2010-10-09

De "Agora" pellicula cinematographica

Cum amicis qui rebus gestis student pelliculam spectavi cinematographicam quae "Agora" inscribitur. Qua in fabula narratur de Hypatia philosopha Alexandrina et de Christianorum turba quae tam in studia philosophica quam in philosophae ipsius libertatem et, in pelliculae fine, vitam terminum vi imposuit.

Agora-Weisz-with-Amenabar-onset.jpg

Hoc spectaculum, quamquam a Hispano potius quam Americano dispositore est factum, nihilominus, quippe quod apud nos nunc divulgetur, secundum quasdam normas solitas iudicare volumus quae fere regulae apud Americanos videntur iamdudum factae.

Primum duos sonus vocum animadvertimus. Saepe enim in pelliculis nostris sonum Britannicum audimus quasi signum ingenii, potentiae, auctoritatis. Cuius rei ad exemplum saepe afferuntur nugatoriae illae pelliculae de bellis caelestis in quibus Lucius Skywalker et rebelles Americanico sonu loquentes pugnant contra imperium eos opprimens et Britannorum more loquens. Porro, cum novae illius seriei pelliculae nuper additae essent, nonnulli existimatores animadverterunt aliam factionem sonu Sinensium et quemdam morionem IarIar nomine Caribbico more loqui videri, quae nonnullis fuerunt causae irae. Porro in fabulis togatis seu "solearum gladiorumque" (ut vocantur) Americani assuefacti sunt audire Romanos Britannice loquentes nisi eos qui aut ad Christianam fidem sunt vertituri aut contra Romanos pugnaturi sunt. (Illa tamen pellicula cui "Gladiator" titulus datus est paulo ab hac norma hoc discessit, quod nemo auditor potest intellegere quali sonu locutus sit Russel Crowe histrio principalis, stirpibus Australianis natus sed diu inter Americanos versatus. Satis tamen a Britannicis Romanis discrepat ut fortasse possit ut Americanus accipi, quod cum persona rebelli quadrat.)

Hac in Agora duo sunt vocum sonus: Britannicus et Asiaticus. Britannicae enim sunt voces quas philosopha et alii pagani philosophique emittunt, cum Christiani videntur eum sonum Asiaticum adhibere quem audimus praesertim ex illis qui regiones incolant plerumque ad fidem Mahometanam spectantes.

Deinde faciem habitumque animadvertimus, quae ad rhetoricam (ut aiunt) oculi pertinent. Nam saepe in pelliculis videmus quasi Manichaeorum rationem a dispositoribus adhibitam, qua candidiores et albis tunicis induti partem meliorem significant, scelesti tamen fuscioribus vestimentis cutibusque insigniuntur. Quae artis cinematographicae regula saepe hodie ludibrio habetur sed hac in Agora ad absurditatem provehitur. Nam, paucis exceptis, fere omnes personae possunt secundum cutis colorem statim iudicari: Hypatia omnium pallidissima, ab aliis paganis paululum minus candentibus adiuta, fuscioribus et mauris Christianis semper opponitur. Ὁ μισογύνης enim qui in concilio Alexandrino rogat cur debeant primarii consilium feminae audire: is est et maurus et Christianus. Cyrillus episcopus, qui turbam Christianorum contra philosophos, contra Iudaeos, contra feminas movet, et qui conatur potestatem a regimine saeculari extorquere, is fusco cute, nigris oculis, vestimentis purpureis est insignis. Haec turba, cuius numerus per pelliculam crescit et ita depingitur ut quasi formicarum agmen videatur, semper eisdem pannis atris mitrisque est induta.

Manichaeismus cinematographicus tabulatim expositus:

Ex quibus indiciis tam videndis quam audiendis, difficile est putare hanc pelliculam potius ad Christianos philosophosque spectare quam ad Mahometanos religiosiores et Europaeos qui "humanismum saecularem" ut vocatur magni aestimare dicuntur. Nam Christiani et specie et sonu et fervore maxime in mentem vocant Mahometanos, quod suspicor non a dispositoris consilio afuisse. Hypatia tamen pallida, quae ad nullam fidem adhaeret nisi philosophiam, quae in scientiam naturae rerum vergit, et quae libertatem feminis aequitatemque promovet, videtur esse morum Europaeorum exemplar. Potest igitur Agora ita "legi" seu intelligi ut quorundam Europaeorum anxietatem exprimere videatur: sed apud Americanos puto fore ut haec lectio minus valeat. Nam amici quibuscum Agoram spectavi post pelliculam de Baptistis potius loquebantur, quorum Cyrillus esset dux praepotens, si hodie viveret. Andreas, amicus callidus, dixit argumentum sibi videri ad Galileum magis pertinere. Professor autem (seu ut nonnulli aiunt profestrix) quae nobiscum pelliculam spectavit de argumento pauca dixit, sed identidem rogitabat cur nemo nisi Christianus codicem habuisset, cum sciremus paganos et voluminibus et codicibus usos esse.

2 comments:

  1. Ipse umquam animadverteram de coloribus togarum vestiumque, sed nunc mihi videtur Manicheismus maxima pueritia atque materia prima minime subtilis ad mundum describendum. Placuit etenim photographema illud quo christianus sine dentibus adhibetur dum pagani pulcherrimi togas albissimas gerunt!

    Satis tamen a Britannicis Romanis discrepat ut fortasse possit ut Americanus accipi, quod cum persona rebelli quadrat.)

    Etiamnunc resonat illa Rebellio Theae Bostoniensis immo in pellicularum sermonibus! Oh americanos rebelles!

    ReplyDelete
  2. De sonu Britannico in pelliculis Americanis adhibito, adde hoc: quod fere omnes in Britannorum fabulis de Robino illo latrone (eo qui pecuniam divitibus auferebat quam pauperibus daret) narratis, Robini latronis personam gerit histrio Americanus, vicecomitis Nottinghamiae Britannus. Nam Robini est contra auctoritatem pugnare, vicecomitis est rebellem opprimere.

    Kevinus Costner, qui numquam debuit histrionis artem sumere, fortasse pessimum egit latronem et quam maxime Americano sonu. Russellus Crowe, tamen, histrio tam Australianus quam Americanus qui non videtur scire quo sonu ipse loquatur, nunc eiusdem latronis partem agit et dicitur tribus modis verba enuntiare, quorum nullus est Americanus, neque ullus, secundum Britannos saltem, videtur personae consentaneus.

    ReplyDelete