2010-10-09

Post pelliculam spectatam

Postquam pelliculam spectaveramus, grex noster dissapavit antequam possemus consilium inire bibendo. Nam sera fuit hora et nonnulli ad uxores maritosque redire volebant, alii ad alia consilia coitusque amicorum. Ego et Andreas paulisper sine proposito trans studiorum universitatem deambulabamus et festivitates quasdam invenimus, de quibus nihil antea audiveramus.

Primum invenimus pueros puellamque ludentes more quam maxime Americano: pugnis calcibusque digladiantes. Hi dixerunt se solere ita se exercere quodam in aedificio, e quibus explusi essent hac nocte quod Robertus Dylan ibi concentum haberet: maxime ego doleo quod de concentu nihil sciveram, nam Robertum Dylan audire non displicuisset.

Eo tempore ministri cursum inflabant obicum, quibus discipuli obluctantes oblectarentur. Ad cursum revenimus post vesperam, quo difficilius nobis esset impedimenta videre dum adversis obniteremur et currendo, labendo, cadendo, rependo, ascendendo certaremus.

Maizium inflatum nancisici sumus sine pretio et potiones spumantes. Nec longe aberat congressus hominum potionem Arabicam bibentium, quibus nos adiungimus. Ut caffeum haberemus, necesse fuit nobis nomina nostra in pinacibus scribere, quos gereremus ut alii scirent qui essemus. Itaque nomen cuiusdam amici absentis in tabella inscripsi et me Christophorem appellavi, ut nomen commoditatis causa haberem. Andreas tamen nescioquomodo nullum pinacem sumpsit sed potionem potuit sine nomine ostenso furari. Salutantibus dictitabamus nos esse rerum medio (ut aiunt) aevo gestarum studiosos, ac quaedam artis psychologicae discipula Formosensis Andreae dixit eum oculis esse praeditos mediaevalibus. Tales oculos habere nescio utrum sit bonum an malum, sed animadverti eam nihil de oculis meis dixisse, quod sine dubio fuit malum.

Lumina super discipulorum taberna suspensa.

No comments:

Post a Comment