2010-11-28

De regiminis digitis impudicis necnon de Sinensium actis diurnis.

Quarta hora matutina aeroportum petam ut domum regrediar. Quod itinera in dies difficiliora fiunt ob novas regulas ad libitum a custodibus excogitatas, quibus cives innocentes semper invisitatis contumeliis indignitatibusque afficiantur, constitui usui fore Sinensium acta diurna consulere ut discam quomodo ea gens, quae tyrannide dictitatur esse oppressa, nostris de novis regulis sentiat.

Ut multis aliis in rebus, Sinenses nos pro ludibrio habent. Nec iniuste. Verba illius pelliculae in sermonem Latinum versa subdidi.

Novae rationes "securitatis causa" in peregrinatores impositae iram in aeroportibus movent.

Cives Americani turbati sunt quod saepius in aeroportibus instrumenta adhibentur quae totum corpus scrutentur.  Nonnulli dicunt illis instrumentis res intimas nimisque privatas retegi.  Vigiles tamen, quibus muneri est vectores volantes custodire, dictitant novas rationes esse constitutas ne quaedam genera materiae displosivae, quae aliis modestioribusque instrumentis indagari non possint, a tromocratis adhibeantur; vectores porro qui recusent quominus machinis inspiciantur, posse in conclavibus secretis privatim palpari.

Pellicula telephono gestabili de vectore descripta, qui recusaret neve instrumento inspici neve digitis palpari, per YouTube divulgata iam viva per ora virum volitabat.  Detractores porro dicunt his novis rationibus nihil effici nisi ut ii ditescant, qui olim regiminis ministrorum muneribus functi sint et nunc quaestum petant apud negotiatorum societates.  Itaque vicesimus quartus dies mensis Novembris ab iratis vectoribus datus est reclamationi.

Nemo scit ad quem finem hae rationes novae pergant.  Nonnulli igitur dicunt cives Americanos a tromocratis iam esse victos.

"Securitatem" nunc censemus petendam aut imaginibus pornographicis aut palpatione. Facti sumus gens merae πορνείας, cuius regimen de nihilo aliud cogitare potest nisi de corporibus nudis aut spectandis aut demulcendis, quamquam nostri patres iamdiu monuerunt, qui libertatem necessariam pro temporaria quadam securitate tradere vellet, eum nec libertatem nec securitatem merere.

Tradidimus (gratias non solum Frutici agimus ob illud peccatum sed etiam nostris ingeniis timidis ignavisque), itaque nihil meremus nec bene de republica meremur.

Postscriptum

IMG_1064.jpg

E custodum manibus rapacibus evasi incolumis et sine magna mora—et sine vellicatione.  Nam utroque tempore, et antea cum Nusquamia discesseram et hodie cum Nusquamiam iterum petivi, anus quaedam, quae prae provectae aetatis detrimento vix poterat calceamenta exuere et sarcinas aperire et res ordinatim ad custodum fastidium explendum exponere, e viatorum agmine evocata et in locum vitreo saeptum trusa est quo "diligentius" custodum digitis impudicis vexaretur.  Scilicet omnibus liquet anus matronas tremulis artubus esse timendas, quarum plurimae sint auctores terrorum atque eversores bonam ordinem rerum.  De me tamen, quippe cuius ex ore mera innocentia ipsa una cum risu affabili semper efulgeat, non necesse est sollicitari.

2 comments:

  1. Vxori vinculum ad hanc pelliculam misi. Hodie enim magistrum linguae Sericae inviset.

    ReplyDelete
  2. Spero fore ut pellicula et uxori et magistro placeat. Harum pellicularum optima mihi videtur ea quae Sarah Palin imaginibus nimis veris descripsit: http://www.youtube.com/watch?v=YYzU3wSfoq8

    ReplyDelete