2010-09-24

De osculis osculationeque

Crocodilus osculationis cupidus.

Servii verba de primi Aeneidis libri versu ducentesimo quinquagesimo sexto:

oscula libavit] Leviter tetigit. Et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. Sane multi nolunt ita intellegi, ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa labella contingens, sed ita aiunt: tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre. Ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula; nam ora vultus dici, ut “intentique ora tenebant” et “sic ora ferebat." ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus “summaque per galeam delibans oscula fatur."

Addam ego hoc: duos tantum apud antiquos nomen substantivum osculationis adhibuisse: Ciceronem et Catullum. Ille de Lesbia seu Clodia hac in periodo salse loquitur:

Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocarit, virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciat, si denique ita sese gerat non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonum, sed etiam complexu, osculatione, actis, navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiam proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur?

Pulcherrima verba ad numeros cadentia: sed insolita vocabula semper sunt animadvertenda. Forsitan igitur prudentes lectores suspicentur me dicturum Veronensem idem insolitum nomen in Lesbiam perhibuisse, quae coniectura primo asepctu rationi quam maxime consentanea videtur. Sed aliter res sese habent; scripsit enim C. Valerius in carmine duodequinquagesimo:

Mellitos oculos tuos, Iuventi,
siquis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta,
nec mi umquam videar satur futurus,
non si densior Africis aristis
sit nostrae seges osculationis.

Haec usque ad milia trecenta ad memoriam statim vocant aliud carmen, non de Iuvento sed de Lesbia pactum, cui hoc nomen osculationis pertinere credamus, si fidem tribuerimus dicentibus Lesbiam fuisse pulchram illam Pulchri sororem. Ita basiare et osculatio non videntur tam facile discerni posse quam interpretes Vergilii sperabant, neque Iuventus a Ciceronis Clodia tam cito quam alii interpretes Catulli volunt.

Ad illud Ciceronis alias revertar; nam insunt quinque lineae quarum causa iam coepi suavas silvas populari.

2010-09-18

De pugillaribus

Catullus

carmen 42

iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis.


Plinius maior

Historia Naturalis 13.69

Postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora invenimus apud Homerum…

Historia Naturalis 16.68

Tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos aut lamnas raro usu spectatur.

Seneca iunior

epistola 15

Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus…

epistola 87

De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit †non magis hora†, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane.

epistola 108

Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt.

Plinius minor

epistola 1.6

Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.

Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare.

epistola 1.22

Et medici quidem secunda nobis pollicentur: superest ut promissis deus adnuat tandemque me hac sollicitudine exsolvat; qua liberatus Laurentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque otium repetam.

epistola 3.5

In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella vehebatur.

epistola 6.5

Nam et Celsus Nepoti ex libello respondit et Celso Nepos ex pugillaribus.

epistola 7.9

Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?

epistola 7.27

Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret.

epistola 9.6

Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quiete transmisi.

epistola 9.36

Venor aliquando, sed non sine pugillaribus, ut quamvis nihil ceperim non nihil referam.

Suetonius

Vita Augusti 39

Lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos, quod pecunias levioribus usuris mutuati graviore faenore collocassent.

Vita Neronis 52

Venere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis versibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant.

Aulus Gellius, scriptor memoratissimus

Noctes Atticae 17.9

Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum virum indidem quempiam inlustrem—sive ille Hasdrubal sive quis alius est, non retineo—epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse: pugillaria nova nondum etiam cera inlita accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat, misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.

Apuleius

Metamorphoses 6.25

Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula; sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam qui tam bellam fabellam praenotarem.


Iustiniani Digesta

13.6 ¶.17 §.3

igitur si pugillares mihi commodasti, ut debitor mihi caveret, non recte facies importune repetendo: nam si negasses, vel emissem vel testes adhibuissem.

33.10 ¶.6 §.1

Sed nec pugillares et codices in supellectili sunt.

50.16 ¶.148 praefatio

Non est sine liberis, cui vel unus filius unave filia est: haec enim enuntiatio "habet liberos" "non habet liberos" semper plurativo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli.

