2010-05-31

De scientia numerandi, qua poetae careant et grammatici abundent.

Satis constat poetas ad artem pangendi esse procliviores quam ad mathematicen disciplinam, ut Naso tristis quinto in libro haec (quamvis haud innumera) queritur:

Felix, qui patitur quae numerare potest!

Nam ipse poeta quam maxime elegiacus (cuius enim est aegrimoniis affici et sua maestitia lectores oblectare) dolores numerare nequit. At etiamsi nequam nebulones curas osculaque pariter ac flavas Thybris harenas, splendida lumina caeli, sparsas per litora conchas numerare nesciunt (quippe a quibus haud pauca cupiantur); umbratilibus tamen grammaticis nil in vita suavius quam enumerando explicationes longiores simplicibus versibus adiungere.

Horatius poeta, cum decimo tertio in carmine primi libri Lydian alloqueretur, eius oscula dixit Venus quinta parte sui nectaris imbuisse. Quod autem quinta ullius rei pars sine dubio esse non potest nisi cum aliis partibus quattuor adstantibus, Pomponius Porphyrio grammaticus amorem ita dividit:

In quinque partes amoris fructus esse partitus dicitur: visu, adloquio, tactu, osculo, concubitu.

Vnde et Terentianum illud est:
     Tamen extrema linea
     Amare haud nihil est.

Terentianum illud iterum decantavit Pomponius ad decimae sextae epistulae versum undeoctogesimum, in quo Horatius ultimam lineam rerum dixisset esse mortem. Quo pacto Terentii "extrema linea" ad et amoris gradus quinque et noctem perpetuam nobis omnibus dormiendam pertinere Pomponio sit visa, mihi sic ita liquet ac obscurum videtur quomodo interpretemur quintam illam nectaris partem qua Lydiana oscula imbuta esse dicantur, si quarto gradu oscula contineantur. Sunt autem qui hoc in loco ad spurcitates tam ab auctoris verborum sensu quam a communi pudore abhorrentes descenderint, quae lectiones nihil de Horatio et nimis de interpretibus docent. Alii melius (mea quidem sententia) ad hoc carmen alia Graeca conferunt ut ostendant mel decimam partem dictum esse nectaris, itaque Lydiae oscula melle bis dulciora haberi. Non autem mea refert quis rectius Horatium intelligat, nam satis mihi arridet hoc intellegere: Pomponium Porphyrionem doctum grammaticum seriem rerum enumeravisse ut numerus solus et vagabundus et in versu repertus aliis cum consimilibus numeribus congregaretur itaque versus enuclearetur.

Arrident haec quoque medio (ut dicitur) aevo scripta ac Porphyrionis divisionem sequentia:

Compages flagrantis quinque feruntur amoris:
visus et alloquium, contactus et oscula amantum,
postremus coitus, luctati clausula belli.

Volo tantum ludere: id est contemplari,
praesens loqui, tangere, tandem osculari.
Quintum, quod est agere, noli suspicari.

2010-05-30

Oleo Tranquillior

Britannorum Petroleum: quae societas fere ducenties vicies dollarium (id est $22,000,000) dicitur singulis diebus solvere ad mare purgandum littoraque tergenda, eadem fertur quadringenties quinquagies dollarium ($45,000,000) cotidie priore anno atque ad noningenties tricies dollarium ($93,000,000) singulis diebus hoc anno fecisse lucrum.

2010-05-29

De Urbanitate Televisifica

Hodie cum avidis anxiisque amicis quibusdam per rete (ut aiunt) universale spectaculum Europaeum spectabam quod "Eurovision" nominatur. Nam etiam nos Americani quamvis subrustici scimus Europaeos esse urbanitatis peritissimos; itaque istud "Eurovision" spectamus primum quo melius cultum humaniorem et subtiliorem, utpote qui apud Europaeos polleat, intelligamus; deinde, quod volumus in antecessum discere quis Europam cras regat, ut hodie Silvius Berlusconius est Italorum dux necnon Carla Bruna in Gallia plurimum potest. Nonne enim ad gubernaculum sedere debet homo bene lallandi peritus, qui Halosin Ilii pulchre decantet dum e fiscis publicis ultimi nummi effundantur? Postremo fere tot homines feruntur his spectaculis interesse ad suffragia telephonice danda quot taediosis comitiis intersunt quae ad senatum pertineant Unionis (ut dicitur) Europaeae; nullum igitur est dubium quin eiusdem momenti habenda sint spectacula magis popularia atque ista comitia saepe a suffragatoribus spreta. Itaque, sicut temporibus antiquissimis sapientes, videlicet Solo et Lucretius et Trimalchio, coram discipulis civibusque canebant, hodierni vates multum sapientiae nos studiosos auditores docebant.

Et qualem philosophiam cecinerunt? Graeci de ἀδίκοις εὐχαῖς et de δακρύοις θερμοῖς et de ψεύδεσι πολλοῖς cantabant, dicentes se iam omnia debita persolvisse itaque tempus esse τὸ χθὲς comburere; haud aliter ac Solo qui quondam Athenienses de praeteritis rebus praetermittendis monuit cum novas institueret tabulas.

Germanorum (gens amore insignis) autem cantatrix dixit nihil sua referre utrum "tu" dulcem an crudelem te ipsum sibi praeberes, se utcumque te amaturam; te aliquando efficere ut ipsa doleret lugeretque ac se nolle res aliter fieri. Scilicet "tu" hoc in carmine pro Graecis ponitur, sicut "illa" amoris plena pro Angela Merkel.

Lepidus ille Jimmy Jump Hispanis aderat cum quinque tantum homines in scaena starent, antequam alter cantor adveniret qui sextus esset. Bonus enim et amicus atque urbanus qui suos cives adiuvet.

Itaque haec nunc accipmus qui "Eurovision" spectavimus: nos semper debere alios sublevare, sive qui creditoribus suis decoxerint sive qui amicis carere videantur. Ac Germanis placere indusia caerulea. Ac Britannos nec posse bene cantare neque umquam (hoc saltem saeculo) iucundum carmen excogitaturos (id quod iamdudum fuit nobis omnibus certius certo).

Tres horas trivimus, quare sumus ita deteriores. Volo tres illas horas meae vitae demptas reposcere.