2010-09-10

De serpentibus alatis

Aborigines, quippe qui hanc terram antiquitus coluerint, quasdam rationes habent salubres vel etiam necessarias quae nobis, qua sumus hac in novo orbe imperitia, non omnino perspicue atque aperte liquent, sed fortasse sunt nihilominus adhibendae.  In cuius rei exemplum, locum affero eadem in Brevi Historia Floridae, de qua paulo antea hodie scripsi, repertum, in quo leguntur animalia Floridensia quae scriptor asseverat se suis ipsius oculis vidisse. Inter has bestias numeratur quoddam monstrum quod equidem meis oculis nondum vidi:

Alatam quoque serpentem, a nostrorum uno interfectam, non procul nemore, vidi: alis, ut videbatur, eatenus instructam, ut tolli a terra posse et demisse volitare videretur. Eius desectum caput Barbari summa cura abstulerunt: rationem scire non potui. Nostrum aliquibus opinio erat, id superstitione quadam a Barbaris fieri.

Suspicor hos aborigines non vana superstitione sed iusta causa serpentem procul dubio enecatam habere voluisse. Et fortasse ego quoque, si volitantem serpentem umquam videro, eam non solum interficiendam habebo sed etiam in cineres reddendam; sed debebo in memoria tenere aboriginum rationem monstri decollandi, ut quam res gestae nos doceant esse efficacem atque idoneam.

Ne quis putet auctorem ebrium fuisse cum serpentem alatam viderit aut fabulam praeter fidem excogitavisse, etiam subiungam lemma e Lexico Gallico-Anglico a Fleming Tibbinsque anno 1885º composito sumptum: nam lexicographi semper verant.

ailé (se trouve dans la Floride], serpens alatus.

Nescio tamen cur hi professores Fleming Tibbinsque "serpentem alatum" masculino genere dixerint, cum auctor Brevis Historiae femineam serpentem descripserit.

No comments:

Post a Comment