2010-08-31

De Pandora papilionibusque, necnon de Incarum regis morte

Apud Gregorium Nagy Incae, qui Peruviam olim regebant, feruntur fabulam enarrasse his Hesiodi versibus consimilem quae sunt:

Πρὶν μὲν γὰρ ζώεσκον ἐπὶ χθονὶ φῦλ' ἀνθρώπων
νόσφιν ἄτερ τε κακῶν καὶ ἄτερ χαλεποῖο πόνοιο
νούσων τ' ἀργαλέων, αἵ τ' ἀνδράσι κῆρας ἔδωκαν.
ἀλλὰ γυνὴ χείρεσσι πίθου μέγα πῶμ' ἀφελοῦσα
ἐσκέδασ', ἀνθρώποισι δ' ἐμήσατο κήδεα λυγρά.

Nam Graecorum Pandora deorum dolium dolosum aperuit et imprudens (uxor enim potius Epimetheo fuit quam Prometheo) mala morbosque mortalibus deprompsit. Gregorius Nagy autem Incas ad Hesiodum apposuit ut monstraret fabulas consimiles posse duobus in locis nullo gentium connexu vinculove cultus coniunctis oriri, sed fabulam non enarravit nec quidquam, pro dolor, dixit nisi eam posse apud Sinclair legi. Ille Thomas Alan Sinclair anno 1932º (Anglice) haec scripsit:

Peruviani antiqui credebant pestilentiam aegritudinemque omnem sub papilionum specie in pyxide esse conditam ab Illo Creatore atque Opifice Rerum ad Huyana-Capac [melius Huayna] Incam per atri nuntii manus missa atque, arcula aperta, omnes morbos inter homines serpsisse.

Non solum hanc fabulam sed etiam verba ipsa Thomas ille Sinclair a Jacobo Frazer sumpsit, qui anno 1898º commentarios in Pausaniae Graeciae Descriptionem composuerat. Frazer dixit se hanc fabulam invenisse apud Adolphum Bastian, qui Die Culturländer des alten America conscripsit, quo libro nostra bibliotheca caret.  Neque ullius est momenti, nam huius fabulae oblivione fere perditae fontem principalem inveni apud Iohannem de Sanctae Crucis Pachacutium Iamquium Salcamaehuam, qui anno plus minusve 1620º librum Antiquitatum Regni Peruviani in lucem edidit.  Cuius fabulam subdidi:

Deinde Inca Quitum ivit se refectum et regimen legesque institutum. Postea, cum praeter Pastum progressus esset, Quitum redivit, ubi Ccapac-Raemi rite confirmaret.  Solita hora cenandi nuntius quidam intravit atra lacerna indutus, qui reverenter Incam osculatus pputi [pyxidem] ei tradidit. Quam Inca nuntium iussit aperire, sed ille se excusavit dicens illum Creatorem mundi imperavisse ut nemo nisi Inca ipse arcam panderet.  Quod cum Inca fecisset, magna vis rerum papilionibus schedisve similium e pyxide evolaverunt et ubique diffundebantur donec conspici non possent.  Haec fuit pestilentia Sarampionis, et paucis diebus postea Mihcnaca Maeta dux mortuus est una cum aliis praefectis, vultibus ulcerum crustis velatis.

Huayna Capac quoque morbo (fortasse variolarum, ut plerumque habetur) absumptus est anno 1527º, paucis annis antequam eius gens est a Francisco Pizardo pacata. Itaque haec fabula de papilionibus et pyxidibus et nuntiis atris decantata non ad antiquitatem remotiorem spectat sed ad regem sexto decimo saeculo (nec longe ante historias de Incas ab Europaeis scriptas) mortuum propter morbum novum et invisitatum. Debemusne igitur putare hanc fabulam esse verum translaticii mythi exemplum, quod sine ullis Europaeae doctrinae indiciis ortum est, an videturne facilius suspicari fabulam esse contaminatam, ut nonnumquam in Novo Orbe Terrarum factum est, et cum Pandorae imprudentia commixtam, aut etiam a Pachacutio prorsus effictam ut regis mors per allegoriam explicaretur? Immo, etiam si Huayna Capac ille Inca multo antea et morbo non novo inauditoque periisset, esset haec causa cur suspicaremus fabulam esse saltem contaminatam: quod in studia litterarum primum inducta est a Christiano scriptore Lusitanorum sermonis perito, qui litteris Europaeis iam erat imbutus.  Quae suspicio hoc augetur: quod auctor ille dixit in arca fortasse infuisse schedas, quae Europaeis sed non Incis notae fuerant.

Periculosum igitur est exemplum e mythis Americanis afferre quo monstres varias gentes posse consimiles fabulas separatim excogitare: nam fere omnes fabulae Americanae, quippe quae primum a doctis Europaeis describerentur, ea causa non reapse sine quadam gentium affinitate sunt relatae.

At equidem miror fabulam Americanam, aut quae fertur saltem esse Americana, a fere nullis traditam esse nisi a perpaucis umbraticis hominibus qui commentarios in Pausaniae Hesiodive scripta perantiqua componerent.

2010-08-29

De emolumento peregrinationis relatae

Inter epistolas a Thoma Ieffersone, viro praesidentialis dignitatis, eleganter et lepide conscriptas, verba haec inveni ad Nathaniel Greene (nuper ab India occidentali reversum) anno 1812º Anglice scripta, quae placet in Romanorum sermonem (licet mendose) vertere:

Non dubito quin ea, quae de regionibus Asiaticis abs te lustratis comperta habeas et omnibus civibus mox aperias, pergrate sint tam doctura quam delectatura; et praesertim quod ab Americano magis quam ab alieno de terris alienis notata animadvertaque praebeant quae nobis mira videantur. Nos enim, cum de peregrinatione a quodam Gallo suscepta legamus, iis, quae ille nobis esse peculiaria observat, docemur quae sint Gallis peculiaria et nobis contraria. Quamquam memoriam monumentaque Barbariae habemus a peregrinatoribus cum Europaeis tum Americanis scripta, magis tamen placeat si Melli Melli1 nobis dicat quid de Civitatibus Foederatis sentiat. Itaque si cum Indorum erroribus stultiaque abs te aliisque perigrinatoribus nobis haud iniuste relata possemus ea conferre quae quidam Indus apud nos sentiret se repperisse, multa fortasse disceremus—quid enim apud nos Vishnui consimile ei videretur? Talia in peregrinatione tua occidentali quoque relata emolumento erit multis qui suas ipsorum vitas parum intelligunt.

1Melli Melli] legatus Tripolitanus qui a Barbarorum regulo Vasingtoniam missus est ut negotia cum Americanis absolveret; de quo multae fabulae dicuntur, aliae verae, partim falsae, quas fortasse alias referam.

2010-08-21

De primis Iesuitis in Floridam missis.

Semper avidus fabulas de Florida antiquitus traditas expiscandi et Epitomen offensus Historiae Societatis Iesu a Iosepho Iuvencio compositam, gaudeo quod non solum Iesuitarum res gestas sed etiam descriptionem regionis ibi legi possunt. Locos ex hac epitoma sumptos duos apponam, quos postea facilius inveniam cum necessitas oriatur voluntasve.

