2010-12-19

Iterum de Celebrationis homicidio

Secundum rhetoriscum quendam, inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant. At non solum ab oratoribus fabulae excogitantur quae ad verisimilitudinem accedant, sed a nobis omnibus, quippe qui res, quas esse factas audiverimus, semper ad quandam compaginem—id est ad fabulam mente effictam—aptare conemur. Cuius argumenti in testimonia res eas afferam quae in actis diurnis nuntiatae sunt in oppido Disneiensi, cui nomen Celebratio, accidisse.

Matteus Giovandittus

Matteus Giovandittus, dives homo liberalis et liberalibus artibus eruditus, litteris antiquis, philosophiae, religioni, rebus gestis deditus, qui olim in Massachuseta civitate scholas regebat et discipulos humanitate imbuebat, immaniter est secure trucidatus. Paulo postea David-Israel Zeno Murillus, pauper domo pecuniaque carens, a custodibus publicis comprehensus est. Murillus enim temptabat nummos antiquos vendere quos quondam fuerant Giovanditto; porro Murillus, in tabernaculo ubi versabatur, ordinatrum gestabile eius generis quod "iPad" vocatur necnon alias res, quae propriae fuerant Giovanditti, condidit quas venderet.

Qualis igitur haec fabula? Nonne verisimile videtur ditiorem et humaniorem a sordido quodam paupere occisum esse, et ad lucrum furto latrociniove faciendum? Quae enim fabula simplicior narratur?

David-Israel Zeno Murillus

At custodes publici Murillum iam suspectum habebant, quippe cuius imago lucis ope descripta in Giovanditti ordinatro esset reperta. Sed qualem imaginem invenerunt? Cur vir alterius imaginem in ordinatro servat, nisi ob vel amorem vel libidinem?

Altera fabula nunc in mentem se trudit. Nonne omnes hae res ad nomen libidinis spectare videntur? Nonne verisimile ditiorem virum et seniorem, qui voluptatem explere gestiret, pauperiorem et iuniorem quaesivisse quem in lectum et in stuprum illiceret?  Quae enim fabula antiquior narratur?

Narravit hanc fabulam David Murillus ipse, qui dixit Giovandittum se domum invitasse, φάρμακον quoddam in suam potionem immisisse, conatum esse se stuprare; se igitur scelestum hospitem secure, quam quodam in armario invenisset, percussisse. Addidit hoc: illum, ut sementem fecisset, ita messisse.

Scimus igitur hanc fabulam patronos pro reo narraturos, cum coram iudicibus stet Murillus. Illam tamen, quam ego primam tradidi, forsitan actores publici in Murillum memorent. Scilicet una res non mutatur nec mutari potest: constat enim Giovandittum esse a Murillo occisum.

Itaque Murilli vita nunc pendet de hoc: utrum suae fabulae an alteri plus fidei a iudicibus tribuatur. Capitale enim apud Floridenses homicidii crimen. Si iudices crediderint eum ob stuprum egisse, fortasse tantummodo eius libertatem adiment; alioquin, si latro visus erit et famosus, ad sellam eundum.  Omnia nunc ei de fabulis et de vi narratorum pendent.

No comments:

Post a Comment