2010-09-01

De libris combustis.

Cum audiverim quandam ecclesiam Gainesvillae sitam velle huius mensis die undecimo Mahometanorum scripturam sacram igni tradere, coepi quaerere utrum libri recentioribus annis saepe sint combusti.  Nec nimis improvisus inopinatusque, pro dolor, fuit eventus: nam nostra aetate et in patrum memoria plurimi libri variis de causis eodem fato functi sunt atque Abelardi Theologia Summi Boni et Ovidii Propertiique illi qui flammis vanitatum a Savonarola commissi sunt necnon libri "corruptas, haereticas, blasphemas doctrinas evangelii veritati ut apud nos profitetur contrarias" a tremulosa et religiosa amicorum sodalitate in Bostoniam anno 1656º illati et a Bostoniensibus igni dati.

Pueri Americani rempublicam a librorum nubeculatorum pernicie liberant.
  • Anno 1948º libri nubeculati, qui "referti Communistarum doctrina et coitu sexuali et odio gentium" innocentes pueros Americanos ad flagitia nefanda nec nominanda incitarent, a pueris ipsis combusti sunt, nam etiam pueri tunc sollicitabantur de salute reipublicae.
  • Anno 1953º Josephus McCarthy senator temulentus potuit ministerio rerum externarum persuadere ut omnes libri in eius bibliothecis a Communistis scripti flammis mandarentur.
  • Anno 2001º in Novo Mexico et Pennsylvania atque anno 2003º in Michigania libri de Harrio Potter scripti igni dati sunt.
  • Praeterito anno Ecclesia Mirae Gratiae in Carolina Septentrionali conata est scripturas sacras Christianas comburere; nam his morosioribus omnes versiones praeter illam a Iacobo rege Britannorum paratam videbantur esse haereticas, scilicet quod Iesus Christus ipse, cum in Iudaea contiones haberet, Anglice locutus esset.  Non tamen potuerunt consilium efficere propter pluvias.

Sed maxima et fortasse maxime insolita combustio librorum quae in America accidit ad civem pertinet vere mirum et insolitum, cuius fabula paulo est longius enarranda.

Anno 1954º, Guiliemus Reich, qui profitebatur se medicinam artem exercere ad animos aegros sanandos, a respublica Americana interdictus est ne libros de "orgono" scriptos promulgaret neve instrumenta ad hoc "orgonum" tractandum spectantia e sua civitate in aliam transferret. Quibus interdictis violatis, regimen Americanum iussit libros comburi, instrumenta deleri.

Hic Guiliemus, artis psychologica peritus, non solum non habetur fuisse compos mentis, sed etiam variis temporibus ducebatur partibus illis favere praedicantibus ut bona inter omnes communicarentur. Anno 1941º is, propter suspicionem Communismi, ab agentibus in rebus ut alienus hostilis comprehensus erat sexto die post Portum Margaritae a Iaponibus vastatum, sed paulo postea a tribunale erat absolutus nec censebatur saluti minari reipublicae.  Nam anno 1933º, cum in Germania habitaret, e factione Communista expulsus est, quod in studia amatoria nimis incumbere videretur, et eadem causa a factione Hitleriana, Communistis opposita, deridebatur ut Communista mulierarius.  Qui ad neutram factionem pertinere potuit, is nullum periculum praebere putabatur.

Cum progressu temporis, tamen, eius sententiae periculosiores fiebant. Nam ille demens, Sigismundum Freud secutus, docebat quandam vim Venerealem, quod alii "Deum" vocavissent, in omnibus rebus inesse et agere; hac vi vitali vita ipsa quasi ex nihilo creari posse; totum mundum vis esse plenum et cunctam rerum naturam ita vivere; vim Venerealem debere "orgonum" seu ὄργων vocare. Sine hoc orgono seu hac Venere, animum in insaniem labi et avaritiam, odium, Fascismum excogitare; homines Venere carere impetusque sexuales reprimere propter mores medii seu faeneratorum ordinis, qui Bourgeoisie vulgo dicuntur. Ut brevius eius doctrinam absolvam, ille videbatur velle res novas movere quo licentiores vitas cives degerent et libidine effrenata fruerentur.

Itaque seditiosus habebatur et iatraliptes seu pharmacopola et praestigiator periculosus qui mos maiorum subvorteretur; porro verisimile usque esse Communistam, ut antea sane fuerat, scilicet quod nemo nisi Communista credere posset hominum voluptatem esse rerum naturae genetricem, per quam genus omne animantum conciperetur. Guiliemus Reich ipse putabat Communistas conari suam famam laedere, quod ille antea in eos invectus esset, et Mildredam Brady, quippe quae acerbam symbolam in se scripsisset, esse a Communistis contra se conductam.

Anno 1956º in ius iterum vocatus, Guiliemus Reich est damnatus et in carcerem trusus, ubi paulo postea e vita excedit. Eius librorum exempla omnia—quorum pondus ad duodecim millia librarum dicitur accedisse—sunt combusta. Inter codices combustos dicuntur fuisse quibus tituli erant:

  • Aether, Deus et Daemon
  • Audi, homuncule
  • De officio τοῦ ὀργασμοῦ
  • Psychologia turbarum Fascistarum
  • Parricidium Christi
  • Res novae et Venereales

Combusta quoque erant fortasse vigenti et quinque millia exempla commentariorum periodicorum, inter quos sex millia fuerunt illius Omnium Gentium Periodici Oeconomiae Sexualis Indagationisque Orgonii.  Nulla maior moles librorum, quoad sciam, ab Americanis umquam est flammis mandata.

Qui hodie Guilliami Reich nomen umquam audiverunt nec sunt eius prorsus obliti, eum ludibrio habent.  Eius vita dicitur nuperrime enarrata esse in quadam pellicula cinematographa, cui nomen Utopiae Tescorum, quam non spectavi nec usquam invenire possum; eadem in pellicula tractatur Delbertus Webb, qui, inter multa alia, totas urbes ad aetate provectiores destinatas, quibus nomen "Urbes Solis" est impositum, aedificavit necnon castra illa civibus segregandis in quibus cives Iaponicis stirpibus nati altero in bello totius mundi tenebantur.  Quod sit pelliculae argumentum non habeo compertum, sed liquet "utopiam" non aliter quam "insaniam" intelligi debere.

2 comments:

  1. Anonymous3/9/10 05:19

    Meum propositum casus Gainesvillensis solutionis: Lex nova oecologica citissime (ante scilicet 11 IX) ferri debet, qua prohibeatur omnis combustio papyri. Ita omnis charta (libri, acta diurna etc.) sit abhinc domi in sempiternum tenenda aut regyrationi (recycling) danda. Si quis tamen papyrum comburat, partibus genitalibus privetur!
    Iconoclastes

    ReplyDelete
  2. Lex non omnino dissimilis et anno 2009º lata iam exstat, qua interdicitur ne acta diurna chartacea, cistae chartaceae, aliae res ex charta factae intra oppidi fines comburantur. Nam Gainesvilla media in palude sita est et silvis densissimis undique circumdata, per quas conflagratio undans facile potest multa aedificia delere antequam extingui possit. Bis licentiam petebant hi religiosiores qua libros flammis foris traderent, neque acceperunt. Multa igitur (potius quam castratio) pastori gregique dicetur si libros combusserint. Puto tamen hos sperare se lucrum ex hac re facturos et ex osoribus odiosisque factionibus quandam pecuniae vim accepturos, qua possint et magistratibus multam poscentibus et creditoribus satisfacere: nam grande aes alienum iam conflaverant antequam consilium libros comburendi effinxerunt.

    ReplyDelete