2010-09-17

De Ferdinando Fontenada naufrago et captivo

Qui de novo orbe scripserunt variis modis res gestas narraverunt: Ferdinandus enim Cortesius et Deo et praesertim sibi confidens non sine quadam insita et naturali animae alacritate epistulas ad Carolum regem misit, et Galli maxima cum acerbitate in Hispanos victores invehebantur, et Iesuitae non insolita cum maestitia martyros ita ornabant ut Floridam dixerint societatem Iesu "parum felicibus auspiciis ingressam sudoribus rigavisse suis, perfudisse sangine, ad extremum destituisse." Mera tamen melancholia (necnon fortasse versimilitudine) omnes praestitisse mihi videtur Ferdinandus Fontenada naufragus, qui septindecim annos apud aborigines vitam miseram captivi degit. Eius narratio ad Phillipum Hispanorum regem anno 1575º scripta quoad sciam numquam in sermonem Latinum est versa, sed versio Anglica anno 1854º a Neomago Smith, Georgiensi, est parata. Cuius in relationis initio hae sententiae, etsi non his verbis expressae, leguntur:
Insulae Yucayo et Ahita ultra fretum Bahamense inveniuntur, Indis vacuae, quae inter Havanam et Floridam iacent. Sunt autem aliae insulae, propius ad terram continentem sitae et ab occidente ad orientem tendentes, quae Martyres nuncupantur, quippe in quibus multi passi sint, et nonnulla saxa ibi e mari emineant quae e propinquo homines vexati esse videantur. Hic sunt Indi magna statura, quorum mulieres bene sunt formatae et facie pulchrae. His in insulis sunt duo Indorum oppida: in altera est oppidum Guarugunbe appellatum, quae Hispanice dicitur pueblo de Llanto, id est oppidum lacrimosum; alterius oppidi nomen, Cuchiyaga, sibi vult "locus ubi calamitas accidit." Hi Indi habent nihil auri, minus argenti, etiam minus vestimentorum.
Multa alia eiusdem generis hac in epistula Ferdinandus ille infelix dixit, et multa de Calusis, ut puto, quos "Carlos" vocavit.  Hi dicuntur auro caruisse sed margaritis abundasse, sed non dicitur utrum hi aborigines magaritis usi sint pro pecunia.  Maxime autem studium meum movet colloquium inter aboriginum regulum et Ferdinandum de linguis relatum, nam Indi non intellegebant Hispanos nuper captos non posse Indorum sermonem intellegere sed putabant eos mandatis non obtemperare propter animos pertinaces, quamquam Indi ipsi iubebant Ferdinandum utrique parti munere interpretis fungi: quod paradoxon mihi videtur quod ego non possum sine quodam interprete intellegere.

2010-09-16

De Verbis Pictis

Discipuli huius studiorum universitatis in studia animos parum intendunt: quod elogia variis in muribus mendose scripta nimis aperte monstrant.

His litteris mendose scriptis discipuli videntur conati esse illud «οὐδὲν ἄδηλον» scribere.
Quamquam acuitur littera ε quae in ultima primi vocabuli syllaba reperiri oportet,
eadem tamen littera ε false pro η altera in voce legitur ,
neque hac in scriptura liquet ubi accentus poni debeat.
Multis in locis aut melius "demorior" aut saepius "demorio" repperi scriptum.
Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quemdam ignobilem scriptorem,
ut verbum temporale "demorio" pro forma deponente "demorior" posuerit;
quem manus altera alterius coloris pigmento usa postea correxit.

2010-09-12

De accipitribus Aegyptiis

Joannis Pierii Valeriani Bellunensis ... - Google Books.jpg

Caput octavum (cui titulus "Mars et Venus") ex Iohannis Pierii Valeriani Belluensis Hieroglyphicorum libro vicesimo primo ("De iis quae per accipitrem significantur") sumptum infra subdidi:

Erat et illud apud sacerdotes Aegyptios memorabile commentum, quod Martem et Venerem per duos utriusque sexus accipitres intelligebant, quorum marem Marti, feminam Veneri dedicabant.

Causam figmenti eam memorant, quod reliqua feminei sexus animalia maribus concubitum assiduum deposcentibus minime morigera sint, quod una praestat accipiter: tricesies enim uno die requisita, quantumlibet secesserit, appellata a mare iterum atque iterum obsequitur. Feminas vero maribus morigeras, sive ut in aliquot Hori codicibus habetur, in Venerem procliviter pronas, elogio Veneris Aegyptii honestabant: difficiles autem, rusticas et morosas, ab huiusmodi cognomento repellebant.

