2010-11-30

De novis instrumentis Freudianis: sive de mentulis tormentulisque.

Itali habent Lamborghinos suos, Iapones tramina ferriviaria omnium celerrima, Dubaienses turrem praealtam. Necnon inter Gallos, quotienscumque Nicolaus ille sentit se paulo curtiorem, Carla soccifer fertur scire eius sollicitudinem ita mulcere ut etiam Neapolionem bona parte superesse (sibi saltem) posse videatur. Americani tamen omnium gentium angore Freudiano maxime laborare videmur, qua de causa omnium gentium quam maxime gaudemus sclopetorum generibus novis.

XM25

Hodie igitur nuntiatum est milites nostros, qui bellum in Afghanenses novem iam annos frustra gerunt, nova tormentula accepisse quibus, etsi a caprariis et miserrimis pauperibus in bello omnium nostrorum longissimo superantur, nihilominus possint sentire se infestis Afghanensibus esse quodammodo longiores. Nam haec tormentula novissima, quibus index XM25 est inditus, non solum instrumenta telescopica praebent sed etiam radios lasericos (ut vocantur) proiciunt ut intervallum (ad bis mille et tricentos pedes seu septingenta metra) inter militem et hostem metiatur. Hoc intervallum a tormentuli ordinatro altero ordinatro in glandibus (sat magnis) imposito datur, quae ipsae etiam volantes satis calleant ubi sint ut possint certo intervallo aut ante aut post hostem in antecessum constituto displodere magni vi, tamquam pyroboli manuales. Omnia igitur de hoc sclopeto "magna," necnon pretium: nam unumquodque sclopetum constat tricenis quinis millibus dollariorum. Qui numerus non longe abest a stipendio fere medio solitis et usitatis opificibus per singulum annum soluto. Potens igitur et magna et pretiosa…"compensatio Freudiana."

Exercitus iam poposcit duodecies millia et quingenta horum tormentulorum; summa huius negotii ad $500,000,000 accedit. Melius faciliusque nobis fuisset unicuique caprario Afghanensi binos hircos emisse pretio multo minore itaque bellum vitavisse. Aut, quamquam nec novem annos iam praeteritos mutari possunt nec frates, patres, filii mortui ab Orco revocari possunt, possumus tamen nunc sine novis sclopetis emptis omnes nostros milites de remotis tescis Afganensibus deducere et sinere rusticos bellicosos inter se de harenis et saxis pugnare. Sed nimis rationis in tali consilio, et parum mentulae: itaque bellum tam sine pausa quam sine ratione geretur, nova instrumenta occidendi effingentur, quibus tamen Afghania numquam paciscetur. Nam hoc non bellum est sed certamen Freudianum ac mercatoribus sclopetorum lucrosum.

Olim intra octo annos libertatem impetravimus; postea intra quinque bellum civile gessimus; iam tamen in Afghania novem annos trivimus et plures, secundum duces, teremus; quem ad finem? Qualis gens essemus, immo qualis mundus esset, si tantam vim adhiberemus non ad fratres occidendos sed ad omnes adiuvandos?

2 comments:

  1. Risum et cogitationem eodem tempore me movent verba tua plane salseque exarata.

    ReplyDelete
  2. Exercitus noster semper vel risum vel gemitum movet—immo hos duos affectus inter se contrarios eodem tempore sic movet ut nonnumquam et Democritus et Heraclitus simul sequendi esse videantur.

    ReplyDelete