2010-09-10

De Maringonibus naturaque Floridae

Cum Brevem Historiam Gallorum in Florida a Hispanis caesorum ad Benzonii Novae Novi Orbis Historiae libros tres additam coepi in frustulis legerem, plura re granis pretiosis inveni:

Nusquam tamen quoad sciam dicitur utrum haec calculi pecuniae vice functi sint an solum ornamentis fuerint aboriginibus.

Quae paulo supra de Floridensibus dicuntur risum mihi moverunt:

Et recte scripsit auctor noster multos esse maringones, quamquam illi non solent me, cibum haud dulcem, saepe pungere ac vexare. Sed, ut ad aborigines revertar, hi mores "foedi et flagitiosi" videntur ad argumentum pertinere naturae, nam contra naturam dicitur aliena bona furari, quippe quod sit interdictum Decalogi capitibus, quae inter leges naturales habeantur. Male tamen haec existimatio naturae aboriginum quadrat cum carmine quod primas inter eiusdem codicis paginas legitur:

Quomodo potuit fieri ut homines qui aetate aurea fruerentur etiam contra ius naturale furtem scirent ac telis et arcubus sagittisque in finitimas gentes uterentur? Fortasse autem non debemus rationes sibi consentaneas apud Calvetonem Benzoniumque petere, qui non sine studio et ira scripserint. At studium meum admodum movet de natura apud tales auctores relata cogitare: nam, qui novum orbem terrarum invisitatasque bestias una cum hominum moribus insolitis descripserunt, ii nonnumquam videntur naturam ipsam (ut "auro foeta Ceres et saevi nescia ferri") pro hominibus hominumque vita communi sensu translato ponere. Utinam esset mihi tempus ad talia argumenta sequenda, sed ad alia studia verti debeo.

No comments:

Post a Comment