2010-12-29

De Atheniensibus aura vescentibus

Abhinc annis duobus Sandra doctissima margaritam Holbergianam sive unionem lectoribus praebuit de Hispanis "sola aura vescentibus." Cui haec Holbergii verba ad memoriam vocaverant et Vergilii illa "vescitur aura aetheria" necnon "vescitur aura" et Lucretii illud "vesci vitalibus auris." Hodie autem quoddam fragmentum Euboli comoedi Graeci versuum, e fabella cui titulus Antiope datur excisum, mihi obvium venit, sale sane non carens, in quo aliquid ab Holbergianis auris haud absonum dicitur de Atheniensibus:

Ζῆθον μὲν ἐλθόνθ' ἁγνὸν ἐς Θήβης πέδον
οἰκεῖν κελεύει· καὶ γὰρ ἀξιωτέρους
πωλοῦσιν, ὡς ἔοικε, τοὺς ἄρτους ἐκεῖ·
ὁ δ' ὀξύπεινος· τὸν δὲ μουσικώτατον
κλεινὰς Ἀθήνας ἐκπερᾶν Ἀμφίονα,
οὗ ῥᾷστ' ἀεὶ πεινῶσι Κεκροπιδῶν κόροι
κάπτοντες αὔρας ἐλπίδας σιτούμενοι.

Qui Graeculorum sermone κάπνει, idem "vesceretur" si Latinizaretur; "auras" autem dicunt utriusque linguae periti. Quae sequuntur, ἐλπίδας σιτούμενοι, cum illo κάπτοντες arte coniuncta, forsitan in mentem quodam luso verborum vocaverint volantium versus Aristophanis:

οἵ θ' ἑλείας παρ' αὐλῶνας ὀξυστόμους
ἐμπίδας κάπτετε…

Sed haec coniectura a scopo aura vescentium longe aberrat; ad quos ut revertamur, non fortasse nobis praetereundum est alterum eiusdem Antiopae fragmentum, quippe in quo Atheniensium mos vescendi a Thebanis, ut videtur, tractetur:

πώνειν μὲν ἁμὲς καὶ φαγεῖν μέγ' ἀνδρικοὶ
καὶ καρτερεῖμεν, τοῖς δ' Ἀθηναίοις λέγειν
καὶ μικρὰ φαγέμεν, τοὶ δὲ Θηβαῖοι μέγα.

Doricum vocabulum πώνειν Attice scriptum esset πίνειν, id est "bibere"; ἁμὲς autem ἡμεῖς, seu "nos." Forma quae est φαγέμεν ut verbum infinitivum apud Homerum reperitur.

At, num hos per locos lectos possint verba Holbergiana melius intellegi, nescio. Placuit tamen paulisper ab historia litterarum Graecarum effugere et Latine perbreviter balbutire.

1 comment:

  1. Sine dubio hos Eubuli locos lectos una cum illo Alexidis de uerbo μονοσιτεῖν quos locos omnes Athenaeus in dialogo c.n. "Deipnosophistae" memorat, uerba satyrica Holbergiana melius intelligere possum. Gratias ago tibi, Nemo, plurimas. Probationes Graecas die quarto mensis Ianuarii bene uersuras tibi exopto atque etiam nouum annum felicem faustum fortunatum.

    ReplyDelete