Annus Christi 1566: Societatis 27.

Non eadem pax nec successus idem nostros excepit in Florida, quam hoc anno Societas parum felicibus auspiciis ingressa sudoribus rigavit suis, perfudit sangine, ad extremum destituit.
Florida vocatur pars Americae septentrionalis, infra Canadam, et intra trigesimum et quadragesimum ab Aequatore Boream versus gradum. Clauditur ab ortu Oceano, et fretum Gaditanum longe prospicit; ab occasu Mexicum habet; a meridie ingentem sinum, quem Hispaniae Novae Sinum seu Mexicanum geographi appellant; a septentrione Mexici et Novae Franciae partem videt.1
Inventa est anno mdxii, ea die quam Pascha Floridum Hispani vocant. Inde factum regioni nomen.
Solum sterile, ac minime floridum.2 Gens atrox, robusta, currendi iaculandique peritissima.3 Solem et lunam pro numinibus colit. Frumento indico, herbis, venatu piscatuque alitur.
Hispani pauca, secundum litus, habebant castella, et acerrimum a fame indigenisque bellum aegre sustinebant, cum Petrus Menendes, a rege Catholico Floridae praefecturam adeptus, auxilium laborantibus attulit. Socii tres, ut enixe petierat, cum eo profecti iam erant in conspectu Floridae, cum placuit unam e tota classe navim praemittere, quae littora exploraret, si qua forte statio Hispanorum deprehenderetur in quam Patres tuto possent exponi. Pater Petrus Martinius in scapham, cum novem Belgis et perpaucis Hispanis rectoribus descendit. Sed orta subito tempestas navim, unde in scapham desilierant, procul ad insulam Cubam deportavit.
Ipsi dies multos per asperam et incultum vagati litus, fame prope iam enecti, ad insulam exiguam provehuntur. Ibi adolescentes pisciculos retibus excipiebant. Unus celeri cursu proripuit sese suspicionemque insidiarum fecit. Nec temere: barbari confluunt et ad scapham natando leniter, ut erat litori vicina, progressi, Patrem Martinium duosque vectores belgas furtim a tergo complectuntur et asportant in litus. Martinium, in terram abiectum, cum insistens genibus extulisset ad caelum manus, clava capite impacta, mactant; duos pariter eius comites interficiunt ac spoliant. Reliqui e scapha tristem carnificinam clamoribus et eiulatu multo spectantes, vix barbarorum sagittas, protracto celeriter in altum navigio, effugerunt, alteroque post die devenerunt in stationem Hispanorum.
Erat Martinius virtute, doctrina, prudentia insigni praeditus. Nihil modestius illo, nihil oboedentius; nihil laboris et animarum salutis amantius. Natus Celdis, dioeceseos Caesaraugustanae oppido mdxxxii; Societatem inerat mdliii; ac Valentiae, Vallisoleti, Orani, omnes religiosi operarii numeros impleverat. In hac vero postrema expeditione labores maximos et pericula incredibili caritate toleravit.
Alii e Sociis Patres Iohannes Rogerius et Franciscus Villaregius rei domesticae adiutor, qui cum Patre Martinio ex Hispania solverant et quos ab eo disiunctos tempestas ut diximus abripuerat in Cubam insulam, inde Floridam anno sequnti petierunt.

1 Florida vocatur…videt] Hac descriptione Iosephus Iuvencius complexus est multas regiones quae nunc inter Civitates Foederatas numerantur, nam etiam Vasingtonia urbs sub latitudinis borealis gradu duodequadragesimo iacet. Paeninsula tamen quae Floridae nomine hodie vocatur sita est fere omnis infra latitudinis gradum tricesimum ac Sinum Mexicanum potius ab occasu habet quam a meridie.
2 Solum sterile, ac minime floridum.] Quid his verbis falsius? nisi sensu nimis frigide translato, qui ad loci naturam nullo pacto spectat, Iuvencius loquebatur de fidei seminibus novo in orbe terrarum serendis.
3 Gens atrox, robusta, currendi iaculandique peritissima.] Tales paene usque dicuntur esse Floridenses, nisi Alabamenses anno peracto se robustiores et currendi iaculandique peritiores praebuissent.

Annus Christi 1571: Societatis 32.

In Galliam inde procedens litteras accipit longe tristissimas de rebus prope perditis in Florida. Illuc, ubi a barbaris anno mdlxvi caesus erat Pater Martinius, reversi Pater Ioannes Rogerius et Frater Villaregius, spargere Dei verbum coeperant exiguo proventu. Indigenae Hispanis infensi caedibus mutuis odiisque certabant.
Ludovicus Menendes, regius Praetor illius expeditionis princeps in Europam recurrit ac, pericula dissimulans, spem in immensum augens, Borgiam impulit ut Socios sex in Floridam submitteret 4 duce Patre Ioanne Baptista Segura qui statum regionis miserabilem contemplatus, omnino faciendum existimavit ut in Cuba insula, quae vix iter unius diei distat a Florida, poneretur statio Societatis unde Sacerdotes et opportuna subsidia tempestive sumerentur. Non persuasit. Quare in Florida consistere coactus, occasionem pestilentiae ad barbaros vitae melioris studio inflammandos arripuit, nec paucos salubri tinxit unda caeloque intulit.
Interea audit regionem vicinam, Axacam nomine5 multo esse paratiorem ad Evangelii satus accipiendos. Nihil cunctatus eo contendit, invitante Neophyto, qui ante annos undecim ab Hispanis vectus in Europam, ibique donatus baptismo et laute ac liberaliter habitus, redierat in patriam. Laeti reperto duce itineris Christiano et summis beneficiis affecto pergebant.
Sed brevi mutatum et proditorem senserunt. Unum tamen hunc habebant, quo interprete uterentur, vernaculi sermonis ignari. Orant igitur ut hanc ipsis operam dare ne gravetur. Negat improbus, et fuga se proripit. Rogandum impensius et munusculis conciliandum Segura existimans, tres e Sociis ad eum allegat, Patrem Ludovicum Quirosum et duos non sacerdotes, Gabrielem de Solis et Ioannem Baptistam Mendem. Occurrit proditor cinctus globo barbarorum, et subeunti ad salutandum Patri Quiroso pectus sagitta transfigit, duos eius comites ceteri peremerunt.6
Expectabat Segura dum redirent Socii, eosque iam quintum diem morari mirabatur, cum Neophytum proditorem conspicit truci properantem vultu. Nec diu addubitatum est quid pararet, cum religiosis vestibus, quas Patri Quiroso detraxerat, per ludibrium indutus apparuit. Segura cum suis procubuit in genua, et omnes impiorum securibus concisi optatam mortem fortiter exceperunt.
Remanserant in insula Cuba Patres Rogerius et Sedennius; cumque nulli de Florida nuntii perferrentur, neque ignorarent quid barbarus furor posset, cognoscere per se ipsi quid ageretur decreverunt. Neophyti proditionem, caesos Patres, sacelli sacram suppellectilem conspurcatam, cognoverunt ex adolescente qui fuerat in Patrum comitatu. Neque inultam crudelitatem impii tulere. Comprehensi plerique ab Hispanis, poenas dederunt: antea tamen baptismum, singulari Dei beneficio; et eorum scilicet precibus, quos crudeliter interfecerant, consecuti. Proditor, cum reliquis percussoribus, in silvas evasit.

