2011-01-08

De novi anni malis avibus

Et in peius statim vertitur annus novus: nam Gabriella Giffords Democratica senatrix Arizonensis modo nunc est a sclopetario oppugnata Tusconiae ubi civibus consulebat. Tres eius adiutores et quinque vel sex alii cives, inter quos puer numeratur, feruntur esse vulnerati, quorum fortasse duo interfecti; senatrix autem, cuius caput glande metallica comminus potius quam eminus perfossum sit, paene esse interempta—maritus enim Marcus Kelly astronauta et miles veteranus diunariis confirmavit eam a medicis vulnerariis curari. Iuvenis, qui eam aggressus est, ipse a circumstantibus captus est cum effugere conaretur.


Postscripta:

  1. Medici nunc (altera hora pomeridiana Tusconiae) dicunt puerum iam mortuum esse, alios tamen decem vulneratos adhuc vivere, quamquam quinque sectionem chiurgicam adhuc subeant.
  2. Vesanus iuvenis, Jared Loughner nomine, ut fere omnes vecordes hodie, pelliculas apud YouTube condidit. Hic autem de civium imperitia artis grammaticae queritur, sed eadem in pellicula soloecismos sibi admisit. Paginam porro sibi apud MySpace instituit, quam imaginibus quibusdam instruxit:
    Loughneri Myspace
    Et hoc nobis iustam causam ostendit cur non debeat omnibus civibus licere manuballistam emere possidereve. Nam nimis facile possunt furiosi delirantes periculosa arma nancisci.

No comments:

Post a Comment