2010-10-13

De empenadis calidis prae caloribus non emendis.

Fuit quondam pueris in pretio potionem citream sive Limonatam aestate vendere, ut etiam tenera aetate artem discerent mercandi. Hodie tamen prope stationem laophoricam pueros nonnullos vidi empenadas venditantes calidas. Quod cibi genus, quamquam cum gustu Floridensi congruere et cohaerere videtur, fortasse tamen non est limonatae anteponendum diebus autumnalibus, quippe qui a caloribus aestivis non multum differant. Discent igitur, ni fallor, hi mercatores imperiti consilia caelo accommodare: nam nemo—ne Nemo quidem—empenadas calidas emet cum tricesimus alter gradus Celsianus in thermoscopio indicetur; multo enim callidius esset potiones frigidas venditare.

Talis insania me submonet de negotiatorum societatibus Americanis quae ingentes autoraedas benzinum haurientes vendere conantur, cum et pretium benzini augeatur et emptorum sacculi pleni sint aranearum: necesse enim mercatoribus semper ὄρνιθας κρίνων consila ad tempora nova aptare.

3 comments:

  1. Tecum consentio. Aestiua et frigida limonata ardores melius uentilat autumnos quam empenada calida quamtumuis sapidissima. Felix qui potuit ad tempora nova aptare consilia.

    ReplyDelete
  2. Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo: tempus fercula calida edendi et tempus potiones frigidas iuxta piscinam sorbillandi. Quid habet amplius homo de labore suo?

    ReplyDelete
  3. Fortassis consilium maurorum araborumve theam calidam in deserto bibentes, secundus quos potius potiones callidas frigidis consumere audiverunt.

    At potiones, etsi callidae, sitim tollunt. Non faciunt similiter empenadae :P

    ReplyDelete