2010-10-17

De gelidi theobromatis generibus XXXVI, necnon de laride

Voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur ex multis dissimilibus rebus dissimiliter efficientibus voluptates.

Oratiunculam hodie audivimus Christophori, qui acroasin praemeditabatur quam in conventu rerum gestarum studiosorum mox haberet. Postea tamen nos amici tres a sapientia ad sapores discessimus, quod ex alio amico audivimus quandam tabernam hac nocte triginta et sex (quo numero etiam dicuntur fuisse primi diei horae et Trismegisti decani et homines uniuscuiusque saeculi omnino iusti) genera diversa glaciei edibilis praebere, quorum omnium sapor principalis ac, ut ita dicam, fundamentum esset theobroma. Ego quattuor genera gustavi:

  1. quasi placentam Kentukiensem, in qua iuglandes pacanae seu Americanae cum vischio Borbonensi commixtae saporem cacaoticam auxerunt;
  2. socolatam cum vino atro, cui addita erant et mora Idaea et frustula socolatae albae;
  3. theobroma rhomio maceratum cum zinzibero;
  4. chocolatum cum larido fricto.

Recte legisti, lector benigne, nec oculis deceptus es: nam etiam cum lardo suillo in theobroma immixto vendebatur glacies edibilis, acervus saporum tam dulcium quam salsorum et quam maxime Americanus. Ad dextram potes hoc miraculum culinarium lucis ope depictum oculis propriis nec ulla re deceptis videre: qua in imagine eminet glacies carne suilla ornata, cum in abscedentia fuscior conspicitur glacies rhomio zinziberoque roborata. Remotiora enim aromata orientalia et Caribarum temetum, res peregrinae et alienae et in fusciore dulcedine reconditae; cum prope nos salsa mortuorum iacet caro porcorum: e quibus duobus principiis sibi oppositis constant magna mysteria quae nihil nisi τὸ ἱερὸν θεοβρῶμα potest explicare. Ut scripsit Pisides:

ὕδωρ δὲ καὶ πῦρ, τὰς ἐναντίας φύσεις,
θεοὺς παρεισάγουσιν ἀλληλοφθόρους,
λύσιν σέβοντες πραγμάτων ἐναντίων.

Cum foris sedentes glaciem essemus, profestrix benigna et sapiens una cum marito, viro optimo et linguae Islandicae perito, necnon ridente cum parvulo nobis obviam venit, glaciem cacaotinam quaerens. Non igitur soli eramus qui initia theobromatis ritusque celebrarent.

No comments:

Post a Comment