2010-10-06

De deis colendis puniendisque

Apud Georgium Pisidem, qui carmen haud perspicuum De expeditione Persica panxit, haec de barbaris leguntur:

παρ' οἷς θεός τις ἀφρόνως νομίζεται
ἔνοπλος ἵππος προσκυνούμενος μάτην,
ὃς εἰς ἔλεγχον τοῦ πλάνου σεβάσματος
νῦν προσκυνεῖται καὶ πάλιν μαστίζεται.
ὦ καρδίας σύμπτωσις ἠθλιωμένη·
πῶς τῷ παρ' αὐτῶν δυσσεβῶς τιμωμένῳ
τιμὴν ὁμοῦ νέμουσι καὶ τιμωρίαν;
καὶ τῆς μὲν οὐ μετέσχε προσκυνούμενος,
τῇ δὲ προσαλγεῖ πυκνὰ μαστιγούμενος.

Ritus his in versibus descriptus studium meum nonnihil movet, non solum quod haec oppositio inter τιμὴν et τιμωρία me aliquatenus submonet de sententiis bene notis quae B. F. Skinner de praemiis poenisque exposuit et quod harum commixtio tam Pisidi quam nostris psychologis videbatur mera insania, sed quod mentionem huius cultus ritusque numquam antea offendi. Nomen enim nec gentis (praeterquam quod Persae vocantur) nec cultus mihi est notum, neque apud auctores recentiores possum etiam vestigium huius ritus equini invenire. Ubi igitur terrarum et cuius iussu sunt equi talia saturnalicia tormenta passi?

Statim autem agnovi Euripiden illam locutionem ἵππον ἔνοπλον dixisse in equum Troianum. Quod tamen nihil ad hunc nodum solvendum videtur adiuvare, sed talis nexus menti meae levi et leves in coniecturas prono non displiceret, si rem melius intellegerem.

Hoc tamen unum didici quod videtur ad rem pertinere: suspicor Theophylactum Simocattam historicum locum Pisidis in mente habuisse cum in Justiniani ducis Romanorum orationem habentis os haec verba imponeret:

οὐκ ἔστιν ἡμῖν θεὸς μαστιζόμενος· οὐ γὰρ ἵππον χειροτονοῦμεν εἰς λάτρευμα. (Historiae 3.13.14)

No comments:

Post a Comment