2010-10-16

Ἀπώλετο νόστιμον ἦμαρ.

Millesimo noningentesimo septimo anno Salutis et studiorum universitatis Floridensis altero institutum est ut certo die patres discipulorum invitarentur ad filios visendos, quo tempore festo ludi celebraretur, ut moris erat aliis in universitatibus Americanis. Huic diei, ut fere omnibus in universitatibus gymnasiisque per totam rempublicam factum est, nomen τοῦ νοστοῦ ideo impositum est quod patres dicipulorum ipsi quondam alumni fuerunt et illo die ad Almam Matrem (ut dicitur) quasi domum redire habebantur. His igitur diebus festis in honorem non solum discipulorum sed etiam totam studiorum universitatis historiam dantur spectacula, et in primis ludus pedifollis. Floridenses autem pompas, epulas, concentus, iudicia pulchritudinis, tot tantasque alias id genus festivitates addunt, quae per mensem integrum tendunt, ut nulla nostrae reipublicae academia lautiorem (vel maiorem quidem) νόστον celebrare dicatur. Haec omnia, tamen, ad unam rem ducunt: ad ludum pedifollis, quo scilicet nihil in vita academica potest esse maioris momenti. Nam heri omnes scholae sunt abrogatae, bibliotheca est clausa (et, ut apparet, portis contra turbas fortasse victoria delirantes roboratis munita), ingens vis cervisiae agmine vehiciulorum lagoenis cadis doliis oneratorum est illata.

At Crocodili nostri victi sunt a Canibus Molossis Mississippiensibus. Tertia igitur clades est accepta: Crocodili enim iam erant a Tigridibus Ludovicianensibus comesti atque sub Aestu Sanguineo mersi Alabamensi, sed multo gravius fuit Crocodilis, quibus quaedam obsoleti honoris reliquiae et locus in ordine universitatum vicesimus alter haeserant (saltem ante certamen deperditum—anno praeterito locum omnium primum alterumve per annum tenebant), a Canibus Molossis ita mordi, quibus nullus locus neque etiam spes erat tributa. Sed acerrimum dedecus academicum est νόστιμον ἦμαρ sic irrite claudi, quod plus viginti annos ante hanc noctem Crocodilis non acciderat. Nihil igitur Floridensibus nunc relictum nisi cervisiam lacrimis miscere.

Vae victis.

No comments:

Post a Comment