2010-11-12

De Hymenaeo

Hymenaeus

Nonnullae fabulae non nisi in aliarum marginibus enarrantur.

Cum maiora poetarum antiquorum opera evolvimus, si placuerit primos interpretes consulere et commentarios in Homerum, Vergilium, Horatium, Statium iuxta eorum versus lecticare, saepe invenimus doctos interpretes videri ab proposito versuum explicandorum aberrasse quo fusius quasdam res temporis oblivione reconditas explicarent. Quod possumus duabus rationibus explicare. Simplicius enim licet non sine quadam traliticia auctoritate dicere hos errones more senibus menteque captis grammaticis solito per campos sibi iucundos esse vagatos itaque tempus nobis terere auctores legentibus probos. Si vero magis nobis placuerit rationem his doctis viris tribuere, eos ponamus inter alios qui "variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam" congessisse quam in compagem reddiderint nobis non primo aspectu liquidam. Secundum quam sententiam eos dicamus non solum commentarios scripsisse quibus poetas enodarent, sed etiam poetarum opera selegisse ut compagem haberent in qua suam scientiae acervam ponerent sive qua miscellam doctrinam ita informarent ut pictores, qui non solum parietem pigmentis ornarent sed etiam parietis spatia mente designarent ad certas imagines accipiendas quae per rationem collocandi sententiam maiorem exprimerent. Hac sententia freti forsitan facilius, vel saltem benignius, intellegamus interpretum egressiones quae nobis ad poetarum versus parum referre videantur.

In huius "interpetationis interpetationis" exemplum locos quinque ex interpretibus quattuor subdidi, quorum omnes fere nihil ad explicandorum versuum sensum pertinent, sed quibus altera fabula apud poetas nusquam reperta ennarratur.  Primum autem operae pretium est in memoriam vocare Herodotum, qui suam variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam ad eam normam informavit cui homines tam hesterni quam hodierni laudatissimum nomen historiae imposuerunt, septimo in libro narrasse primo Athenienses virgines prope Hymettam collem aquam ducentes a Pelasgis quibusdam esse raptas, vero Pelasgos ab Atheniensibus esse victos atque ex Attica expulsos.  Haec scripta sunt quinto saeculo ante Christum natum, nec videntur postea magni momenti habita usque ad quartum saeculum post Christum natum, cum Aelius Donatus ad Terentii fabellam scaenicam Adelphorum haec scripsit in nomen quod est "Hymenaeum":

…Alii virum fortem Atticum dicunt fuisse, qui raptas praedonibus virgines, oppressis latronibus, intactas patriae restituerit. (in Adelph. 905, sive V.vii.6)

Haec fabula neque ullum nexum cum Terentii illo "cupio; verum hoc mihi moraest, tibicina et hymenaeum qui cantent" praeter nomen ipsum in se continere videtur nec cum Herodoti fabula nisi haec duo: primum, quod pugnatum erat Athenis; deinde, quod Atheniensium filiae fuerunt a praedonibus vi liberandae. Necnon idem potest dici in Maurum Servium Honoratum, qui de Hymenaeo ad primum Aeneidis haec verba apposuit:

Hymenaeus quidam apud Athenas inter bella saevissima virgines liberavit, quam ob causam nubentes eius invocant nomen, quasi liberatoris virginitatis. (in Aen. 1.651)

Haec parum sensus ad Vergilii "Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos" addere potest nec multum nisi nomen nobis explicare.  Equidem tamen respondere velim et Donatum et Servium his annotationibus fabulam servavisse sibi notam et ad Hymenaei cultum spectantem, quam ad Terentii Maronisque versus apposuerint non solum ad nomen enodandum sed etiam ad fabulam narratam narrandam, quo plures cuppedias miscellas unam in lancem lectoribus praeberent.  Eo modo uterque interpres suos libros non solum oblectamentis instruxit sed etiam inter alios miscellanea locavit, quo in scribendi genere Herodoti libri poni possunt.

Sane qui volunt negare his locis esse cum Herodoto quicquam, iis nunc addere licet argumentum his in scholiis decantatum esse plurimis fabulis commune etiam primis ex litterarum tenebris, cum Homerus ipse arma virosque Troiae Achaeaeque cecinerit: sed taceant paulisper obiurgatores, nam nexum hunc magis perspicuum reddidit is qui (fortasse saeculo quinto post Christum natum?) scholia illa in Iliadem conscripsit nunc littera D insignita:

…Ὑμέναιός τις Ἀργεῖος παραπλέων τὰς Ἀθήνας, κατέλαβεν Ἀττικὰς παρθένους, ἁρπαζομένας ὑπὸ Πελασγῶν τινων, αἷς ἐπιφανεὶς αἴτιος ἐγένετο τοῦ μὴ βιασθῆναι, ἀποδιώξας τοὺς Πελασγούς. διὰ γοῦν τοῦτο νομίμως γαμούμεναι, ὥσπερ προσκαλούμεναι αὐτὸν, ὕμνον τινὰ ἔλεγον εἰς αὐτὸν ὃν ἐκάλουν Ὑμέναιον. (in Il. 18.493)