4 ut Socios sex in Floridam submitteret] Anno millesimo quingentesimo duodeseptuagesimo.
5 Axacam nomine]Axacae seu Aiacae nomen fuit illi regioni cui postea id Virginiae a Britannis est impositum. Angli enim anno salutis millesimo sexagesimo septimo, post Iesuitas occisas anno tricesimo septimo, Iacobi oppidum ibi condiderunt.
6 peremerunt] Die tertio Februarii anno millesimo quingentesimo septuagesimo primo.

Iterum De Naturali Historia

Hortulus Papilionum ad Floridense Museum Naturalis Historiae

Non solum aboriginum effigies ficticiae in Floridensi Museo Naturalis Historiae inveniuntur sed etiam veri papiliones, quorum numerus fibulis acubusque affixorum et in arcis conditorum fere infinitus est atque intus quasi in bibliotheca papilionum congestus; viventium autem et in hortulo foris volitantium multitudo non minus mirabilis, quo hortulo nullus locus, quoad sciam, hoc in oppido taedioso amoenior. Immo est quasi Zhuangi Zhoi somnium in nostrum et cotidianum mundum arte magica illatum.

Brephotropheum quoque adest, in quo erucae alantur donec in papiliones mutentur.

Papiliones in chrysallidibus sicut infantuli in incunabulis informantur.

Verba Plinii:

Insidet hic raphani folio primo vere et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. Inde porrigitur vermiculus parvus et triduo mox uruca, quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. Ad tactum tantum movetur, araneo accreta, quam chrysallidem appellant. Rupto deinde cortice volat papilio.

Tirones obliquum in ordinem se disposuerunt.

Foris in hortulo ipso:

Nullus hortulus sine piscibus illis magnis qui "koi" nuncupantur.
Papiliones mangis arienisque pascuntur.

2010-08-19

De Naturali Historia

Timucuae et el Lagarto

Lunae die, cum Irisatus Iocohamensis posuisset Ioshitacam Iuriconem, non solum ob pulchritudinem sed etiam quod partes insolitas quibusdam in pelliculis iam suscepisset, debere principissae aboriginum personam gerere in fabula de Diaboli Infundibulo tradita, si cinematographice esset narrata, ego coepi velle noscere qualis asepctus facieique fuerint hi aborigines qui ante Hispanos adventos hanc terram floridissimam incolebant. Itaque Floridense Museum Naturalis Historiae petivi.

Regula regulusque Calusarum, qui Floridam meridionalem incolabant.

Plerumque apud homines Anglice hodie loquentes ea historia dicitur esse naturalis in qua lapides metallae gemmae mare terra caelum herbae arbores animantia observata censeantur et describantur, neque usu neve experimentis a statu ut aiunt naturae longe removeantur, nisi quod omnia quandam ad schedas verbosis titulis instructas fibula glutineve affixa e naturali mundo illata sint in museum humano ingenio aedificatum. Quamquam Plinius libros hominum vitarum gentiumque variarum rationibus complevit, tales tamen res in museis naturalis historiae generatim hodie non reperiuntur…nisi quae ad Indos seu aborigines Americanos spectant. Nam usque fere ex eo tempore quo primum novus mundus est a Europaeis inventus, hi "aborigines" vel etiam "naturales" ab Europaeis nuncupati variis modis naturae aut apponebantur aut opponebantur, sed raro sine natura considerabantur.

Aborigines homunculis minimae altitudinis repraesentati retibus manibusque piscantur.

Christophorus enim Colonus aborigines innocentes descripsit fere secundum naturam viventes et malorum dolorum imperitissimi: immo Indos paene videri Stoicorum aureo saeculo vel Christianorum paradiso frui. Nam apud Colonum haec verba legimus:

Incolae utriusque sexus, nudi semper incedunt, quemadmodum eduntur in lucem, praeter aliquas feminas, quae folio frondeve aliqua, aut bombycino velo, pudenda operiunt, quod ipsae sibi ad id negotii parant.

Muscogeorum abavi qui saeculo 14º vixerunt.

Ut Adam, antequam ipse sed postquam eius uxor erubescere didicit (scilicet ne prorsus tam innocentes viderentur ut iniustum esset eos blanditiis armisve in Europaeorum ditionem redigere), sic hi aborigines vitas plus minusve naturales degebant. Quod fuit Colono Europaeisque commodo. Nam qui secundum naturam vitas agunt (ut philosophi iamdudum decantabant) omnia bona inter se communiter impartiuntur nec ius propriae possessionis agnoscunt. Sic nonagesima in Epistula Morali de aetate non tam praeterita quam ex maiore parte mente efficta scripsit Seneca:

Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens in tutelam omnium; haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim in quo pauperem invenire non posses?

Quae verba conferas cum Coloni his:

Nec bene potui intelligere an habeant bona propria; vidi enim quod unus habebat aliis impartiri, praesertim dapes, obsonia, et huiusmodi.

Qui nesciverit propriae rei dominium privatim tenere, illi nullum damnum inferes cum tu fortior et possessionis iuris peritior eandem rem ei abstuleris: ille enim, qui possessionis et furti nomine caruerit, te furtem nominare coram aliis gentibus ecclesiasticisque non poterit. Itaque nonnulli, inter quos numerandus est Colonus, scripserunt Indios secundam naturam benigne et liberaliter habitasse et maximum erga omnes amorem prae se ferre neque scivisse terrae dominium asserere nec certos fines inter se et alias gentes interponere defendereque; qua naturalissimae gentis historia scripta, quis diceret Hispanos Britannos Gallos Americanos aboriginum insulas agrosque iniuste cepisse?

Proeliator Calusanus

Alia tamen ex parte scripersunt alii, qui crudelitatem aboriginibus tribuerunt ac mores contra naturam institutos, ut crudelitatem, sodomiam, idolatriam. Nam, qui contra naturam vivere dicuntur, etiam contra ius naturale vitas miserrimas degere dicuntur, quod eandem commoditatem fortioribus advenis praebet ac si aborigines secundum naturam viverent: nempe quod dicebantur malae consuetudines radicitus esse evellendae. Secundum huius sententiae severiores, non solum in consuetudines malas procliviores sunt Indi, sed ipsi radicitus mali sunt, qui domari mansuefierique nequeunt. Itaque in aborigines ab Americanis dictum est:

Neque Indus nec perdix nec picea perdomari possunt.

Quod non longe abest a consimilibus adagiis Hispanice dictis. In tales autem homines naturales indomitabilesque, qui ad malitiam natura proniores se praebere dictitabantur, bellum indicere idem habebatur ac se ab hominibus naturaliter pravis iuste defendere. Huius modi erant Americani illi senatores imperatoresque qui saeculo undevicesimo Indorum agros capiebant dum in usum proferebant hoc adagium:

Nullum Indum bonum nisi mortuum.

