2010-09-16

De Verbis Pictis

Discipuli huius studiorum universitatis in studia animos parum intendunt: quod elogia variis in muribus mendose scripta nimis aperte monstrant.

His litteris mendose scriptis discipuli videntur conati esse illud «οὐδὲν ἄδηλον» scribere.
Quamquam acuitur littera ε quae in ultima primi vocabuli syllaba reperiri oportet,
eadem tamen littera ε false pro η altera in voce legitur ,
neque hac in scriptura liquet ubi accentus poni debeat.
Multis in locis aut melius "demorior" aut saepius "demorio" repperi scriptum.
Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quemdam ignobilem scriptorem,
ut verbum temporale "demorio" pro forma deponente "demorior" posuerit;
quem manus altera alterius coloris pigmento usa postea correxit.

No comments:

Post a Comment