2010-10-20

De Q. Lollio Urbico praefecto urbi

In tabernis solemus de martyris oratoribusque cum amicis colloqui, nam utrosque melius intellegimus ebrii.

Duabus in Apologiis nomen cuiusdam Urbici legitur, qui videtur utraque in oratione esse unus et idem Q. Lollius M. f. Urbicus, praefectus urbi.

Igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuivis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam veri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui avunculi sui testamentum quod verum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Urbicus V.C. verum videri et ratum esse debere de consilio consularium virorum pronuntiasset, contra clarissimam vocem iuraverit vecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Urbicus ab eius pernicie temperarit. Quam quidem vocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud praefectum urbi in amplissima causa convictus est.

Sic Apuleius altero in Apologiae capite contra Sicinium Aemilianum exorsus mentionem fecit de Lollio Urbico, qui voluisset gravem sententiam in Aemilianum mendacem fraudatoremque ferre. Vehementiorem tamen praefectum Iustinus Martyr suis verbis delineavit altera in Apologia, cum iudicium Ptolemaei et Lucii describeret:

καὶ τὸν Πτολεμαῖον, φιλαλήθη ἀλλ' οὐκ ἀπατηλὸν οὐδὲ ψευδολόγον τὴν γνώμην ὄντα ὁμολογήσαντα ἑαυτὸν εἶναι Χριστιανόν, ἐν δεσμοῖς γενέσθαι ὁ ἑκατόνταρχος πεποίηκεν, καὶ ἐπὶ πολὺν χρόνον ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ ἐκολάσατο.

τελευταῖον δέ, ὅτε ἐπὶ Οὔρβικον ἤχθη ὁ ἄνθρωπος, ὁμοίως αὐτὸ τοῦτο μόνον ἐξητάσθη, εἰ εἴη Χριστιανός.

καὶ πάλιν, τὰ καλὰ ἑαυτῷ συνεπιστάμενος διὰ τὴν ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ διδαχήν, τὸ διδασκαλεῖον τῆς θείας ἀρετῆς ὡμολόγησεν. ὁ γὰρ ἀρνούμενος ὁτιοῦν ἢ κατεγνωκὼς τοῦ πράγματος ἔξαρνος γίνεται, ἢ ἑαυτὸν ἀνάξιον ἐπιστάμενος καὶ ἀλλότριον τοῦ πράγματος τὴν ὁμολογίαν φεύγει· ὧν οὐδὲν πρόσεστιν τῷ ἀληθινῷ Χριστιανῷ.

καὶ τοῦ Οὐρβίκου κελεύσαντος αὐτὸν ἀπαχθῆναι Λούκιός τις, καὶ αὐτὸς ὢν Χριστιανός, ὁρῶν τὴν ἀλόγως οὕτως γενομένην κρίσιν, πρὸς τὸν Οὔρβικον ἔφη· «Τίς ἡ αἰτία; τοῦ μήτε μοιχὸν μήτε πόρνον μήτε ἀνδροφόνον μήτε λωποδύτην μήτε ἅρπαγα μήτε ἁπλῶς ἀδίκημά τι πράξαντα ἐλεγχόμενον, ὀνόματος δὲ Χριστιανοῦ προσωνυμίαν ὁμολογοῦντα τὸν ἄνθρωπον τοῦτον ἐκολάσω; οὐ πρέποντα Εὐσεβεῖ αὐτοκράτορι οὐδὲ φιλοσόφου Καίσαρος παιδὶ οὐδὲ τῇ ἱερᾷ συγκλήτῳ κρίνεις, ὦ Οὔρβικε.»

καὶ ὃς οὐδὲν ἄλλο ἀποκρινάμενος καὶ πρὸς τὸν Λούκιον ἔφη· «Δοκεῖς μοι καὶ σὺ εἶναι τοιοῦτος.»

καὶ Λουκίου φήσαντος· «Μάλιστα,» πάλιν καὶ αὐτὸν ἀπαχθῆναι ἐκέλευσεν. ὁ δὲ καὶ χάριν εἰδέναι ὡμολόγει, πονηρῶν δεσποτῶν τῶν τοιούτων ἀπηλλάχθαι γινώσκων καὶ πρὸς τὸν πατέρα καὶ βασιλέα τῶν οὐρανῶν πορεύεσθαι.

καὶ ἄλλος δὲ τρίτος ἐπελθὼν κολασθῆναι προσετιμήθη.

Itaque Iustinus non solum in Urbicum invectus est sed etiam in mendaces negatoresque qui aut prae metu aut ob pudorem nollent sua facinora confiteri. Quae autem aliis de martyriis narrari solent—miracula, cruciatus, mors mortalibus horrenda—omnia praetermittuntur, ut narratio tantum ex iudicio ipso ac rogatis responsisque constet. Ptolemaeus ex iudicio quasi a scaena abducitur; deinde Lucius intrat et abducitur; postremo tertius sine nomine: sed Urbicus manet, quippe qui personam agat principalem. Cuius momenti hac in narratione ille sit hoc ostenditur, quod ex Urbico exorsus est Iustinus, qui postea ad Crescentem transit et Christianos plerosque adversus calumnatores defendit: horum orationis graduum primus tamen est Urbicus, nec iniuste, quia praefecti urbi fuit veritatem a mendaciis dignoscere. Qui eodem munere fungitur ut apud Apuleium, sed more inverso: nam qui altera in oratione punire voluit mendaciloquos, veriloquos punit idem altera in oratione.

Non liquet uter primus suam Apologiam conscripserit et in lucem ediderit, Apuleius an Iustinus. Nec debemus incaute putare alterum alterius orationem aut audivisse aut legisse, cum facile possit fieri ut neuter alterius opera noverit. Sed idem Urbicus, quippe qui duabus in Apologiis utroque sermone et eadem in urbe et fere eodem tempore habitis munere inverso functus sit, nos invitat ut rogemus num aliis in locis hae duae orationes inter se collocutae esse videantur.

No comments:

Post a Comment