Alia item causa est cur Martis vocabulo accipiter accipiatur: quia scilicet ex traditione quadam astronomica sanguinem a Marte regi noverant, cuius accipiter est egregie sitibundus: est autem animal omnino violentum, imperiosum, caedis crurorisque avidum. Hinc apud Platonem in Phaedone legas eorum animas qui dominationem per violentiam et iniuriam et rapinas exercuerint, post obitum in accipitres et milvios abire.

Hi sacerdotes Aegyptii, si Iohanni credimus, in accipitrum naturam ea transferebant et praeter omnem modum torquebant quae in hominum moribus consuetudinibusquqe iam statuta invenerunt aut invenire voluerunt. Quaerendum igitur est cur violentiam maribus, obtemperationem libidinis feminibus attribuerint sacerdotes: cui facillime responditur eos omnes viros fuisse atque ea quae sibi placerent in accipitres imposuisse. Quid enim his barbaris magis placebat quam effingere sese aliis viribus fortiores qui possent eos debellare, nisi effingere feminas libidine in se motas et morigeras? Sententia in utrumque sexum inhumana atque iniusta, sed apud nos quoque communis et trita: nam permultis in pelliculis cinematographicis viri violentia pollent, feminae maris libidini obtemperant; quid enim aliud fit in illa pellicularum serie cuius persona principalis est Iacobus Bond speculator Britannicus? Quodsi feminae sanguinem sitirent et mares se mulieribus morigeros praeberent, fabula derideretur.  Itaque post tria millia annorum quam longe a sacerdotibus Aegyptiis revera progressi sumus?

2010-09-11

Compositio Crustulorum

Conferenda

  • dodrans poculi (170 grammata) butyri
  • tres unciae (85 grammata) casei mollis (qui etiam Philadelphiensis vocatur)
  • poculum (200 grammata) sacchari
  • ovum
  • parvum cochlear (5 mililitra) vanillae
  • duo pocula et dodrans (345 grammata) farinae
  • parvum cochlear (5 grammata) pulveris furnarii
  • mica salis
  • quattuor tincturae cibis idoneae (nec latices fluido corpore sed gelatae lentes quae in tubulis venduntur et quae pastae dentariae similes videntur)

Facienda

In vas mittantur butyrum et caseus mollis et saccharum ac vehementer commisceantur, quibus addantur ovum et vanilla. Haec omnia tundantur in misturam mollem et levem.

In alterum vas mittantur farina et pulverem furnarium et sal, quae mixta primo vasi addantur. Ferula commoveantur donec massa omnibus in partibus firma et stabilis et aequabiliter constans esse videatur.

Haec in partes dividatur quattuor, quorum singulae quartae partes sua quaeque tinctura inquinentur.  Haec partes in armario frigidario duas horas separatim condantur.

Deinde singulae partes tinctae in uncias globosas dividantur, e quibus conferantur coniunganturque globuli ex uno quoque colore, ut duodecim sint pyramides multicolores. Si massa ad digitos adhaereat, pyramides iterum condantur in armario frigidario.

Alioquin unaquaque pyramis inter digitos sumpta in formam serpentis (nec alatae) digitis volvatur. Serpentes debent per pedem (id est per centimetra triginta) porrigi et, propter massarum commixturam, arcus caelestis speciem seu Iridis praebere. Massa in longitudine protenta circum se involvatur, ut in colubris formam cochleaeve reddatur.

Fere omnes difficultates quae in cochleas formandas oriuntur facile possunt farina addita solvi. Nam massa humida ad digitos mensamque vult adhaerere propter siccitatis desiderium: cavendum tamen est ne nimis farinae addatur, ne in nullam formam massa possit cogi.

Venditur in macellis saccharum paulo firmius quam id in coquendo usitatum, et coloribus saporibusque inquinatum, quod non displicebit crustulorum superficiei addi. Sunt autem qui malint crustula palis infigere, ut quasi dulciola illa quae "piruleta" seu "sucette" seu "Dauerlutscher" vulgo vocantur esse videantur.

Coquenda sunt in furno ad 350um caloris gradum secundum rationem a Fahrenheit excogitatam, seu ad 175um quem mensura Celsiana indicat, per octo minora spatia temporis.  Crustulis iam coctis coquo licet acidum lysergicum diaethylamide addere, si in animo habet crustula ad scholas taediosiores secum adferre.