His verbis parum explicatur de Achillis scuto sed satis de Pelasgis, de colle Hymetto, de Hymenaeo ut possimus pro certo habere hanc fabulam aut eandem esse atque eam Herodoti aut saltem ab eodem fonte manasse.  Quaedam particulae autem mutatae sunt: nam Hymenaeus Argivus potius quam Atheniensis vocatur et naves in fabulam inducuntur.  Quamquam nemo alius, quoad sciam, dixit Hymenaeum esse Argivum, tamen et de piratarum navibus et quo natu sit Hymenaeus magni postea refert interpretum. Nam is qui Servii interpretationes auxit eandem fabulam ad Aeneidis quartum fusius enarravit:

Licet fabula de Hymenaeo in primo libro narrata sit breviter, tamen plenior talis est:

Hymenaeus Atheniensis adeo pulcher fuit ut adulescens puella putaretur. Is cum unam virginem nobilem ipse mediocriter ortus adamasset eiusque nuptias desperaret, quod unum poterat, sequendo puellam amori satis faciebat. Sed, cum Atheniensium nobilissimae virgines Eleusinae Cereri sacra facerent, subito adventu piratarum raptae sunt; inter quas etiam Hymenaeus, qui illo amatam fuerat secutus, tamquam puella raptus est. Sed, cum piratae praedam per maria longinqua portassent, in desertam regionem delati ac fatigati somno se dederunt; quos cum universos occidisset Hymenaeus, relictis ibi virginibus Athenas reversus est petiitque a civibus, ut, si virgines quae raptae fuerant reduxisset, dilectae nuptias impetraret. Quas cum reduxisset, optatam in matrimonium virginem meruit. (in Aen. 4.99)

Hic primum inter nostras fabulas Hymenaei nomen cum τοῖς θεσμοφορίοις coniungitur, qua de causa fortasse non nimis delirare videamur si placuerit nobis suspicari huic fabulae esse aliquid cum Atheniensium religione commune.  Quam tamen meram coniecturam nolo sequi, quod cor nimis tristitiae patitur ob alteram sententiam, in qua puer amoris desperatus puellam quocumque sequebatur.  Eundem dolorem, sed verbis Terentianis, Lutatius seu Lactantius Placidus (qui vocatur) una cum eadem fabula expressit in annotatione ad Statii Thebaidem apposita ad rationem nominis Hymenaei dandam:

Hymenaeus, puer formosissimus, genere Atheniensis fuit. Is cum annos puerilis aetatis excederet, neque adhuc virum implere posset, ea pulchritudine praeditus fuisse dicitur, ut feminam mentiretur. Istum cum una ex civibus suis, virgo nobilis, adamasset, ipse, mediocribus ortus parentibus, quia nuptias desperabat, quod poterat tamen, puellam extrema amoris linea diligens, eius animo solo satisfaciebat aspectu. Cumque nobiles feminae cum virginibus sacra Cereris Eleusinae celebrarent, subito adventu piratarum raptae sunt; inter quas et Hymenaeus, qui illo amatam subsecutus fuerat, cum puella abripitur. Cum igitur per longinqua maria praedam piratae vexissent, ad quandam regionem tandem perueniunt, ubi et somno pressi ab insequentibus sunt peremti. Hymenaeus, relictis ibi virginibus, reversus Athenas, pactus est a ciuibus dilectae suae nuptias, si eis filias suas restitueret. Quas ubi pro voto restituit, exoptatam accepit uxorem. (ad Theb. 3.283)

"Extrema" illa "amoris linea" nonnullis in locis legitur, sed primum apud Terentium, qui in Eunuchi fabella scripsit:

Nil est. Quid nil? Si non tangendi copiast,
Eho! ne videndi quidem erit? Si illud non licet,
saltem hoc licebit: certe, extrema linea
amare haud nihil est. (Eun. 638–641, sive IV.ii.10–13)

Haec enim linea extrema a nonnullis vocatur e quinque illis tam notissimis quam ignotis, ita apud Terentium, Plautum, Ciceronem, Propertium, Nasonem, Petronium, et apud Longum, Achillem Tatium, Lucianum (vel saltem eum qui fertur Amores eo nomine scripsisse), et apud fere omnes interpretes Latinos, ut medio (ut dicitur) aevo apud scriptores innumerabiles repertis.  Quibus in lineis eruendis nunc laboro ad libellum stultum exarandum atque ad acroasin indoctam habendam.

No comments:

Post a Comment