2010-12-20

De donis ad Christi diem natalem emendis

Quodam in loco altas per nives et gelidas vias commeatu vehiculorum stipatas
ad pantapolia tabernasque contendendum est dona natalicia emptum.

Cuiusdam urbis areae stativae prope tabernas sitae fere omnes sunt
crebris emptoribus tam plenae ut nullus locus vacuus inveniri possit.

Nil nisi glacies aut in viis aut in animis iracundorum hominum
dona emendi gratia huc illuc festinantium.

Forsitan maior pars mundi hac hieme sub pruinis, nivibus, frigida brumae dominatione nunc iaceat.

Officiis nataliciis absolutis, loculis pecunia liberatis, cives statim domum a tabernis se deducunt
ne particula quidem temporis teratur, nam statim omnia sunt ante natalicium Christi festinanda.

Aliter tamen in Florida.

Ego enim hodie ad Cedream Caionem iter feci, ubi nec Sanctus Nicolaus neque ullus Pater Natalicius sed potius Sancta Concha Natalicia puerulos dormientes visitat. Cedreae mundus alter, in quo tempus aliter et lentius progreditur. Placet. Cras tamen autoraedam ad Virginiam civitatem gubernabo, iter multo longius taediosiusque ad regionem frigidiorem.

1 comment:

  1. Iter a Florida Virginiam incolumis petas et ne alseris :)

    ReplyDelete