te dixerit?"

Crocodilus, quippe in βίην quam in μῆτιν pronior, in curiositate vix fuit ὀξύπεινος, sed hoc non impedivit quin semper vellet aliorum existimationem sui audire. Rogavit igitur Crocodilus quid Diabolus de se dixisset.

Cui Lepus submissa voce respondit: "Ille dixit te, domine, metu perculsum non valere rectis oculis se intueri."

Crocodilus horrendos mugitos sustulit et "Quid?" clamavit. "Ego nec Diabolum intueri timeo neque eum ipsum. Dic illud ei meo nomine, cum tu mox moriturus ei iterum occurras."

"Mea quidem opinione," inquit Lepus cito, "si per tuam Saevitiam licuerit sine fuco blanditiisque sententiam meam aperte atque ingenue confiteri, tu, pulchre Crocodile, non audebis adversus illum collem perindie repere et sinere te ad Diabolum ipsum introduci."

Crocodilus, contumaci superbia laesus, "Immo," inquit, "volo; at non perendie sed potius cras eamus, nam maxime cupio hunc Diabolum arrogantem cognoscere."

Cui respondit Lepus illud consilium sibi placere. "Bene," inquit, "sed, O fortis domine Crocodile, cum fumum surgentem videris, noli metuere, quod sit tibi signum quo scias Diabolum mox adventurum prope te spatiari."

"Noli tu de me laborare," inquit Crocodilus. "Iam tibi dixi me nihil metuere."

Deinde Lepus, "Et cum bonas aves avolitantes," inquit, "et timidos cervos cursu citato fugientes videris, noli timere."

"Noli tu solicitari," respondit Crocodilus. "Iam tibi dixi me nullum Diabolum timere."

Ait Lepus: "Et si flammas crepitantes et tibi appropinquantes audiveris, noli timere. Et si herbae cannaeque prope te fumaverint, noli timere, nam Diabolus sine consilio, ut ei est moris, errans per collem gradietur. Tum eum optime intueris, cum ardor maxime deflagrabit." His verbis dictis, Lepus saliens pulchrum Crocodilum reliquit, qui ad tignum reversus pergebat apricari, quo etiam pulchrior videretur.

Posteriori die Lepus revenit et Crocodilum invenit, quem rogavit ut se sequeretur et collem ascenderet Diabolum visum. Usque ad summum collem Lepus eum adduxit et iussit in herba densissima latere. Deinde discessit et de colle descendit subridens quod Crocodilum ad locum ab aquosa sua domo remotissimum duxerat.

Trans pratam currens caudicem invenit caelo nuper tactum et cineres sopitosque ignes tenentem, unde facem sumens rursus per pratam ad collem densamque herbam recurrit, ubi vepribus ignem subiecit quem venti ad Crocodilum agerent.

Mox collis est circumsaeptus incendio, quod Crocodilo propius propiusque appropinquabat. Deinde Lepus ad tumulum haerenosum nec longe a colle situm saliens properavit, ubi consedit ludum spectaturus et Crocodilum ludibrio habiturus.

Paulo postea volumina fumi circa Crocodilum undantia surgebant ad caelum, ubi trepidae aves effugium pennarum petentes celeriter volabant, dum humiliora animalia se in fugam pedibus rapiebant.

Tunc exclamavit Crocodilus, "O Lepus, ubinam es?"

"Taceas!" respondit Lepus. "Et immotus ibi lateas! Noli de fumo atque avium animaliumque fuga sollicitari: nam Diabolus, quem exspectas, per pratum graditur."

Tunc conflagratio fremebat et late per collem serpebat. "O Lepus," clamavit Crocodilus, "quidnam audio?"

"Taceas ne ille te audiat!" respondit Lepus. "Nam tu nihil aliud audis quam Diabolum auram haurientem. Noli eum timere quem mox videbis, sed obstinata mente perfer, obdura!" Quibus dictis adeo cacchinabat Lepus ut supinus huc illuc in tumulo se volveret et gaudens pedes ad caelum tolleret.

Mox herba circum Crocodilum atque etiam sub eo accenditur. Crocodilus flammis excruciatus maximo dolore huc illuc se volutat et gemitus eiulatusque ad caelum tollit.

Quem Lepus sic lacessit: "Noli tu, pulcher domine, timere, sed tranquille et intrepide et immobile maneas, donec Diabolus adveniat quem tu ipse propriis oculis intuearis!"

Crocodilus tamen, qui non iam possit fervidum aestum flammasquqe ferre, de colle ad aquam quam celeriter repit, per herbam ardentem festinans et immanibus maxillis graviter frendens et incredibili cruciatu torsus huc illuc sinuatur, ac spiritus ei crasso fumo obstruitur.

Dum Lepus in tumulo sedens cachinnare pergebat, Crocodilus aquosam in domum illapsus est ac, pellem perustam ulceribusque deformem mulcens, demirabatur quo pacto et quo inhumano animo Lepus ille perfidus posset talem crudelitatem adhibere et spectare.

Itaque Crocodilus hodie usque neque umquam Lepori credit nec ipse pulcher habetur, quippe cuius pellis usta et pustulata videatur.


Quid fabella admonuerit, mihi non omnino liquet: nam nec Crocodilus nec Lepus se misericordem praebet nec ratione humaniore praeditum. Immo hic subdolus scelerum inventor fandique fictor cacchinans fraude gaudet, ille tamen brutus et saevus omnium animalium carne vesci solet de gaudio lacrimans.1 Difficile igitur mihi videtur intellegere quid boni ex his bestiis sit discendum, et maluerim discere quem finem Humanistae in eandem fabulam imposuissent, si eam rescripsissent.


1Quidam Floridenses animalium naturae periti nunc experimentis indagationibusque sollertis usi compertum habent crocodilos, dum homines comedant, lacrimare.

1 comment:

  1. Fortasse tamen eos tristitia lacrimare, nam sciat bestia sibi hac vice pessimam escam obtinuisse?
    Utcumque res sese habent, necesse sine dubio est quam plurima huius rei experimenta perficere!

    ReplyDelete