2010-09-10

De serpentibus alatis

Aborigines, quippe qui hanc terram antiquitus coluerint, quasdam rationes habent salubres vel etiam necessarias quae nobis, qua sumus hac in novo orbe imperitia, non omnino perspicue atque aperte liquent, sed fortasse sunt nihilominus adhibendae.  In cuius rei exemplum, locum affero eadem in Brevi Historia Floridae, de qua paulo antea hodie scripsi, repertum, in quo leguntur animalia Floridensia quae scriptor asseverat se suis ipsius oculis vidisse. Inter has bestias numeratur quoddam monstrum quod equidem meis oculis nondum vidi:

Alatam quoque serpentem, a nostrorum uno interfectam, non procul nemore, vidi: alis, ut videbatur, eatenus instructam, ut tolli a terra posse et demisse volitare videretur. Eius desectum caput Barbari summa cura abstulerunt: rationem scire non potui. Nostrum aliquibus opinio erat, id superstitione quadam a Barbaris fieri.

Suspicor hos aborigines non vana superstitione sed iusta causa serpentem procul dubio enecatam habere voluisse. Et fortasse ego quoque, si volitantem serpentem umquam videro, eam non solum interficiendam habebo sed etiam in cineres reddendam; sed debebo in memoria tenere aboriginum rationem monstri decollandi, ut quam res gestae nos doceant esse efficacem atque idoneam.

Ne quis putet auctorem ebrium fuisse cum serpentem alatam viderit aut fabulam praeter fidem excogitavisse, etiam subiungam lemma e Lexico Gallico-Anglico a Fleming Tibbinsque anno 1885º composito sumptum: nam lexicographi semper verant.

ailé (se trouve dans la Floride], serpens alatus.

Nescio tamen cur hi professores Fleming Tibbinsque "serpentem alatum" masculino genere dixerint, cum auctor Brevis Historiae femineam serpentem descripserit.

De Maringonibus naturaque Floridae

Cum Brevem Historiam Gallorum in Florida a Hispanis caesorum ad Benzonii Novae Novi Orbis Historiae libros tres additam coepi in frustulis legerem, plura re granis pretiosis inveni:

Nusquam tamen quoad sciam dicitur utrum haec calculi pecuniae vice functi sint an solum ornamentis fuerint aboriginibus.

Quae paulo supra de Floridensibus dicuntur risum mihi moverunt:

Et recte scripsit auctor noster multos esse maringones, quamquam illi non solent me, cibum haud dulcem, saepe pungere ac vexare. Sed, ut ad aborigines revertar, hi mores "foedi et flagitiosi" videntur ad argumentum pertinere naturae, nam contra naturam dicitur aliena bona furari, quippe quod sit interdictum Decalogi capitibus, quae inter leges naturales habeantur. Male tamen haec existimatio naturae aboriginum quadrat cum carmine quod primas inter eiusdem codicis paginas legitur:

Quomodo potuit fieri ut homines qui aetate aurea fruerentur etiam contra ius naturale furtem scirent ac telis et arcubus sagittisque in finitimas gentes uterentur? Fortasse autem non debemus rationes sibi consentaneas apud Calvetonem Benzoniumque petere, qui non sine studio et ira scripserint. At studium meum admodum movet de natura apud tales auctores relata cogitare: nam, qui novum orbem terrarum invisitatasque bestias una cum hominum moribus insolitis descripserunt, ii nonnumquam videntur naturam ipsam (ut "auro foeta Ceres et saevi nescia ferri") pro hominibus hominumque vita communi sensu translato ponere. Utinam esset mihi tempus ad talia argumenta sequenda, sed ad alia studia verti debeo.

2010-09-05

De Crocodilo et Lepore

Ut in fabellis Aesopiis sub specie animalium hominum mores explicantur, ita multis inter aliis gentibus placet eadem ratione narrandi fabulas informari. Apud Muscogeos, qui hanc Floridae regionem quandam colebant cui nomen "Alachuae" tradiderunt, quaedam fabellae eius generis feruntur esse narratae, e quibus exemplum subdidi.


