2010-12-17

De duabus potionibus Hemingvaiensibus

Ernestus Miller Hemingvaius, praeclarissimus Floridensis, qui in Ore Caione seu Occidentali, omnium Martyrum insularum extrema, vitam degebat bibulosam (itaque quam maxime Floridensem), dicitur duas praecipue potiones cordi habuisse, alteram quam in taberna La Bodeguita hauriret, alteram in El Floridita. Quas tum propter auctoris famam cum ob potionum dulcedinem idoneum videtur hic quasdam annotationes apponere.

Mollicula, quae Mohīto vulgo nuncupatur.

Haec potio constat ex:

  • octo partibus1 albi Rhomii2;
  • sex partibus suci e malo citreo viridi (quae etiam lumia seu lima vocatur) expressi;
  • duabus partibus sacchari;
  • virgulis menthae viridis (sive menthae spicatae);
  • aqua spumante et glacie.

In poculum vitreum et praelongum immittantur saccharum, mentha, sucus citrei viridis. Quae deinde pistillo molliter tractentur, ne folia menthae terantur. Addatur rhomium, et potio leniter miscatur ut saccharum rhomio dissolvatur. Immittantur glacies et aqua spumans, ut poculum impleatur. Ornamenti causa addantur integra virgula menthae et frustum mali citrei viridis.

Ernestus Miller Hemingvaius
Verus Floridensis

Nomen huius potionis proprium tam Hispanice quam Anglice dicitur Mohito sive Mojito, quoniam tam potio quam nomen e stirpibus Hispanicis ortum est. Nam rhomium et mala citrea viridia per Caribarum insulas inveniuntur, sed haec potio ex illis commixtis parata plerumque habetur in insula Iohanna (quae quondam ab aboriginibus et hodie ab omnibus Cuba vocatur) esse orta, quamquam certum est nautas e saeculo duodevicesimo potione simili usos esse et voluptatis et salutis causa, quo laetiores scorbutum arcerent. Sunt qui dicant potionem easdem ob causas vel a Francisco Dracone Britanno vel quodam eius nauta esse excogitatam, quamquam nusquam adhuc possum fontem huius famae reperire, nec mihi liquet an nautae ante annum 1753um sciverint quo remedio scorbutum depellatur, et praesertim cum Franciscus Draco ipse anno 1596º scorbuto laboraverit. Immo ille dicitur quadam herba potius quam fructu usus esse ad nautas sanandos.

Nomen autem Mojito e verbo temporali Hispanico quod est mojar oritur, quod ipsum dicitur e verbo Latino molliendi esse natum. Quod si verum est, non iniuste potest haec potio "Mollicula" pura sermone nominari, quod nomen optime quadrat cum molli fragrantis potionis dulcedine.

Daequirīa

Haec potio constat ex:

  • novem partibus albi Rhomii;
  • quattuor partibus suci e malo citreo viridi expressi;
  • una parte sucus sacchari3;
  • glacie.
Ernestus Miller Hemingvaius, aetate provectior

Huic potioni, quam nautae Britanni ex saeculo duodevicesimo sub nomine "grog" bibere solebant, proprium et usitatum nomen indidit quidam Americanus qui in Cuba insula saeculo vicesimo ineunte versabatur, quae quondam ab Hispanis Iohanna vocitabatur, sed Daequiriae non in pretio habebantur donec praefecti militum eas coeperunt Vasingtoniae bibere. Nam, dum alterum bellum totius mundi tam ex parte occidentali quam orientali gerebatur itaque temeti genera solita tantum cum difficultate inveniebantur, Rhomium tamen, quippe qua insulae Caribarum abundabant, in cauponis praefectorum minimo pretio sed non sine quodam elegantiae vestigio praeberi potuit.


  1. partibus] Singulae partes hic indicatae idem valent ac centilitrum dimidiatum, si singula potio est paranda.
  2. Rhomii] Rhomii sive sicerae nauticae sunt genera duo: album et nigrum. Huius temeti genus album, altero fortius, paratur in Caribarum insulis quae Virgines vocantur, ut id Cruciatum sive Cruzan cuius nomen ortum est ab eo insulae Sanctae Crucis (quae prope insulam Sancti Iohannis de portu divite iacet). Rhomium album, praeter id iam nominatum, plerumque in insulis Hispanice loquentibus paratur, dum Britannorum insulae nigrum rhomium praebent.
  3. sacchari]. Hic sucus sive syrupus facile potest domi parare, sed fortasse melius est eum in macello emere, nam suco empto plerumque additur acacia (de qua Christophorus Colonus saepe scripsit).

2 comments:

  1. Perplacuerunt descriptiones illae et potionum et floridensium, sane eae imaginibus factae. At fortasse mixtura armorum et potionum non prosit hominibus floridensibus (Saltem propter aestos quoque in insaniam facillime duci possunt).

    Ob quam rem poculum ostendam molliculae et pro salute floridense propinem.

    Vale atque vale!

    ReplyDelete
  2. Incertum est utrum Ernesto magis placuerit: sclopetum an temetum. Sed, ut is dicitur qui acceperit gladium, gladio esse periturus, ita Ernestus ille, quippe qui sclopetum accepisset, non vino periit. Potiones igitur suscipiendae, arma deponenda vitandaque.

    ReplyDelete