2010-12-18

De matre tua, quam oportet fuisse vaccam

Nonnumquam legimus mendacia pro veris habita esse. Solo enim, quem Plutarchus dixit Thespin histrionem post tragoediam actam rogasse num eum puderet ita mentiri, ipse a Platone simulatus est ex Aegyptiis ἀληθινὸν λόγον audivisse de Atlantide insula mira, quae tamen numquam exstitit—quod scilicet nihil obstat quin permulti delirantes etiam hodie adseverent Atlantidem quadam clade aut atomica aut caelitus missa (utrum a deorum ira an a stellaribus animalculis volante disco vectis scilicet ambigitur) esse vastatam et sub undis mersam. Tanta enim potestas fabularum, ut contra prudentiam et pudorem quaerant quod numquam fuit nec fuisse poterat, qui penitus velint credere id fuisse. Satis enim est istis praebere quandam particulam spei, ut mente fingant totum montem, immo totam insulam.

Septimo decimo saeculo libelli quidam in lucem editi hanc particulam spei plurimis delirantibus dabant. Fama enim Fraternitas et duo alii tractatus in quibus arcana cuiusdam societatis "Roseae Crucis" divulgabantur adeo animos incendebant et ad tot tantasque novas rationes "philosophice" vivendi excogitandas inflammabat ut scintillae harum flammarum inter carbones etiam hodie supersint, inter Latomos, ut vocantur, et alios senes qui fraternitatis nomen sibi adhuc vindicent. Nullum tamen vestigium huius fraternitas Roseae Crucis ante Famam reperiri potest, quia, ut verisimile videtur, coetus ille philosophicus a Iohanne Valentino Andrea, ut ludibrium, excogitatus est anno 1614º. Hic Iohannes postea nonnula colloquia satirico modo composuit et in libellum collegit, cui index Turris Babel, in quibus Fama ipsa inducitur, quae in operis initio, taedio fessa, dicat:

Ego quid ago, ludibriorum omnium parens, ne agam nihl?

atque iterum in dialogo ultimo, ut rumorem fraternitatis secum de scaeno mundi deducat, dicens:

Ehem, mortales!  Nihil est, quod Fraternitatem exspectetis: fabula peracta est. Fama astruxit: fama destruxit. Fama aiebat: fama negat… quae res bene vertat, mihi et vobis spectatores, plaudite.

Omnia, quae inter haec duo fiunt, efficiunt ut despientes curiosi, supini, scrupulosi, securi, mobiles, immobiles, astrologi, calculatores, mendici, impostores, hypocritae, impii, scriptores, otiosi, laboriosi, plurimi alii ludibrio habeantur propter fidem in Famam et spem in ficticiam fraternitatem Roseae Crucis impositam. Cuius ludibrii partem iucundissimam ad voluptatem legentium subdidi.


Turris Babel XVII

Personae
  • Sciolus,
  • Barbarus,
  • Sapiens
Sciolus

Quam inique nobiscum egit hucusque Philosophia, quae corticem nobiscum communicavit, nucleum abscondidit. Nam quae verioris sapientiae sunt, ea nos omnia latuerunt: scilicet spirituum commercium, naturae concentus, signatura rerum, cabala linguarum, anatomia creaturarum, opera constellationum, medicinam characteristica, et infinita alia quae admiranda nostra Fraternitas nobis reduxit et ab iniura vindicavit.

Barbarus

Satis, opinor, affligitur mundus Cicerone, Aristotele, Galeno, Justiniano; nec opus est Mauris et Arabibus nugatoribus; atque utinam nec Reuchlinum nec Erasmum Germania nostrum umquam vidisset! Haberemus utique sub antiqua simplicitate et rectitudine melius, tutius, expeditius.

Sapiens

Vaccam oportet fuisse matrem tuam—ita mugis!  Hoc potius decebat precari: ut, quae incohata est ab iis, litteratura perficiatur et fastigium suum impetret; quae enim nobis desint, vel unica fraternitatis Fama tibi dixerit.

Barbarus

Si quid precibus meis daretur, exorarem utique rei litterariae interitum, quae tot nobis labores, tot etiam capitis rationes invexit, ut sub librorum mole deficiamus.

Sciolus

Ad haram! Ad haram! Neque enim aliter quam foeno pascendus es.

Sapiens

Enimvero suos etiam ortus, suosque occasus habent litterae: nam quae ante saeculum renatae sunt, nescioquam senescunt ut iam propemodum delirent. Cuius culpam curiosis aliquot debemus, quae* non contenti solida aliqua eruditione, volatile quid affectant. Qui morbus religiosos iuxta ac prophanos invasit, ut nescio quam occultam, lubricam, allegoricam, mysticam, abstractam, harmonicam litteraturam affectent, nihil minus tamen quam priscos illos Heroas assequantur.

Sciolus

Si recte audivi, de litteris tibi sermo est.

Sapiens

Certe et de litterarum corruptoribus, quorum in numerum est cur te recenseam.

Sciolus

Corruptorum vero, dum litterarum augmenta ut qui maxime appeto ac procuro?

Sapiens

Sane: verum ea via, quae certissimis laqueis et inevitabilibus tenebris eam involuit. Nam quae tibi occultior philosophia est, ea mihi etiam specus et antrum infernale creditur.

Barbarus

Vah quam litterati ipsi sese excolunt et solantur!

Sapiens

Per te numquam stabit, quo minus religionis caligo, politiae tenebrae, historiarum fumi, artium fuligo, morum nebulae reducantur; qui in rem preciosissimam—litteraturam—es iniurius.

Sciolus

Hem! Nihil ne novi habes de Roseis fratribus?

Sapiens

Hoc habeo: nihil potuissem tui similibus prodire aptius, nihil etiam ad hebetandum illud gloriosulum acumen, certius et convenientius.


*quae] maluissem "qui"


Quam doctiores curiosi illi, quippe qui "nescio quam occultam, lubricam, allegoricam, mysticam, abstractam, harmonicam litteraturam" Latine scripserint, quam nostrae aetatis corruptores litterarum, ut Lacanici parum Laconici et Derridianisti deridendi, qui occultas, lubricas, allegoricas, mysticas, abstractas (sed numquam harmonicas) "theorias" excogitant ad litteraturam Latinam detorquendam nec ipsi novas litteras patrimonio Latino volunt addere! Auctores astruxerunt, theoristae tamen deconstruunt. Quando istorum fabula peracta erit? Quando nova fraternitas Latine scribentium orietur quae artem scribendi cum scientia litterarum coniungat?

3 comments:

  1. Numquam fortasse uel forsitan nonnumquam. Nam quis responsa dare ueriora potest? Nemo fortasse. Vtcumque res sese habeat, multum uoluptatis cepi legens partem iucundissimam huius ludibrii. Num inuenire integram possumus in Rete omnium gentium hanc "Turrem Babelem"?

    ReplyDelete
  2. Cassandrae responsa semper eis veriora Neminis, quippe qui nonnumquam dicatur mendax esse dicax. Integer liber apud Google inveniri potest: http://books.google.com/books?id=295AAAAAcAAJ&printsec=frontcover

    ReplyDelete
  3. Caveas tamen quaeso libelli illius paginam ultimam, quae inscribitur "Errata eminentiora aequus lector ita legat et corrigat." Nam—id quod modo animadverti—haec errata non ad Turrem Babel spectant sed ad alterum libellum cui titulus datus est Christianopolis. Etiam errata sunt ipsa errata… mirum libellum!

    ReplyDelete