Crocodilus pulcher, dum in tigno protentus apricatur, subito Leporem laetum conspexit per caenosam pratam salientem, quem, solito more crocodilorum, furtim et malo animo insequi coepit. Lepus tamen eum animadvertit et tam vafer quam celer timorem simulans allocutus est: "Salveas tu, pulcher domine Crocodile. Ignoscas quaso si proterva fronte videar quippe qui timidus Lepus te venatorem torosum et paludis pratorumque regem formidulosum me insequentem audeam hoc modo alloqui, sed gestio te hoc unum ante rogare quam miserum prandiolum tibi fiam: utrum tu Diabolum ipsum umquam visus sis. Nam, licet tuam maxillam gulosamque vim iuste pertimeam, ille tamen etiam te fortior videtur ac magis formidandus."

Cui respondit Crocodilus rauce tonans, "Minime, mi Lepus, sed ego neque eum neque ullum alium timeo."

Lepus, "Equidem," inquit, "Diabolum modo vidi. Vin tu, domine Crocodile, discere quid ille de te dixerit?"

Crocodilus, quippe in βίην quam in μῆτιν pronior, in curiositate vix fuit ὀξύπεινος, sed hoc non impedivit quin semper vellet aliorum existimationem sui audire. Rogavit igitur Crocodilus quid Diabolus de se dixisset.

Cui Lepus submissa voce respondit: "Ille dixit te, domine, metu perculsum non valere rectis oculis se intueri."

Crocodilus horrendos mugitos sustulit et "Quid?" clamavit. "Ego nec Diabolum intueri timeo neque eum ipsum. Dic illud ei meo nomine, cum tu mox moriturus ei iterum occurras."

"Mea quidem opinione," inquit Lepus cito, "si per tuam Saevitiam licuerit sine fuco blanditiisque sententiam meam aperte atque ingenue confiteri, tu, pulchre Crocodile, non audebis adversus illum collem perindie repere et sinere te ad Diabolum ipsum introduci."

Crocodilus, contumaci superbia laesus, "Immo," inquit, "volo; at non perendie sed potius cras eamus, nam maxime cupio hunc Diabolum arrogantem cognoscere."

Cui respondit Lepus illud consilium sibi placere. "Bene," inquit, "sed, O fortis domine Crocodile, cum fumum surgentem videris, noli metuere, quod sit tibi signum quo scias Diabolum mox adventurum prope te spatiari."

"Noli tu de me laborare," inquit Crocodilus. "Iam tibi dixi me nihil metuere."

Deinde Lepus, "Et cum bonas aves avolitantes," inquit, "et timidos cervos cursu citato fugientes videris, noli timere."

"Noli tu solicitari," respondit Crocodilus. "Iam tibi dixi me nullum Diabolum timere."

Ait Lepus: "Et si flammas crepitantes et tibi appropinquantes audiveris, noli timere. Et si herbae cannaeque prope te fumaverint, noli timere, nam Diabolus sine consilio, ut ei est moris, errans per collem gradietur. Tum eum optime intueris, cum ardor maxime deflagrabit." His verbis dictis, Lepus saliens pulchrum Crocodilum reliquit, qui ad tignum reversus pergebat apricari, quo etiam pulchrior videretur.

Posteriori die Lepus revenit et Crocodilum invenit, quem rogavit ut se sequeretur et collem ascenderet Diabolum visum. Usque ad summum collem Lepus eum adduxit et iussit in herba densissima latere. Deinde discessit et de colle descendit subridens quod Crocodilum ad locum ab aquosa sua domo remotissimum duxerat.

Trans pratam currens caudicem invenit caelo nuper tactum et cineres sopitosque ignes tenentem, unde facem sumens rursus per pratam ad collem densamque herbam recurrit, ubi vepribus ignem subiecit quem venti ad Crocodilum agerent.

Mox collis est circumsaeptus incendio, quod Crocodilo propius propiusque appropinquabat. Deinde Lepus ad tumulum haerenosum nec longe a colle situm saliens properavit, ubi consedit ludum spectaturus et Crocodilum ludibrio habiturus.

Paulo postea volumina fumi circa Crocodilum undantia surgebant ad caelum, ubi trepidae aves effugium pennarum petentes celeriter volabant, dum humiliora animalia se in fugam pedibus rapiebant.

Tunc exclamavit Crocodilus, "O Lepus, ubinam es?"

"Taceas!" respondit Lepus. "Et immotus ibi lateas! Noli de fumo atque avium animaliumque fuga sollicitari: nam Diabolus, quem exspectas, per pratum graditur."