Vel, ut Theodorus Roosevelt eandem sententiam illepide mutavit:

Non eatenus rem agam ut censeam nullos Indos esse bonos nisi mortuos, sed huiusmodi censeo esse novenos e denis, nec velim in decimum nimis diligenter inquirere.

Natura iterum commodum belli iusti praetextum praebet lucrosum, quamquam raro fit ut revera iustum esse videatur.

Alii, ut Sepulveda, voluerunt Indos depingere tamquam ad servitudinem natura ipsa institutos informatosque. Ut dixit Democrates apud Sepulvedam, qui de iustis belli causis apud Indos dialogum composuit:

Sunt et aliae iusti belli causae, quae minus quidem late patent minusque saepe accidunt, iustissimae tamen habentur, nitunturque iure naturali et divino: quarum una est, si non potest alia via in ditionem redigantur hi quorum ea conditio naturalis est, ut aliis parere debeant, si eorum imperium recusent; hoc enim bellum iustum esse lege naturae philosophorum maximi testantur.

Itaque commoditatis causa in pretio erat Indos seu aborigines cum natura coniungere. Qui igitur de rebus in America gestis legerit, hoc saltem, etsi nihil aliud, discet: si quem audiveris nimis celeriter garrientem de "iure naturali" aut de "naturae statu", eum fugas et quam longissime curras, nam certius certo ille quoddam malum tibi insalubre intendat, quo tu vel libertate vel agris vel vita ipsa priveris.

Perigrinator Muscogeus Apalachearum regulam, quae in lectica sedet, lamina donat cuprea.

Recentioribus annis has fabulas naturalibus de Indis decantatas iterum susceperunt homines qui vellent aboriginum imagine ad suos usus abuti. Qui maxime cultores habentur naturae circumiectae et colore viride insignes in medium ponunt naturam esse omni nisu conservandam, hi reguli Seattli verba proferunt,

Quomodo potestis caelum aut emere aut vendere, terrae calorem? Sententiam nobis miram. Si nos dominium nec ventorum increbescentium neque aquarum scintillantium tenemus, quomodo vos potestis ea emere?

Omnis pars huius telluris a meis sancta habetur… Albi mortui et suae patriae obliti ad astra eunt ambulatum; nos huius telluris pulchrae numquam obliviscemur, quippe quae genetrix sit rubrorum. Pars huius telluris sumus atque illa est pars nostrum.

Quae regulus Seattlus numquam dixit: immo haec verba vicesimo saeculo—anno millesmio nongintesimo septuagesimo primo—a Theodorico Perry in cuiusdam pelliculae cinematographicae scripto scaenario primum inveniuntur. Sed quibus commodum est hanc nexum inter aborigines et naturam esse effictum, ii sicut psittaci hanc oratiunculam ficticiam ut veram decantant: nam haec verba leguntur in libros in discipulorum usum editos, variis in paginis interretialibus, etiam typis edita ab Alberto Gore, qui locum e "Seattli" contione excerptum rettulit in libro cui titulus Tellus in Trutina. Sed homines volunt credere Indum ita naturam amavisse…quod commodum est mendacium.

Eiusdem generis sunt qui dictitent fistulas Nicotinanas ab Indis naturaliter paratas esse et salubriores quam alia sigarella.  Creditur a multis, et praesertim ab elegantioribus adolescentibus qui "hipsters" vocantur, societatem illam, quae "Naturalis Spiritus Americanus" nuncupatur et cuius proprium signum delineatio est aboriginis infundibulum nicotianum sugentis, naturales fistulas secundum mores Indorum parare sine elementis chemicis superadditis.  Scilicet omnes res "naturales" ita sunt hominibus salubriores, ut Natura est nobis alma genetrix.  Revera tamen illa negotiatorum societas pars est maioris et quasi maternis universitatis "R.J. Reynolds," nec ad aborigines ullo modo spectat, nec fistulas parat aliis salubriores—nam omnia sigarella sugatoribus fumorum carcinoma afferunt—sed fortasse etiam magis perniciosas.  Alter nexus inter Indos et fistulas Nicotianas exstat, nam eae quae in regionibus in aboriginum usum foedere reservatis multo minus constant, quod illis in regionibus nulla auctoritas est reipublicae qua vectigalia in sigarella imponantur.

Alter piscator cum parvulo monstro dimicat, quod aegre facile multis tridentibus uno tridente conficitur.

At, ut ad museum Naturalis Philosophiae revertar, non debet lectoribus mirum videre aborigines intra res naturales exhiberi, vel saltem figuras hominum ad similitudinem Indorum fictas.  Nulli Hispani equites, nulli Galli negotiatores, nulli Britanni purpureis vestimentis induti milites, nulli Americani Europaeis Africanisve stirpibus orti ostenduntur, sed soli aborigines.

2010-08-15

De Captivo

Nuper, cum Stanislaus Varsoviensis commentationem de televisoriis lepide edidisset, ego coepi iterum spectaculo quodam televisifico frui quod praeterito anno primum spectavi.  Nam, etiamsi nullum televisorium domi habeo, possum tamen per rete ut aiunt universale pelliculas cinematographicas et series televisificas poscere ad mentem iucunde delendam.

Hac in spectaculorum serie, cui titulus Captivus est impositus, persona principalis oblivione omnis memoriae affectus sclopetarum sonu expergiscitur prope quondam oppidum, cui nomen simpliciter est Oppidum.  Quis sit, ipse nescit, sed sentit se quondam alio in loco extra Oppidum sito alteram vitam egisse.  Oppidani tamen omnes sentiunt, et conantur hunc virum suadere, suam vitae communis rationem, secundum mores sibi peculiares institutam, esse solam quae exstare possit.  Hi oppidani non nominibus sed numeris nuncupantur; numerum igitur Sextum in eum imponunt.  Seni porro cum affabili tum terribili obtemperant, cui numerus Alter et qui videtur aliquando medici muneribibus, aliquando tyranni officiis fungi.

Inter Sextum et Alterum disceptatur et quasi pugnatur de Sexti libertate pro semet ipso vitam eligendi, nam ille aut de sua vita Neoeboracensi somniat, quo ab Oppidulo effugere gestit, aut periculose hallucinatur atque in insaniem labitur, unde Alter et Oppidani conantur eum retractare.  Cum progressu temporis, Alter et familiam et amorem et artem psychologicam et praecipue terrorem adhibet ut Sextum alliciatur Oppidanorum mores sequi et quasi auream mediocritatem accipere, sed Sextus, aut in παρανοίην aut ad veritatem descendens, intellegit Alterius Oppidum ita constitutum esse ut omnes cives ad normas suae voluntati libertatique alienas accipiendas cogantur.  Sextus autem ipse suo ingenio cogitur Oppidi amoenitatem spernere, alios Oppidanos indagari qui alteram vitam somniant, ex Oppido ipso tandem effugere.

Tota fabula est quasi sensus translatio, qua et vita nostra communis et humanis mentibus effingi ostendatur et nos intra certos fines cohiberi, qui voluntatem nostram circumscribant et, si a ditioribus potentioribusque ad tyrannidem efficiendam abusi sint, opprimant.  Etsi haec sententia moralis aliquantulum trita esse videtur, spectaculum tamen ipsum arte cinematica, qua est paratum, multis etiam pretiosissimis pelliculis a Ruscisilvensibus seu Acrifoletensibus paratis, ut mea opinio fert, longe antecellit.

