2010-12-31

De Anna Chapman, Rosula Fabricatrice, Oprah

Anna Chapman speculatrix Russica

Cum annum fere peractum mecum reputo, nunc liquet quam iniuste Annae Chapman, speculatrici Russicae, aqua et igni interdictum sit. Quae non solum est sclopetorum perita, ut multi cives Americani sunt, sed multo pulchrior quam saepe apud nos fit, atque, id quod paene nusquam inter nostrates inveniri potest, artibus est aliis quam bellicis et mercatoriis erudita. Nam, secundum spectacula televisifica Russica, Anna puella didicit et eleganter βαλλίζειν et recitare. Nostri vero cives plerique neutrum horum possunt, quippe quae nostris in scholis non doceantur—itaque nec membra nec linguam movent sine ineptiis, neque inveniri potest qui quidquam memoria comprehendat. Utinam possemus plures speculatrices pulchras litterisque imbutas in oras nostras allicere et quasdam vaccas nostrates deportare: quidni igitur rogemus Annam elegantem ut nobis reveniat dum Oprah illam morionem clam ad deserta et tesca loca mittamus "renditione" (ut speculatores aiunt) "extraordinaria?"


Possumus!

Ex Americanis quae quondam civibus fuerunt exemplaribus et ostenderunt omnes non solum posse sed etiam debere et pulchritudinem et fortitudinem simul colere, Geraldina Doyle inter praestantissimas numerata, et quae nonnumquam Rosula Fabricatrix vocabatur, hac hebdomade de vita discessit. Cuius imago anno 1942º lucis ope descripta et postea tam cum robore quam cum venustate picta mulieres hortabatur ut opificum muneribus fungerentur ad Germanos Italos Iapones pacandos. Sed ante eam mortuam non plerumque notum fuit hoc: quod Geraldina tantummodo paucas hebdomades in fabrili officina laborabat antequam munere se abdicaret. Nam cum didicisset se alteram successisse quae manum machina laesisset, valde verebatur ne idem sibi accideret, quod sibi violoncellistae esset maximo damno. Hodie tamen, otiosi atque ignavi cives, et mares et feminae, nullo instrumento musico canunt, nec muneribus funguntur (qua de causa difficultatibus pecuniariis laborat respublica), nec curam corporis sic sibi praebent ut quondam, sed hiantes sedent coram instrumentis televisificis Oprah spectantes. Ubinam sunt οἱ καλοὶ κἀγαθοὶ?  Num omnes sunt in Russia?


An fortasse paulo acerbius hodie videor in cives invehi? Quod facile explicari potest: nam necesse fuit, ut autoraedae novas lampades electricas emerem, pantopolium—immo sentina omnis mercaturae—adire cui nomen WalMart, ubi summa faex turbaeque turpissimae congregantur ad liberos suos mugientes verberandos et quodam rustico sono quem intellegere nescio inter se numquam loquuntur sed potius elata voce clamant, ubi corpora crassissima semper e vestimentis arte strictis effunduntur, ubi argumento naturae humanae in peius degeneratae fortasse nimis facile creditur, quippe quod ab oculis, auribus, naribus nullo modo arceatur.

No comments:

Post a Comment