2010-09-18

De pugillaribus

Catullus

carmen 42

iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis.


Plinius maior

Historia Naturalis 13.69

Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora invenimus apud Homerum…

Historia Naturalis 16.68

Tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos aut lamnas raro usu spectatur.

Seneca iunior

epistola 15

Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus…

epistola 87

De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit †non magis hora†, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane.

epistola 108

Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt.

Plinius minor

epistola 1.6

Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.

Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare.

epistola 1.22

Et medici quidem secunda nobis pollicentur: superest ut promissis deus adnuat tandemque me hac sollicitudine exsolvat; qua liberatus Laurentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque otium repetam.

epistola 3.5

In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella vehebatur.

epistola 6.5

Nam et Celsus Nepoti ex libello respondit et Celso Nepos ex pugillaribus.

epistola 7.9

Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?

epistola 7.27

Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret.

epistola 9.6

Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quiete transmisi.

epistola 9.36

Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut quamvis nihil ceperim non nihil referam.

Suetonius

Vita Augusti 39

Lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos, quod pecunias levioribus usuris mutuati graviore faenore collocassent.

Vita Neronis 52

Venere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis versibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant.

Aulus Gellius, scriptor memoratissimus

Noctes Atticae 17.9

Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum virum indidem quempiam inlustrem—sive ille Hasdrubal sive quis alius est, non retineo—epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse: pugillaria nova nondum etiam cera inlita accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat, misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.

Apuleius

Metamorphoses 6.25

Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula; sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam qui tam bellam fabellam praenotarem.


Iustiniani Digesta

13.6 ¶.17 §.3

igitur si pugillares mihi commodasti, ut debitor mihi caveret, non recte facies importune repetendo: nam si negasses, vel emissem vel testes adhibuissem.

33.10 ¶.6 §.1

Sed nec pugillares et codices in supellectili sunt.

50.16 ¶.148 praefatio

Non est sine liberis, cui vel unus filius unave filia est: haec enim enuntiatio "habet liberos" "non habet liberos" semper plurativo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli.

No comments:

Post a Comment