Itaque exercitationis causa non pessimum consilium mihi videbatur titulos addere Latine scriptos quibus histrionum verba verterentur, sed ipse de talibus artibus nihil scio, nec quoad sciam possum talia exercitia huic paginae apponere.  Alterum igitur consilium excogitavi, secundum quod titulos nubeculatos (sine dubio mendose) addidi quibusdam imaginibus e tertio huius seriei spectaculo sumptis, quae omnia in unum libellum pictographum congessi.  Qui forsitan sit illepide compositus, sed nihilominus me docuit alteram rationem qua aliquid Latine scribam cum nullum aliud possim argumentum idoneum excogitare. At, qua sum pigritia, quattuordecim tantum paginas perfeci. Fortasse alias quodam die conficiam, sed censeo me satis hodie didicisse de ordinatro et variis de programmatibus computatralibus quibus talia documenta parari atque in rete exponi possint, neque usui mihi fore talem scientiam, cum debeam magis in veros potius libros legendos incumbere quam tempus terere in nubeculatis libellis parandis.

2010-08-13

De Micanopia

Mediatoris Ecclesia Micanopiensis

Hodie e lecto taedioque solito me excitavi ut vetustum oppidulum visitarem, cui nomen est Micanōpia. Nam nonnihil boni de quadam huius oppidi popina audivi ex amica nunc absente, cuius consilia sententiaeque me antea numquam fefellerant. Porro semper avidus sum cupidusque novas res tam visendi quam discendi: itaque annales evolui Floridenses, ut Micanopiae origines resque ibi gestas ante iter susceptum compertas haberem.

A studiosis antiquissimas Hispanorum equitum narrationes lecticantibus hic locus fertur a Timucuis aboriginibus (qui fortasse sub Ocmulgearum nomine septimo vel octavo saeculo post Christum natum huc advenerunt) antiquitus esse habitatus. Hi Timucuae, qui late imperabant per has regiones quae nunc Florida et Georgia vocantur, in gentes divisi erant tres, quorum Ferdinandus de Soto sexto decimo saeculo rettulit regulos esse Saturivam, Utinam, Potanum, qui inter se fere continenter bellum gererent et suum ipsius nomen in suum quisque gregem imposuisset. Eo tempore hoc oppidulum Potano obtemperabat, cuius ipsius sedes circiter tria millia passuum distabant prope magnum lacum qui hodie Arancius vocitatur; sed post Potanum mortuum et cum temporis morbique variolarum progressu Timucuarum potestas diminuebatur, donec duodevicesimo saeculo pauci superstites cum aliarum gentium aboriginibus novum et mixtum condiderunt populum, qui Seminoles1 usque appellatur.

Ex his Seminolibus quaedam tribus Oconearum anno millesimo septingentesimo decimo quinto (aut paulo postea), quo longius ab Europaeis advenis habitaret, solum vertit et novum oppidum hoc in loco condidit, cui nomen Cuscovillae2 imposuit. Cuius rei historia ad nostram aetatem per Guiliemi Bartram Americani perigrinatoris curam diligentiamque est tradita, quippe qui philosohpiae naturalis studiosus anno millesimo septingentesimo septuagesimo quarto, cum Britanni Floridam regere conarentur, hanc regionem lustrans Cuscovillam invenisset visitavassetque necnon sua Itinera descripsisset. Guiliemus, cum comiter in Seminolum mensas dapesque exceptus ipsos aborigines atque eorum amoena prata silvasque iucundas laudaret, eorundem res minus iucundas gestas quoque litteris mandavit, ut ex eius Itineribus excerpta verba haec ostendunt:

Hos agros, usque ad Floridae promontorium, eo tempore sibi asserebant et Tomocae3 et Utinae et Calusae et Iamases, atque aliae antiquorum Floridensium reliquae gentes, necnon septentrionales profugi e suis finibus a Caroliniensibus exacti ac nunc cum Hispanis foederati et eorum aegide tuti, qui, ut septentrionales iuvarent, novum oppidum oppugnabant et multos annos vexabant; sed Alachuae seu Oconeae, ab et aliis advenis et praesertim profugis Muscogeos (quibuscum Alachuae foedere erant coniuncti) fugientibus firmati...omnes consociati tandem potuerunt hostibus resistere atque etiam eos in ipsorum sedibus aggredi; tandem hi Alachuae, cum Muscogeis quasi patruis adiuvantibus, hostes vicerunt atque exstinxerunt, deinde in Hispanorum colonias ingruerunt, quas omnino diripuerunt.

Postea, Britannis ab Americanis expulsis, cum Hispani de iure easdem terras ab Americanis iterum anno eiusdem saeculi octogesimo tertio accepissent, Seminoles coeperunt ex Hispanorum Foridae finibus impetus facere in Georgiam, quod Americani et praesertim Georgienses aegre ferebant. Itaque undevicesimo saeculo ineunte Americani coeperunt varia bella gerere contra Seminoles, qui cum Britannis contra Americanis foedus panxerant. Si lectori tam difficile quam nobis nunc videtur meminisse quis cum quo consociatus cuius in fines bellum intulisset, omnibus fortasse gaudio erit sequela multo simplicior: nam hunc nodum exercitus Americanus, duce Andrea Iacksone4, gladio solvit et, foedere cum Hispanis anno 1819º icto, Floridam in Americanorum dicionem anno 1821º accepit.

Cuscovilla tunc Micanopae5 regulo Seminolensi parebat, qua de causa Neoeboracenses, qui novam urbem inter primas colonias Americanas in Florida sitas condiderunt, eam vocaverunt Mĭcănōpĭa.6 Quarto tamen die post ferias Christi natalicias celebratas anno millesimo octingentesimo tricesimo quinto Micanopa cum fere ducentis Seminolibus ex insidiis centum et decem milites Americanos a Francisco Dade ductos invasit (Micanopa enim ipse primus glandem in Americanos misit), quorum militum sunt omnes praeter tres desiderati, atque tres tantum Seminoles sunt interfecti. Sic Micanopae ipsius manu incohatum est alterum bellum Seminolense, quod per septem annos duravit. Intra quos annos duo castella prope Micanopiam munita sunt, quibus nomina indita sunt Castellum Provocationis et, non sine quadam ironia, Castellum Micanopiae. Eo tempore Micanopia oppidulum ex fortasse octo aut decem tuguriis constabat. Septem cruentis annis circumactis a Seminolensibus occisi sunt circiter tricenti milites Americani, ab Americanis tamen quot aborigines interfecti sint, nemo est qui sciat. At Micanopa ipse, indutiis pactis, contra ius gentium ab Americanis comprehensus, cum multis ex suis captis a Floridae finibus exactus in Oclahomam est deportatus, quae regio (eo tempore nulla civitatis iure firmata) decies centenis millibus passuum a Cuscovilla Micanopiaque distat.

