2010-10-12

Περὶ τοῦ σάκεος τοῦ Περσέως

 

Fructus.jpg

Hesiodi ascribitur breve carmen Ἀσπὶς nomine, quamquam hoc nomen scuti nusquam inter illos versus legitur; immo vis Herculea dicitur σάκος manibus ferre omnifulgens. Quod consentaneum videtur Homeri rationibus, cuius in carminibus—ut Natasha Bershadsky nuper ostendit—quicumque ἀσπιδῇ armatus contra σακέσπαλον stare ausus sit, is procul dubio sit moriturus. Ἄρρηκτον enim τὸ σάκος saepe, numquam ἡ ἀσπὶς vocatur.  Itaque Hercules ἐν τῇ Ἀσπιδῇ gerit τὸ σάκος sibi idoneum, quod in carmine brevi haud breviter describitur.

Quo in scuto (et in Scuto) Perseus alter heros describitur his verbis:

Ἐν δ' ἦν ἠυκόμου Δανάης τέκος, ἱππότα Περσεύς,
οὔτ' ἄρ' ἐπιψαύων σάκεος ποσὶν οὔθ' ἑκὰς αὐτοῦ,
θαῦμα μέγα φράσσασθ', ἐπεὶ οὐδαμῇ ἐστήρικτο.
τὼς γάρ μιν παλάμαις τεῦξεν κλυτὸς Ἀμφιγυήεις,
χρύσεον· ἀμφὶ δὲ ποσσὶν ἔχεν πτερόεντα πέδιλα·
ὤμοισιν δέ μιν ἀμφὶ μελάνδετον ἆορ ἔκειτο
χαλκέου ἐκ τελαμῶνος· ὃ δ' ὥς τε νόημ' ἐποτᾶτο·
πᾶν δὲ μετάφρενον εἶχε κάρη δεινοῖο πελώρου,
Γοργοῦς· ἀμφὶ δέ μιν κίβισις θέε, θαῦμα ἰδέσθαι,
ἀργυρέη· θύσανοι δὲ κατῃωρεῦντο φαεινοὶ
χρύσειοι· δεινὴ δὲ περὶ κροτάφοισι ἄνακτος
κεῖτ' Ἄιδος κυνέη νυκτὸς ζόφον αἰνὸν ἔχουσα.
αὐτὸς δὲ σπεύδοντι καὶ ἐρρίγοντι ἐοικὼς
Περσεὺς Δαναΐδης ἐτιταίνετο·…

Quibus in verbis duae res mihi saltem videntur animadvertendae. Primum, cum poeta noster dicat Perseum nec scutum tangere pedibus nec longe abesse neque usquam affigi: agnoscimus Perseum hoc in scuto non ita caelari ut geometrarum figuras illas planas quae e lineis tantum per longitudines et latitudines protentis constent, sed ut solidas figuras quae in altitudinem quoque extollantur. Perseus igitur supra scutum in aere eodem modo pendet atque homines volantes in pelliculis cinematographicis depinguntur: nam Herculis scutum nihil aliud est quam facies cuiusdam minoris terrae e metallibus ita compositae ut saecula aurea, argentea, aenea quae in Theogonia describuntur. μικροκοσμὸς οὖν τὸ σάκος.

Deinde, Perseus videtur aliqua re carere. Nam in pera conditum gerit Gorgonis caput (quod fortasse eadem ratione describitur atque apud Cervantem un poco de grana blanca in un lienzo de bocací verde involutus a narratoris persona videri describique potuit), necnon soleas alatas atque ensem et galeam noctis caligine praeditam, sed instrumento illo caret quo potuit Perseus Medusam videre occidereque neque in lapidem mutari. Caret igitur Perseus scuto. Qua in absentia nonnihil salubris rationis sanitatisque fortasse inest: nam periculum esset, si herois scutum caelatum in herois scuto caelatum esset, ne scuta et heroes et imagines ita ad infinitum multiplicarentur. Hoc enim est nefandum speculi omnifulgentis munus, quo Persei scutum iam semel erat functum, atque altero sensu fortasse id Herculis iterum fungitur, quippe quod non solum variarum fabularum argumenta in hoc carmen repercuterit sed etiam imaginem Martis filiosque eius atque Apollonis et Minervae, qui et in caelatura et extra scutum circa Herculem ac Cygnum reperiantur.

No comments:

Post a Comment