2010-10-04

De iis qui oleo incendium restinguere velle videantur.

bilde.jpeg

Intra spatium quattuor millium passuum atque intra tempus tredecim minutarum partium temporis, cuius initium constat circiter quarta hora pomeridiana fuisse, septem homines hodie Gainesvillae sclopetis vulnerati sunt, e quibus duo mortui sunt. Unus enim homo vesanus et biocolytis nimis bene notus, Cliffordus L. Miller nomine, rubro vehiculo onerario vectus et sclopeto armatus, cursum ex oppido per viam Crataegeam rus tendens certos homines quaesiverat sibi notos quos interficeret. Qui autem, post sex homines ictos, ipse custodes publicos telephonice adiverat antequam in via quadrigesima sexta, quae est iuxta prata Painensia sita, idem sclopetum in se vertit et mortem sibi conscivit.

Google Maps.jpg

Stephanus Maynard, biocolytarum locumtenens qui orationem coram diunariis hac nocte habuit, dixit unum sclopetum cum Cliffordi Miller corpore esse inventum; iaculatorem porro certos homines diversas ad domos repertos consulto petivisse quos singulis in locis multis ictibus aggrederetur. "Nescimus," inquit, "causas ob quas ille ad has domos iverit, sed scimus eum ad delectos locos ivisse. Potuit enim ille ad quemlibet locum ire ut homines sibi ignotos interficeret: nam ad pantopolium ire potuit vel ad multos alios locos, quod tamen non fecit."

Ricardus Saulsberry, praefectus vigilium, dixit quendam vulneratum, qui per os ictus esset, potuisse ad stationem vigilum adversus incendia institutorum ambulare, unde ad studiorum universitatis nosocomeum veheretur.

Cliffordus Miller saltem ex anno 2005º identidem comprehendebatur et in carcerem trudebantur propter venena narcotica, vim in alios illatam, effracturam, furtem, latrociniam. Huius anni mense Ianuario, ob furtem et vim in res illatam comprehensus atque in ius vocatus, non habebatur satis esse compos mentis ut iudicaretur. Quod iterum accidit mense Martio, cum vel ebrius vel medicamentis stupefactus autoraedam gubernavisset et custodi publico se comprehendenti restitisset. Utroque tempore satis liquit Cliffordum esse periculosum, sed secundum leges ille potuit neque ab innocentium vita communi seiungi nec, ut apparet, prohiberi quin sclopetum quodammodo nancisceretur.

Cliffordus non videtur discipulus fuisse Floridensis studiorum universitatis, et omnia haec longe ab universitatis campo acciderunt. Sed bonum est discipulis meminisse alios eodem in oppido habitare, qui non omnes nebulosam vitam philosophicam agant sed omnino aliter hallucinentur. Cras tamen sine dubio ex quibusdam discipulis natu minoribus audiam talia: plures homines debere manuballistas gerere, quibus armati boni possint scelestis armatis resistere; omnes porro homines magis comiter se gesturos fuisse, si omnes cives essent armati. Philosophiam Americanam: oleo incendium restinguere. Quae qui proferunt etiam plura eius generis argumenta in sua pagina interretiali exponunt.

No comments:

Post a Comment