Post alterum bellum Seminolense confectum Micanopia non multum crevit, sed Cuscovilla in temporis oblivionem prorsus evanuit, nisi fortasse hoc, quod proximus lacus fere siccus et quaedam via nomina habent Tuscavillae. Sed satis sanginis effusi, satis crudelitatis, satis omnium mendacium gentium dolorum his in rebus gestis leguntur ut debeat Micanopia esse referta phantasmatibus atque umbris.

Deversorium unius umbrae.

At, cum libros commentariorum de Floridensibus mostellis inveniendis scriptorum consulerem, didici unam et solam umbram, quae morbo Americano seu diabeti confecta e viventum mundo discessisset, dici parvulo in deversorio hospites non inquietare sed magis mollire et curare. Nam si quis labrum aquae semiplenum per noctem relinqueret dum Morphei regnum peteret, omnem aquam de labro (etiam obturamentum fixum) ante solem ortum a phantasmatis vi mysteriosa haustum iri.

Quid? Num e fere quingentis annis, e bellis innumerabilibus, e gentibus proditis atque alias prodentibus occisis nullum animae fragmentum nisi id cuiusdam obesae anus nimio lactis gelati pastae cui placeat labra curare haurienda dicitur Micanopiae repperiri? Nonne oppidulum tam historia quam nomine ad phantasmatum terriculamenta idoneum debet fabulas studium magis moventes perigrinatoribus praebere?

Ego cum circa cenandi tempus advenissem cunctum oppidulum inveni clausum: nam omnes tabernae et tres popinae (quorum una prandium praebet, duae potionem Arabicam et varia crusta, omnes tres lac gelatum) ante horam quintam aestate clauduntur, si etiam aperta sunt aliis quam Saturni Solisque diebus. Nam pauculi perigrinatores aestate per Floridam autoraedis itinera faciunt, et pauciores propter has pecuniarias angustias, et fere nemo post quintam horam. Micanopienses qui volunt in popina cenare possunt Gainesvillam petere; nulla igitur causa est cur in hoc oppidulo, cui plus minusve tantum sescenti et quinquaginta incolae (viventes, et una sola mortua), ulla popina debeat cenam apponere.

Itaque esuriens, taedio adhuc affectus, nihil ullius momenti intuitus, discessi et domum petivi. Haec prima fuit mihi perigrinatio Floridensis in qua nullam tortam crustulatam e Caionensibus citreis viridibus paratam comedi: insolitam iniustitiam!

Maximum totius oppiduli aedificium.

  1. Seminoles] nomen huius commixtae gentis videtur ex aboriginum verbis quae sunt Ishti Semoli profluxisse et vel 'errones' vel 'profugos' significavisse.
  2. Cuscovillae] Cuscovilla inter scripta Guiliemi Bartram legitur et plerumque in Floridensibus historiis post eius Perigrinationes conscriptis. Nomen Tuscavillae autem Micanopiae nonnullis in locis repertum dicitur ab Oconearum sermone esse ortum; quid discriminis sit inter Cuscovillam et Tuscavillam, si sit, nondum repperi.
  3. Tomocae] Hi Tomocae sine dubio idem nomen habent ac Timucuae, vocalibus paulo immutatis, et forsitan superstites fuerint illius gentis antiquae.
  4. Andrea Iacksone] Andreas Iackson postea anno 1821º Floridae praefectus est atque anno 1829º septimus Americanorum praesidens est creatus. Is primo in bello Seminolensi pugnabat; in altero bello contra eosdem gesto imperabat Zacharias Taylor, qui anno 1849º duodecimus attigit ad summum magistratum totius reipublicae. Mirum est hoc oppidum, inter primas colonias Americanas in Florida conditas et quod quasi incunabulum bellorum duos, qui praesidentiali honore digni futuri erant, ad hanc regionem vocavit, hodie fere nullius momenti haberi et a paucissimis incolari.
  5. Micanopae] Micanopa < mico ('rex') + naba ('supremus'). Qui, antequam regnum adeptus est, Sintchacea ('frequentator stagnorum') vocabatur. Idem etiam Hulbutta Haio, seu 'crocodilus insanus,' appellabatur; illud cognomen Haionis seu 'insani' videtur bellatoribus virtute insignibus esse inditum. Multae huius nominis formae leguntur, sed fere omnes sine littera "i" ante ultimam syllabam perperam interposita, nec possum ullam auctoritatem vel rationem invenire cur huius reguli nomen Micanopia scribi debeat.
  6. Micanopia] Nominis formam quae est Micanopia testantur et altera epistola a variis incolis ad Andrean Iacksonem praesidentem anno 1829º missa et altera a Micanopiensium triumviris ad eundem et eodem anno scripta.

2010-08-10

Unde sermones depromi possint.

Adagium neque apud Erasmum neque apud Manutium repertum:

Sermonem ex olla promere

Quid prodest strepitus labiorum, ubi cor est mutum? Sicut enim vox sine modulatione est quasi vox porcorum, sic oratio sine devotione, est quasi mugitus boum. Talesque preces sub lingua natae dicuntur, pectore illarum prorsus ignaro. Non secus, ac si quis ex olla vacua sermones promere ausit; quod Germani in proverbio dicunt Auß einem holen Hafen reden.—Flitneri Nebulo Nebulonum


Dictum illi non dissimile hodie apud discipulos Americanos in usum venit hoc: libellum e podice promere. Quod dicitur in eos qui, dum clepsydra extremum stillicidium exhaurit, pensum magis profligatum quam absolutum adfectumque habeant, prorsus nihil significans sed ad constitutum verborum paginarumve numerum plus minusve tendens, quod nihilominus tradere professoribus audeant.

Dicitur quoque, per sensum magis ad stultitiam translatum, in ventosos oratores qui de re publica verba faciant, numeros indiciaque rerum effingentes vel etiam mera mendacia deblatterantes. Et praecipue dicitur in eos ad sectam illam famosam haerentes quae nomen sibi vindicat "factio theae" seu "potionis Sinensis factio." In exemplum hunc dialogum non omnino e podice deprompsi:

Aulus Agerius:

Audistine, mi Numeri, Sarah Palin et Glenn Beck nuper dixisse Obamam non solum fautorem esse omnium bonarum aequationis ac Mahometanum qui in Kenia natus esset neque umquam in populi Americani civitatem susceptus esset, sed etiam cum senatu agere ut omnes aetate provectiores et infantes intellectus debilitate praediti apud tribunalia a semet ipso constituta iudicarentur et capitis damnarentur, ne parcam rempublicam communisticam oporteret pecuniam solvere ad cives "inutiles" aestimatos sanandos?1

Numerius Negidius:

Nescio utrum magis mirari debeam quod Palin et Beck et alii istius generis nebulones cotidie novas fabulas ficticias e podice promere possint an quod numerus stultorum et delirantium, qui etiam minimam fidei particulam adhuc tribuant his morionibus mendosissimis, numquam finitus esse videatur.


Audistine…sanandos?] Ne putas me effinxisse has mendacias, scito omnes tales contumelias (et prorsus falsas) per rete universale ac praesertim inter epistolas electronicas et apud Facebook et YouTube nimis facile posse repperiri. Quibus lectis spectatisque, liquet lectori quo paco Frutex ille balatro bis creatus sit praesidens: nam reipublicae virtus et salus in civium prudentia sunt sitae. Vae nobis.

