2010-10-10

De comitiis Chirgisianis

Gaudendum est Chirgisiam nunc diem comitialem celebrare ad senatum primum in media Asia eligendum. Rosa Otunbayeva enim praesidens vult veram rempublicam condere, in qua potestas sit penes populum potius quam tyrannos, quod, suffragiis datis, longe differet a statu Uzbeciensium et eorum ducis Karimov.

Et praesertim gaudendum est Otunbayevam regimenque post Bakiyev expulsum ad tempus et quasi per interregnum constitutum potuisse populum e tumultibus ad pacem et ad comitia habenda ducere. Spero fore ut pax servetur ac senatus et magistratus possint corruptelam vitare.

No comments:

Post a Comment