Tunc conflagratio fremebat et late per collem serpebat. "O Lepus," clamavit Crocodilus, "quidnam audio?"

"Taceas ne ille te audiat!" respondit Lepus. "Nam tu nihil aliud audis quam Diabolum auram haurientem. Noli eum timere quem mox videbis, sed obstinata mente perfer, obdura!" Quibus dictis adeo cacchinabat Lepus ut supinus huc illuc in tumulo se volveret et gaudens pedes ad caelum tolleret.

Mox herba circum Crocodilum atque etiam sub eo accenditur. Crocodilus flammis excruciatus maximo dolore huc illuc se volutat et gemitus eiulatusque ad caelum tollit.

Quem Lepus sic lacessit: "Noli tu, pulcher domine, timere, sed tranquille et intrepide et immobile maneas, donec Diabolus adveniat quem tu ipse propriis oculis intuearis!"

Crocodilus tamen, qui non iam possit fervidum aestum flammasquqe ferre, de colle ad aquam quam celeriter repit, per herbam ardentem festinans et immanibus maxillis graviter frendens et incredibili cruciatu torsus huc illuc sinuatur, ac spiritus ei crasso fumo obstruitur.

Dum Lepus in tumulo sedens cachinnare pergebat, Crocodilus aquosam in domum illapsus est ac, pellem perustam ulceribusque deformem mulcens, demirabatur quo pacto et quo inhumano animo Lepus ille perfidus posset talem crudelitatem adhibere et spectare.

Itaque Crocodilus hodie usque neque umquam Lepori credit nec ipse pulcher habetur, quippe cuius pellis usta et pustulata videatur.


Quid fabella admonuerit, mihi non omnino liquet: nam nec Crocodilus nec Lepus se misericordem praebet nec ratione humaniore praeditum. Immo hic subdolus scelerum inventor fandique fictor cacchinans fraude gaudet, ille tamen brutus et saevus omnium animalium carne vesci solet de gaudio lacrimans.1 Difficile igitur mihi videtur intellegere quid boni ex his bestiis sit discendum, et maluerim discere quem finem Humanistae in eandem fabulam imposuissent, si eam rescripsissent.


1Quidam Floridenses animalium naturae periti nunc experimentis indagationibusque sollertis usi compertum habent crocodilos, dum homines comedant, lacrimare.

2010-09-01

De libris combustis.

Cum audiverim quandam ecclesiam Gainesvillae sitam velle huius mensis die undecimo Mahometanorum scripturam sacram igni tradere, coepi quaerere utrum libri recentioribus annis saepe sint combusti.  Nec nimis improvisus inopinatusque, pro dolor, fuit eventus: nam nostra aetate et in patrum memoria plurimi libri variis de causis eodem fato functi sunt atque Abelardi Theologia Summi Boni et Ovidii Propertiique illi qui flammis vanitatum a Savonarola commissi sunt necnon libri "corruptas, haereticas, blasphemas doctrinas evangelii veritati ut apud nos profitetur contrarias" a tremulosa et religiosa amicorum sodalitate in Bostoniam anno 1656º illati et a Bostoniensibus igni dati.

Pueri Americani rempublicam a librorum nubeculatorum pernicie liberant.
  • Anno 1948º libri nubeculati, qui "referti Communistarum doctrina et coitu sexuali et odio gentium" innocentes pueros Americanos ad flagitia nefanda nec nominanda incitarent, a pueris ipsis combusti sunt, nam etiam pueri tunc sollicitabantur de salute reipublicae.
  • Anno 1953º Josephus McCarthy senator temulentus potuit ministerio rerum externarum persuadere ut omnes libri in eius bibliothecis a Communistis scripti flammis mandarentur.
  • Anno 2001º in Novo Mexico et Pennsylvania atque anno 2003º in Michigania libri de Harrio Potter scripti igni dati sunt.
  • Praeterito anno Ecclesia Mirae Gratiae in Carolina Septentrionali conata est scripturas sacras Christianas comburere; nam his morosioribus omnes versiones praeter illam a Iacobo rege Britannorum paratam videbantur esse haereticas, scilicet quod Iesus Christus ipse, cum in Iudaea contiones haberet, Anglice locutus esset.  Non tamen potuerunt consilium efficere propter pluvias.