2010-08-08

De Diaboli Infundibulo

Diaboli Infundibulum

Fuit quidam rex aboriginum, qui nomen suum tam superbia quam ferocitate insigne in gentem has floridas silvas incolentem diu ante imposuerat quam vel Britanni coloni vel etiam Hispani equites alioquin impavidi primum didicerunt el lagarto timere et in dubiis horrentibusque paludum umbris gressum trepidanter festinare. Is habuit unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat: sed multi iuvenes principesque vicinarum gentium quoque didicerunt mortalitatem consequi semet ipsos mortales ortos, cum conarentur aut regi invito donis promissisque suadere ut eam in matrimonium daret, aut, sperantes se fraude armisve posse quod oratio nequivisset, regem fallere et nympham auferre. Immo tam crebra fuit turba procorum quos ad inferos saevus rex tradidit ut alter rex ille etiam superbior ferociorque, qui tristem umbrarum gentem imperabat, animadverterit et recentes advenas causam rogitarit cur tot adulescentes immaturo itinere contento in suam civitatem recipi poscerent.

Nephila, venenosum genus aranearum
quod Infundibulum hodie undique custodit.

Sic etiam ferreus princeps mortuorum, cui longe postea Christiani hac in terra victores nomen Diaboli indituri erant, didicit mortalem exitialis pulchritudinis natam esse, cuius illecebrae quamvis invisae eius studium cupidinemque insatiabilem adeo commovit ut aboriginum pagum adiverit ut cum patre colloqueretur. Qui contra mortalium procorum mores nulla dona secum attulit nec promissa dabat quae pater iracundus recusaret; immo imperiosus ille larvarum rex formosam virginem ut praedam sibi iam obligatam postulavit. Minaces autem aborigines, tanta fuerunt superbia, Diabolum cum illudebant tum obstinatum de pago vi depulerunt. Ille indignans et domum reversus dispersos manes congregavit et triste umbrarum delectorum agmen composuit quod in aborigines duceret ad oppidum vastandum ac cunctam gentem in suam ditionem redigendam.

Diaboli iussu terra mota hiavit, unde ipse fertur pallidum equum insidens, sicut postea Hispani Britannique animalia aboriginibus prorsus ignota adhibebant, quem inferus sequebatur, erupuisse ac ferrum ignemque in oppiduli tuguria intulisse ac cum aboriginibus intrepidis et fortasse etiam Diabolo ipso in saevitiam proclivioribus proelium immanitatis utraque ex parte invisitatae fecisse. Pugantum esse ancipiti Marte, nec Diabolum furentes barbaros victurum fuisse si duceret qui possent trucidari. Eum regis filiam arripuisse et suis cum mortuis et immortalibus militibus graviter vulneratis ad hiatum refugisse; ultimos duodecim milites qui tota de aborginum gente superessent eum usque ad inferorum portas persecutos. At extremus dolus Diabolo restat: nam ille undique aboriginibus circumdatus, dum in terram descendit, eos carmine, contra quod arma nihil valent, fascinat atque in saxa omnes mutat.

Itaque hodie e duodecim saxorum hunc hiatum circumstantium fontibus rivuli quasi lacrimae effunduntur. Ambigitur autem utrum hi duodecim lapidei aborigines flere pergant quod pulchram regis filiam abduci siverint et bellatoris officio rite perfungi nequiverint, an quod prima vice in bello exsuperatis non sibi liceat regi fortiore quam suo servire et cum inferis militare.

Militis lacrimae usque effunduntur.

Hic terrae hiatus hodie Diaboli Infundibulum appellatur, quoniam moles ossium et animantium vestigiorum, tamquam in rapacis bestiae gulam haustorum atque immanibus dentibus molitorum, ima in parte congesta ad cuiusdam hominis mentem vocavit pistoris infundibulum, in quod frumentum ponitur ad molendum. In huius Infundibuli lateribus spatia tabulis ligneis supra terram publice aedificata sunt quo commodius peregrinatores voluptatis causa in hiatum descendant ac fontes visant et omnem amoenis loci pulchritudinem. Puellae ubique garriunt et rident, quibus naturae mira oblectamenta perplacet spectare, nec Diabolum nostra aetate timent.

Gradus ad inferos.

2010-08-07

De navibus mira celeritate, quarum vectores et nautae multum inter se differant.

M. Antonius Muretus, quinto in Variarum Lectionum libro, cum de beatorum insulis non sine poetarum fuco dissereretur, haec larvalia verba protulit:

Sed de earum situ non idem ab omnibus traditur.  Nam cum plerique omnes, Homerum secuti, eas in Hispaniae finibus collocent: non desunt tamen, qui Indiae vicinas esse dicant; in primis autem mihi visum est admirabile et absurdum, quod apud Graecum quendam Grammaticum reperi, eas in Britannia esse.  Talem enim quandam fabulam narrat: esse in littore eius maris, quod insulam Britanniam alluat, homines quosdam piscibus capiendis victitantes: qui Francis quidem pareant, neque tamen sint vectigales.  Ii nonnumquam in aedibus suis dormientes audiunt vocem, qua inclamantur; sentiuntque, pro foribus adesse multitudinem quandam hominum summa cum hilaritate plaudentium; expergefacti autem, et domo exeuntes, neminem quidem conspicantur; naves tantum quasdam reperiunt, non suas, quas ex ipso strepitu vectorum plenas esse intelligunt; subeunt igitur illas et ex consuetudine remigant Britanniam versus; et quo alioqui ne velis quidem passis, secundo vento, suis navibus pervenire breviore quam quatuor et viginti horarum spatio solent: eo tum unica eaque non long remigatione deferuntur; ibi incognitos illos vectores exponunt; cumque neminem omnino videant, sentiunt tamen ingentem concursum fieri ad littus hominum congratulantium iis, qui recentes venerunt, eosque maxima cum laetitia excipientium.  Audiunt etiam eos inter se humanissime consalutantes: cum alius alium proprio nomine, alius a tribu, alius ab artificio, alius etiam gentis ac cognationis nomine appellet; tum iisdem illis navibus conscensis, qua celeritate venerant, eadem revehuntur domum.  Quin etiam a quodam historiae scriptore proditum est, C. Iulium Caesarem eo aliquando una triremi cum centum hominibus delatum: cumque incredibili loci amoenitate captus sedes ibi capere vellet, ab illis ἀειδέσιν incolis invitum et reluctantem eiectum esse.

Huius fabulae naves invisitata celeritate praeditae studium meum movent, quippe quae ad mentem illas vocant Phaeacas, quibus Alcinous dixit Ulyssen domum quam citissime vectum iri his verbis:

τῆμος δὲ σὺ μὲν δεδμημένος ὕπνῳ
λέξεαι, οἱ δ' ἐλόωσι γαλήνην, ὄφρ' ἂν ἵκηαι
πατρίδα σὴν καὶ δῶμα, καὶ εἴ πού τοι φίλον ἐστίν,
εἴ περ καὶ μάλα πολλὸν ἑκαστέρω ἔστ' Εὐβοίης·
τὴν γὰρ τηλοτάτω φάσ' ἔμμεναι οἵ μιν ἴδοντο
λαῶν ἡμετέρων, ὅτε τε ξανθὸν Ῥαδάμανθυν
ἦγον ἐποψόμενον Τιτυόν, Γαιήϊον υἱόν.
καὶ μὲν οἱ ἔνθ' ἦλθον καὶ ἄτερ καμάτοιο τέλεσσαν
ἤματι τῷ αὐτῷ καὶ ἀπήνυσαν οἴκαδ' ὀπίσσω.

Itaque et umbrarum et Phaeacum naves possunt unius diei spatio mare, vel potius limen quoddam inter vivos et mortuos, inter domum et terras tam fabulosas quam remotas, inter historiam et fabulam positum transgredi. Necesse autem est utrique navis generi a nautis gubernari, quos oportet alios esse atque ipsos vectores, quorum alter tranquillus dormiebat, alter turba hiliaritate gaudens e vita iam excesserat. Et fortasse, quod somnum quasi gelidae mortis imago videri potest, consimiles naves nautaeque cum utraque fabula non inepte neque illepide coniunguntur. At magis nobis placet de his nautis aliter cogitare: qui videntur morigerorum officiis fungi servorum ad auctoris commoditatem, qui velit personam non solum a loco in locum movere sed etiam ab altero narrationis genere in alterum: nam tam longe distat Phaeacum urbs mira atque Ulyssis mirabiliores fabulae ibi narratae ab Ithaca, quam Caesaris res gestae lucifugentibus a larvis beatorumque insulis. Caesar tamen non dicitur vel dormivisse vel mortuum esse cum transfretasset illuc unde poetae negant redire quemquam.

2010-08-06

De amoris verbis in mensa pictis et repertis.


Haec verba inveni picta non longe a Floridensi studiorum sede litterarum Latinarum Graecarumque, in quodam loco aperto ubi discipuli bonarum artium solent varias causas tam publicas quam privatas coram aliis exponere. Quorum pictor videtur rem privatam in mente habuisse cum incaute sua scripta nondum sicca in hac lapidea mensa deponeret, quamquam propter pigmenti perpetuitatem eius amor casu nunc est in medium positus. Nomen autem appositum videtur esse Lusitanicum, quo sermone illud vocabulum idem sibi vult ac "apicula." Dispeream si nomen magis ideoneum ulli amatori umquam contigit et mellitius: quippe in quo insint et mellis dulcedo, et spiculae dolor, et nominis diminutivi sensus tenuis atque urbanus. Quid enim νεωτερικώτερον?

2010-08-04

De imaginum libello Americano-Iaponico

Hodie referuntur milites Americanos sacra anniversaria celebrare propter foedus cum militibus Iaponicis abhinc annos quinquagintos ictum, ad quam rem in Iaponum animos vocandam libellus pictographicus est ab exercitu nostro per rete universale in lucem editus. Hoc in libello, quoad intellegere possum, Americani milites se depingunt tamquam pueros auricomos et cuniculorum auribus praeditos qui sollicitas puellas Iaponicas (cuius prudentia perspicillis notatur) sine dubio in periculum maximum inducant.

Fortasse aliquis linguae Iaponicae peritus (ut Irisatus?) poterit mihi explicare quam ob rem homines velut lepusculos depingere lepidum esse videatur... nam vix possum mea mente causam effingere cur nostri milites velint magnis auriculis videri insignes.

At fortasse hic imago tantum ad milites exercitus ipsius pertinet, nam milites classici aliter alias depinguntur: id est ut puella Patris Natalicii pilleo induta. (Lector est de verbis classicorum propriis, quae illa in imagine insunt, monendus; nam illa periodos in Iaponum sermonem versa est sumpta a pelliculae intra bellum Vietnamense veracissime depictae et omnibus adulescentulis Americanis notae, cui nomen "Toto Metallico Tegumento," scaena prima et notissima.)

Estne haec ratio pingendi solita? Num inter Iapones bellatores saevi ferocesque cuniculorum auriculas pilleosve Natalicios gestitant? Estne qui velit hunc libellum enodare explicareque vel titulos nubeculatos in Latinum sermonem vertere?

2010-08-03

De pellicula Rubra

Cum Pastrix mentionem fecisset de vestium ostentatrice quae tam forma quam munditiis urbanitateque nomen mereret Primae Gallarum Dominae, necnon cum ego quodam in colloquio eodem nomine "ostentatricis" usus essem, in mentem pellicula nuper venit pulcherrima, cui titulus "Ruber" est datus et a Christophoro Kieslowki peritissimo dispositore cinematographico est anno millesimo noningintesimo nonagesimo quarto in lucem editus. Nam in lepidissima fabula illa, cuius argumentum prinicpale est hominum fraternitas, ut in antecedentibus pelliculis libertas atque aequalitatis tractabantur, Valentina, indutrix tam pulchra quam erga homines animaliaque lenis aspero cum iudice Helvetico, cui nomen Iospehus, de officiis disputat quae inter omnes debeantur. Hac in dispositione personarum nonnihil urbanitatis latet: nam vestium ostentatrices, quae vulgo "exemplaria" vocantur et quae ita in praeconiis ut in elatis spatiis ad deambulationem aedificatis, ubi coram criticibus, diunariis, machinulis photographicis certo animo etiam falsa confidentia roborato gradiantur, ab omnbius tamquam vera exemplaria imitabilia spectantur, cum iudicis sit homines inspicere ad veritatem animamque penitus conditam indagandam. Apud Christophorum Kieslowski, utriusque vita, ingenium, anima ab altero non solum spectatur sed etiam funditus quatitur, ut de omnium fraternitate discendo uterque de semet ipso quoque res novas discat quae sine amicitiae speculo non possit imaginari.

Ostentatrix: Falsum habes.

Iudex: De qua re?

Ostentatrix: De omnibus rebus. De omnibus. Homines non sunt mali. Non est verum.

Iudex: Sic.

Ostentatrix: Aliquando debiles sunt.

Iudex: Puer, qui didicit patrem non sibi suum proprium esse patrem, eratne tibi amator an frater?

Ostentatrix: Meus frater.

Iudex: Quot annos est natus?

Ostentatrix: Sedecim.

Iudex: Quam diu heroino utebatur?

Ostentatrix: Quomodo scis?

Iudex: Non difficile erat coniectare.

Ostentatrix: Forsitan nescias: canem tuam esse gravidam.

Id nesciebat iudex, qui antea nullam sollicitudinem cani praestabat, nam, qui iudicis oculis omnia aliena secreta atque arcana facile potuit cernere et decernere, ipse de sua cane, sua domo, sua vita pauca recte intellegebat. Spectator igitur a spectata inspicitur, dum is illam invicem inspicit: qua in mutua ratione et cura fundamentum constat fraternitatis.

Tales pelliculae sunt mihi saltem oblectamentis, quamquam plerisque nihil nisi taedium afferunt quippe quae armis pyrotechnicis displosivisque careant et manante ubique curore.  Difficile igitur est hodie spectacula cinematographica invenire quae fabulam potius narrant quam series proeliorum ac iocos insubidos; sed fraternitatis causa cum amicis spectanda sunt etiam ista Ruscisilvae seu Acrifoleti novissima et raucissima.