Sed maxima et fortasse maxime insolita combustio librorum quae in America accidit ad civem pertinet vere mirum et insolitum, cuius fabula paulo est longius enarranda.

Anno 1954º, Guiliemus Reich, qui profitebatur se medicinam artem exercere ad animos aegros sanandos, a respublica Americana interdictus est ne libros de "orgono" scriptos promulgaret neve instrumenta ad hoc "orgonum" tractandum spectantia e sua civitate in aliam transferret. Quibus interdictis violatis, regimen Americanum iussit libros comburi, instrumenta deleri.

Hic Guiliemus, artis psychologica peritus, non solum non habetur fuisse compos mentis, sed etiam variis temporibus ducebatur partibus illis favere praedicantibus ut bona inter omnes communicarentur. Anno 1941º is, propter suspicionem Communismi, ab agentibus in rebus ut alienus hostilis comprehensus erat sexto die post Portum Margaritae a Iaponibus vastatum, sed paulo postea a tribunale erat absolutus nec censebatur saluti minari reipublicae.  Nam anno 1933º, cum in Germania habitaret, e factione Communista expulsus est, quod in studia amatoria nimis incumbere videretur, et eadem causa a factione Hitleriana, Communistis opposita, deridebatur ut Communista mulierarius.  Qui ad neutram factionem pertinere potuit, is nullum periculum praebere putabatur.

Cum progressu temporis, tamen, eius sententiae periculosiores fiebant. Nam ille demens, Sigismundum Freud secutus, docebat quandam vim Venerealem, quod alii "Deum" vocavissent, in omnibus rebus inesse et agere; hac vi vitali vita ipsa quasi ex nihilo creari posse; totum mundum vis esse plenum et cunctam rerum naturam ita vivere; vim Venerealem debere "orgonum" seu ὄργων vocare. Sine hoc orgono seu hac Venere, animum in insaniem labi et avaritiam, odium, Fascismum excogitare; homines Venere carere impetusque sexuales reprimere propter mores medii seu faeneratorum ordinis, qui Bourgeoisie vulgo dicuntur. Ut brevius eius doctrinam absolvam, ille videbatur velle res novas movere quo licentiores vitas cives degerent et libidine effrenata fruerentur.

Itaque seditiosus habebatur et iatraliptes seu pharmacopola et praestigiator periculosus qui mos maiorum subvorteretur; porro verisimile usque esse Communistam, ut antea sane fuerat, scilicet quod nemo nisi Communista credere posset hominum voluptatem esse rerum naturae genetricem, per quam genus omne animantum conciperetur. Guiliemus Reich ipse putabat Communistas conari suam famam laedere, quod ille antea in eos invectus esset, et Mildredam Brady, quippe quae acerbam symbolam in se scripsisset, esse a Communistis contra se conductam.

Anno 1956º in ius iterum vocatus, Guiliemus Reich est damnatus et in carcerem trusus, ubi paulo postea e vita excedit. Eius librorum exempla omnia—quorum pondus ad duodecim millia librarum dicitur accedisse—sunt combusta. Inter codices combustos dicuntur fuisse quibus tituli erant:

  • Aether, Deus et Daemon
  • Audi, homuncule
  • De officio τοῦ ὀργασμοῦ
  • Psychologia turbarum Fascistarum
  • Parricidium Christi
  • Res novae et Venereales

Combusta quoque erant fortasse vigenti et quinque millia exempla commentariorum periodicorum, inter quos sex millia fuerunt illius Omnium Gentium Periodici Oeconomiae Sexualis Indagationisque Orgonii.  Nulla maior moles librorum, quoad sciam, ab Americanis umquam est flammis mandata.

Qui hodie Guilliami Reich nomen umquam audiverunt nec sunt eius prorsus obliti, eum ludibrio habent.  Eius vita dicitur nuperrime enarrata esse in quadam pellicula cinematographa, cui nomen Utopiae Tescorum, quam non spectavi nec usquam invenire possum; eadem in pellicula tractatur Delbertus Webb, qui, inter multa alia, totas urbes ad aetate provectiores destinatas, quibus nomen "Urbes Solis" est impositum, aedificavit necnon castra illa civibus segregandis in quibus cives Iaponicis stirpibus nati altero in bello totius mundi tenebantur.  Quod sit pelliculae argumentum non habeo compertum, sed liquet "utopiam" non aliter quam "insaniam" intelligi debere.